Expers Musa maris tenus hac, transire rogaris
Aequor et ire celer, quo per mea scripta reveler.
Quo numquam fueris, Malchum portare iuberis;
Cogeris ad Turonos Malchum deferre patronos,
5
In quorum patria locus est, quem virgo Maria
Virgineo vultu custos regit absque tumultu,
Quosque Turonenses appellant Nucarienses.
Servat ibi iustos eadem sanctissima custos:
Rus equidem gratum, rus fertile, rusque beatum
10
Gurgite piscoso, gleba, temeto generoso.
Ergo, Musa, cito loca Nucariensis adito
Cenobii clari, cuius bona cuncta profari
Digne nulla satis poterit facundia vatis.
Dat cum laude bonam Malcho locus ille coronam.
15
Ille locus doctos fratres habet atque recoctos
Caelibe doctrina, claros et in arte Latina;
Hic habet abbatem Stephanum, cuius probitatem
Praedicat urbs Turonis cum plebibus atque colonis;
Est in laude parum, quod predicat urbs ea clarum;
20
Displicet, a turbis laudetur ut unius urbis
Pastor honorandus, sapiens, iocundus, amandus:
Vrbes innumere Stephani laudes cecinere
Et cupiunt Stephanum, dum vivit, vivere sanum;
Crebraque dant illi cum magnis vota pusilli.
25
Huic igitur Stephano dictatum carmine plano
Malchum, Musa, dabis; Malchoque dato, remeabis.
Id tibi debetur. Vates sua scripta sequetur:
Nam quo Malchus abit, Malchique poeta meabit,
Si spatium vitae mihi det Deus usque cupitae.
30
O pater, o fratres, o dulces sub patre patres,
Quos fidei munus et quos amor alligat unus,
Dum veniam, rogo te, rogo vos, Malchum legitote,
Quem monachi vestri scripsit manus arte pedestri!
Ars mea silvestris, fluit artis sermo pedestris,
35
Nil tragicum fatur, non a tellure levatur,
Nil sonat urbanum, nil grande, nichil Tacianum.
Alceus et Socrates et Pindarus et Sapho vates
Est alii, quorum resonat laus philosophorum,
Tangunt armoniam caeli per philosophiam
40
Aethereisque locis spatiantur acumine vocis -
Nos haeremus humi, qua possunt pabula sumi:
Scilicet ex herba soleo decerpere verba
Et recubans terrae non alta sed ima referre;
Inter ego modicas repo saliunca miricas,
45
Nec Veneris flores, nec rethoris orno lepores,
Sed quasi balbus homo ridenda poemata promo.
Non igitur phaleras in nostro carmine quaeras!
Simplicibus tantum rudimentis more iocantum
Hoc opus excudi, quadam sub imagine ludi,
50
Sic tamen, ut sacro sacer eniteat simulacro
Malchus et ex vena tenui propinet amoena.
Per quem vita datur, vos Omnipotens tueatur,
O Domini cari, celebres et onomate clari
Meque cito faciat vos laetos cernere! Fiat!