Nicolaus Clarevallensis sequentiae 5

Testo base di riferimento: J. Benton, 1962

Altre sezioni


De apostolis Petro e Paulo

 

1

Psallat chorus et exultet,

Celum plaudat et resultet

Ad tanta sollempnia.

2

Summi regis senatores,

Orbis terre defensores,

Transeunt ad gaudia.

3

Morte quidem triumphali

Sed uterque speciali

Coronatur laurea.

4

Petrus cruce consummatur,

Paulus vero decollatur,

Ambo morte rosea.

5

Roma, custos tante rei,

Que partiris sanctos Dei

Cum celesti curia,

6

Tibi datur corporalis,

Illi vero spiritalis

Et viva substantia.

7

Plus hii tibi contulerunt

Quam Augusti reliquerunt

Armis et potentia.

8

Sanguis horum subiugavit

Que Romanus ignoravit

Insularum spacia.

9

Nunc es vere caput rerum,

Nunc es mundi lumen verum

Christi providentia.

10

Olim terras subiugasti,

Sed nulle celos occupasti

Dulci violentia.

11

Sic est Christo Petrus mixtus,

Vt quod ligat, liget Christus

Audi mirabilia.

12

Nec precedat sed sequatur,

Sicut ipse protestatur

Sua voce propria.

13

Ad archanum trinitatis,

Predicator veritatis

Et magister gentium,

14

Modo quodam singulari

Meruisti presentari,

Celum intrans tercium.

15

Petrus princeps in honore,

Paulus primus in labore,

Duo luminaria,

16

Duo filii splendoris

Et corone dignioris

In superna patria,

17

Per hos mundus informatur,

Per hos Christus conformatur

In misericordia.

18

Hiis patronis iustus gaudet;

His patronis reus audet

Sperare de venia.

19

Vobis ergo cantica

Sonet vox organica,

Quorum in memoria

Fulget hec ecclesia.

20

Vobis, principes celorum

Et terrarum gloria,

Supplicamus ut hunc chorum

Ducatis ad atria,

Vbi quies, ubi dies,

Vna super milia.

Amen.