Auito pro Alexandro
Nomen Alexandri tibi sic et forma cohesit,
Sicut carni unguis, sicut hirudo cuti.
Nomen Alexandri tantum tibi crescit in horas
Quantum boletus sub pluuio tonitru.
5
Nomen Alexandri sic tecum perpetuatur
Vt queat esse tuae plurima pars animae,
Nomen Alexandri si quis tibi stillet in aurem,
Rides, exultas, intrepidus trepidas.
Si placare tuam conetur quislibet iram,
10
Dicat: "Alexander", mox sedet ira tibi.
Totus ab incepto subito reuocabere toto,
Si quis Alexandri te faciat memorem.
Nulla tamen merces, mors nulla, pecunia nulla
Reddere te possunt ipsius immemorem.
15
Ergo, si potero, supplex huic gratificabor:
Vt tibi gratificer, gratificus <sim> ei.
Sunt et Alexandri duo, de quibus est michi sermo:
Iunior esse suum nunc habet, alter abit.
Si quis Alexandrum de quo fit mentio quaerat,
20
Iunior hac nostra ponitur in satira.
Alterius malas predurat tempus et aetas
Et puerum tollit altera barba sibi.
Tu quoque, cui proprie legatur epistola nostra,
Diriuatiuum nomen habes ab auo.