Reginaldus Cantabrigensis carmina 16

Testo base di riferimento: F. Liebermann, 1887

Altre sezioni


Vir peperit natum typicam de matre creatum;

      Carne caret mater, pusio carne pater.

Sic pariet docta manus voxque per aurem

Femina iuncta viro sobolem creat ordine miro.

5

      De mare fit mulier, de muliere puer,

Mira Dei velle facit, mira potestas

Parturit una marem, mater, puerum, mulierem:

      Vox tribus est illis et genus et genitrix.

Mira Dei posse facit, mira voluntas.

10

Quatuor et quinque, diatessaron et diapente,

      Cum bis feta parit, bis diapason agit

Vox genitrix coniugio spirituali;

Et bis ei genito nomen dans octo vel octo,

      Vno bina vocat nomine, cum pariat

15

Dia parens Ingenitis per Deitatem.

Est igitur mirum, si plurima qualiter unum

      Vt simul unum sint, nec simul esse queant

In cithara, Paracliti pollice sancti.

Sic diapason idem diapason servit eidem,

20

      Ex alio genitus fit genitor proprius.

Omnipotens de nichilo cuncta creavit,

Sic fit et hoc agitur, generat nunc et generatur,

      More sub alterno filius et pater est,

Et genitus filius est patre perennia.

25

Ergo quod octavum fuit ante, redit modo primum,

      Anteriora petens, posteriora tenens;

Omnia quaecumque Deus vult operatur.

Nec simili cura partum dabit haec genitura:

      A partu partus distat ibi positus

30

Per Dominum, quo pariunt absque dolore.

Tempore cuncta sono sibi distant in monocordo,

      Assignata suis sedibus et spatiis

Cum digito per digitum vivificantem.

Sedem, iura, locum septem discrimina vocum

35

      Servant dispariter, voce tamen pariter,

Vt placuit spiritui gamma regenti.

De mare sed prolem cum vox parit inferiorem,

      Raucus ei canor est, et soboles gravis est

Inferius vivificum per genitorem.

40

At cum provehitur, subacutum quando venitur,

      Doctior est parere, clarior et canere

In medio perpetuum per citharedum.

Cum vero puerum de lacte creat mulierum,

      Efficit argutum vox triplicata sonum

45

In puero, quem melior mundus adorat.

Tunc puer argutus vocali mole solutus

      Dat sonitum facilem more suo gracilem

De specula, presidet huic spiritus almus.

Cumque viro pueri vox consonat et mulieri,

50

      Idem spiritus est vir, puer et mulier:

Spiritus est patris amor gratia nati.

Concipit hic animas septem gravitate sui mas

      Semine difficili pignore dissimili,

Dat totidem dona Deus perpete ritu.

55

Et mulier natas tot habet de ventre creatas,

      Quas alit et vegetat, surrigit atque levat,

Septimus et spiritus est numine simplex.

Nec puer est sterilis, prolem gerit auctor herilis

      Summa petens, binas bis movet hic animas.

60

Edidit hanc et docuit Spiritus artem.

Bis duo bis septem sunt octo decemque, fit unum

      Quo mulier numero cum mare cum puero

Per puerum, quem peperit virgo Maria.

Musica tot punctis ne desit cantibus ullis,

65

      Indiget, et latam possit ut ire viam,

Qua veheret, qua regeret Spiritus auctor

His igitur cordis vox una fit omnibus omnis

      Congrua per varios currere docta modos.

Solus agit cuncta Deus trinus et unus

70

Qualis in erectae gradibus fit regula scalae,

      Talis in arte lirae seu fidibus citharae.

Laus et honor Spiritui sit genitoris!

Sic, primum medio, medium ne discrepet imo,

      Copulat ars mediis summa vel ima modis.

75

Laus et honor cum genito sit Genitori!

Pauca tibi quae mente bibi de voce canenda

Sic tetigi, sicut pepigi; tu sume legenda!