Paris Helene
Quae uestrum nomen latum uulgauit in orbem,
Si qua fama meum uestram spirauit in aurem,
Quis sit Alexander Paris est res cognita uobis,
Formarum iudex, quem signat epistola praesens.
5
Scribere quod scripsi deitas me multa coegit:
Fata Iouis, uates Phoebus Frigiique Penates,
Immo coadiutrix Venus et praesaga futuri,
Quae dea uotiuis nequit esse iugalibus absens;
Quippe Venus semper iustos dispensat amores
10
Et nichil est Cipridem quod disparet atque Hymeneum.
Ex aditis igitur uel uox delata sub auras
Vel dii presentes nec enim me fallere possunt:
Nam nec adhuc aliquem cortina fefellit eorum.
Sepe quidem numero super hoc me commonuerunt:
15
Hi michi dixerunt quia Teucro nubet Achiua,
Nubet Alexandro Troiano filia Ledae,
Quae deducta potens a gentis origine Graiae,
Femina praepollens a nobilitate Pelasga,
Transferet Argiuas ad Troiam sola Micenas
20
Et multis annis regno regnabitur uno:
Vltro continuus Tirio miscebitur Argus.
Ergo, premonitus diis uaticinantibus, ecce
Ipse tibi pando quod rettulit augur Apollo,
Quod tibi portendunt per me responsa deorum
25
Et tibi, ni fallor, mens iam diuinat idipsum.
Digna quidem res est, ut dii tibi uaticinentur,
Et decet, ut tecum praesagia diua loquantur.
Ergo, faue fatis neque fata morando retardes:
Ad maiora uocant quam sedulo fata reposcunt,
30
Quam superi uocitant, quam Delius augurat ipse,
Quam Citherea rogat, quam sidera cuncta loquuntur.
Ergo, deos omnes metuas offendere sola:
Offenduntur enim, si quis dilator oboedit.
Si fortasse ..........stitit, ipsa
35
Tu tardare potes, sed non auertere fata.
Parcendo tolerant dii prolongantque futura;
Nam neque differtur ipsorum impune uoluntas,
Sed cumulat poenas tolerantia longa deorum.
Ergo, uelis potius fatisque deisque fauere
40
Quam prius iratos uix tandem pacificare.
Ad te si pro me supplex orator adessem,
Ipse perorandi genus altius alter adissem
Atque meis alios intermiscere colores
Curarem scriptis, ut possent scripta placere,
45
Quatenus insertus color affectare ualeret
Alliceretque michi te carminis ordo saporus.
Addere carminibus quaedam munuscula nossem,
Corda puellarum quibus attemptare solemus.
Non modo res rogat haec, modo non sunt ista necesse:
50
Vix aliquid pro me, potius loquor omnia pro te;
Ipse reuelo tibi quid prouida numina mandant.
Ha! timeo ne lenta deos et sera molestes.
Gaudeo quod merui super hoc diis gratificari,
Quippe reuelaui quod mandant ore fideli.
55
Nil michi plus ad te, nisi diis te mando fauere.
Si uero tibi uis repeti mandata deorum,
Aut quia fortassis nondum bene uerba notasti,
Aut quia uis aliter breuiusque uidere quod instat,
Credita uerba michi rescribere non pigritabor
60
<>
Nam neque legato pudor est, ut uerba notentur,
Denuo metiri mandata iubentis ad unguem.
Dii tibi significant ut, mox spreto Menelao
Et quas imbellis frater ueneratur Athenis,
65
Troica regna regas: Asie dominaberis omni,
Quae caput est Asiae, si Troie uis dominari.
Ergo, ueni Troiam, Troiae dominare roganti;
Nam genti nostrae sunt haec oracula nota:
Ex Grecis Helenam pensant abducere fata
70
Abductamque uolunt muris inducere Troiae
Inductamque parant Asiae preponere toti.
Estque diu Priami quod uox haec perculit aures;
Patris letatur super hoc matura senectus,
Congaudens Hecuba pridem michi sollicitatur,
75
Patres, matronae suspenso pectore dicunt:
"Quid regina diu quam fata dedere moratur?
Aut haec nostrorum nescit responsa deorum,
Aut timet aequoreas pectus muliebre procellas.
Omnes ergo simul uentos placemus et auras
80
Cum libaminibus mites et plena precemur
Carbasa, que Paridi reddant conubia nostro.
Non etenim poterunt mentiri numina nostra,
Sed neque fatorum presagia uana putemus."
Taliter Iliadum uotis precibusque uocaris.
85
Ipsa deos timeas, si publica uota moraris;
Sique diu spernis pia numina, seua mereris.
Augure fibriloquo tua Grecia semper abundat:
Consule, nec pigeat te consultare peritos
Quid sit, ne deitas tibi constringatur, agendum.
90
Quodsi sermonem uis ex me consiliumque,
Do tibi consilium: diis incunctanter obedi,
Huc ad nos uenias, conubia Greca refutes.
Quodsi forte uenis uxoria femina nobis,
Toto Troiano dotabere femina regno.
95
Nec tibi conubio graue sit succedere nostro:
Non mea nobilitas a nobilitate Pelasga
Discrepat aut unquam superat Lacedemona Troiam.
Si tibi sunt fratres Castor Polluxque gemelli
Ledaque diuina pro fertilitate superbit -
100
Nam sua progenies diis condita transit ad astra -,
Et mea progenies diis adnumeranda nitescit,
Et mea diis atauis prepollens floret origo,
Et michi sunt fratres: est armis inclitus Hector,
Alter cui parili nequeat probitate parari,
105
Sunt alii, sua quos sustollit in aethera uirtus;
His Phoebi tripodas, datur his cognoscere fibras,
His indagari stellas sedesque deorum.
Sed quid eos memorem, nisi quod quicunque mei sunt
Sintque tui fratres simul et tibi subiciantur?
110
Immo nec Argiuam graue sit linquere gentem.
Cycropides inbelle genus, gens dedita fanis;
Fabula nulla fuit, quam non tua Grecia finxit:
Hii iuuenes madide docuere uacare palestrae,
Hii furibunda satis docuerunt orgia Bacchi;
115
Et laberintheum Grecus furor edidit antrum;
Icarus infidas, ut credunt, induit alas;
Hi quoque, quid resonet uacuis in rupibus Echo,
Et docuere simul quanti sit adhuc Ganimedes:
Quod facinus, quoniam scripserunt in monimentum,
120
Attribuendo Ioui crimen quod Iuppiter odit,
Illud in exemplum puerisque uirisque dederunt
Virginibusque mares ex magna parte tulerunt.
Quo solo facto, debes quecunque puella
Hos odisse uiros, et neglige nomen Achiuum.
125
Quid, quod uirgineos homo Grecus gestat amictus?
Suppara magna gerunt et terram sirmate uerrunt
Et crinalis acus reuocat ducitque capillos;
Imponunt capiti nocturno tempore mitras;
Coniugibus parcunt, ut cum Ganimede laborent.
130
Vnguine uirgineo refouent sua corpora Grai;
Pene suis nuribus fas et ius deliciarum
Eripuere mares propriumque sibi tenuerunt.
Indigetes Grai, quod non sunt, esse laborant;
Forsitan et quidam uellent magis esse puellae:
135
Quodsi forte sibi pariendi competat usus,
Finibus a patriis coniunx arcebitur omnis.
Graiugenae, steriles uteros orate uirorum
Et de semiuiris superos querimonia tangat.
Has igitur terras, hanc funditus effuge gentem.
140
Letabunda tibi plaudet Neptunia Troia;
Pergama facta manu diuinae prolis habebis;
Troia, flos Asiae, totum tibi suggeret orbem,
Si diuum monitis, si sis quoque credula nobis.
Non eris in culpa, si diuum iussa sequaris,
145
Si dedigneris Danao fore concuba pelex,
Qui terit aetatem barbamque comamque colendo:
Nam neque coniugium dici haec coniunctio debet.
Confracti maculant opprobria nulla pudoris,
Nulla superficies actus, infamia nulla,
150
Quam uis magna deum uel dat uel cuilibet aufert.
Ipse pudor fastus tibi dissuadere iugales
Mentis et inculte pecualia foedera debet.
O si Teucrorum precelsa palatia cernas!
O si sydereas uenias genitoris in aulas!
155
O si marmoreas uideas sub tecta columnas
Sique struem thalami quandoque uidebis eburnam,
Si quoque fulcra domus nitidis interlita gemmis
Pergameosque Lares uel cuiuscunque Penates!
Pro modico Danaas poteris deducere pompas;
160
Immo, casas humiles sua celsa palatia dices
Quodque putant aulas, magalia parua uocabis.
Sic res Argolicae sunt nostris aequiperandae,
Quilibet ut nanus est aequiperandus Olimpo,
Miluus ut accipitri uel tanquam coruus olori.
165
Preter tantarum memoranda cacumina rerum,
Quandoquidem, Troiae de nobilitate superba
Fando, uix aliquam conitor stringere summam -
Cum nequeant nostris tot res lucescere uerbis -,
Teucros haeroas, molimina magna uirorum,
170
Grais dissimiles, ut Graios pomiliones,
Troianos autem moderatos esse gigantes
Laudando dicas; horum regina, uidebis
Cesarie flaua, stellata fronte decoros,
Consilio claros, a diis magnis oriundos,
175
Pectore robustos, <lingua>que manuque potentes.
Matronis, nuribus, uxoribus atque puellis
Integritas eui formaeque decentia tanta est
Vt decor aetatem deceat aetasque decorem.
Munere diuinae decorantur compositurae
180
Impubes pueri uel quos aetas adoleuit;
Pubetenus tanta faciei compositura
Vernant, aetati quae congruat et speciei,
Exuperet quorum Narcissum gratia uestrum,
Quos a diis genitor moderata decentia signat.
185
Solis coniugibus, spreto Ganimede, uacamus;
Nobiscum alterius non est uiolatio sexus.
Qui memorare situm memoratae desinat urbis?
Est siquidem Troie situs ipse saluber et aptus:
Diues enim tellus cerealia farra quotannis,
190
Vomere culta leui, cupidis messoribus affert.
Ipse etiam tractus hilari dilectus Iaccho
Exhilarat gentes geminata commoditate:
Bacchica non similes generat Preneste racemos,
Immo, nec ille locus, qui dicitur Area Bacchi,
195
Vrbi uicinus quam dicunt Aurelianem,
Talia uina bibit nec talia uina refundit
(Quae rex Henricus semper sibi uina ferebat,
Semper ut in bellis animosior iret et esset -
Pauperibus siquidem uelut addit cornua Bachus,
200
Sic ignit tepidos et dextras armat inermes).
Arbore pomifera passim plaga nostra redundat;
Nec desunt fontes, nec prata uirentia desunt,
Pascua non pecori, non altrix silua ferinae.
Insequimur ceruos, scutatos figimus apros,
205
Auritos lepores, damnas et rinocerota.
Quis praetermittat Simoentis clara fluenta?
Quis Xanthi uitreas non admirabitur undas
Cui, preter Ligerim, nullus similabitur amnis,
Et qui Burgulii rigat ortos Cambio felix?
210
Hic quoque piscose sapor est et copia predae
Et resonant unde stagnantes alite multa.
Pinus auricomas quis non miretur in Ida,
Quercus glandiferas, tangentes sidera cedros?
Fraxinus in silua rigidis hastilibus apta.
215
Omnis ager nobis hac fertilitate redundat
Sicut in autumnis ut totus rideat annus,
Aut mixtum speres autumno perpetuum uer,
Dum flores semper, dum fructus semper habemus.
Ne me falsa putes mandatis inseruisse,
220
Tu ueniente uideas quod erit testare uidendo:
Non melior testis quam qui conspecta profatur;
Testis ego uerus, et adhuc mea dictio constat:
Has altercantes direxit Iuppiter ad nos;
Nouerat is nostra quia sit sententia iusta;
225
Iudicium feci nequeat quod iure refelli.
Crede modo Paridi, Paridi quia numina credunt:
In nullis fallax, in cunctis sum tibi uerax.
Sique uenire cupis, timeas tamen ipsa uenire,
Vel quia flat Boreas et quassant aequora pupim,
230
Vel quia uir presens nolentem te retineret,
Altera sit nobis, diis altera sollicitudo:
Ipse uirum reprimam, dii flamina turgida placent.
Implebo, si uis, armato milite classem;
Obuius ipse uiro pugnantes ense repellam
235
Et predam pugnans intra mea Pergama ducam.
Nobilis o preda, semper memoranda rapina,
Quae michi pluris erit, si sit mea sanguine fuso,
Quae michi plus placeat nostro pensata cruore,
Quam potius caram reddent commertia dura:
240
Gratius est etenim quod quis sibi uindicat armis.
O nimium felix quem talis preda preibit!
Pro tali preda Stigias innasse paludes
Vel quemuis uellem durum superasse laborem;
Aurea multa michi non essent uellera tanti,
245
Attamen expetit Iason non multa, sed unum.
Sique uenire uelis, potieris compote uoto,
Nam, nisi si nolis, ueniendi non eris impos:
Non uirtutis inops erit filia Ledae.
Est opus incepto, si uis te credere ponto.
250
Si mare sit placidum, si uela Fauonius inflet,
Te committe rati, si uir tuus hinc procul absit.
Credo quod superis industria uestra fauebit;
Quocirca, securus ego certusque peroro:
Credo uelis nolis oracula certa deorum.
255
Nam ueniet, ueniet quicquid cecinere futurum;
Si uis, illud erit, et erit, si forte repugnas;
Pena repugnantem spectat, pax grata uolentem.
Ergo, uelis cum diis, quia diis obstare nequibis.
Te quoque uenturam tua littera significabit
260
Atque tuum pernix ad nos iter anticipabit.
Vestraque legato mandetur epistola fido
Nostraque uersetur latitans sub pectore uestro.
Sique deest aliquid quod oportuerit magis addi,
Addas: nam subito quo littera iusserit ibo.
265
Ibo pedes uel eques uel, si placet, ibo liburnis;
Ibo solus ego uel fretus remige multo.
Id michi difficile, quod nolis ipsa iubere;
Sique iubere uelis, nil est graue nilque molestum.
Nam michi sunt classes, michi sumptus et michi uires
270
Et michi sunt comites; nostri quoque dii miserentes
Sunt adiutores. Nichil obstat; uterque uelimus.
Dic michi sic: "uenias", ueniam quo carta notabit.
In Paridis thalamos dea migratura, ualeto,
Terque quaterque uale, ualeas ut et opto ualere.
275
Sic michi rescribas ut me iubeasque ualere
Et per te ualeas tua scripta michi recitare.
Attamen amplectar, in me quoque pene recondam
Quae ueniens Helenae recitabit epistola nomen.
Carta quidem felix nimium, quae tangere uestras
280
In scribendo manus meruit, felicior autem
Haec mea, si recubans Helenae sub pectore pauset!
O tunc carta Paris, Paris autem carta fuissem
Atque modo possem poterit quo carta latere!
Atque meus subito rursus michi sensus inesset
285
Et scires quis ego, quis ego quoque dicere possem;
Carta domi remaneret, ego quoque mitterer ad uos,
Essem legatus pro me bonus atque fidelis;
Interpres Paridis Paridisque uicarius essem
Et propter Paridem tecum causas agitarem;
290
Et responderem, si respondere iuberes,
Et sapidos oculos et uerba sapora notarem,
Et de te raperem quod me rapuisse deceret.
Quam citius poteris, Paridem tua carta reuisat,
Vt fessum recrees et sanes debilitatum.
295
Et, rogo, dulcisono resonet te carta boatu
Sitque michi speculum per quod te cernere possim.
Florida uerba michi deleget florida uirgo,
Quae michi Ledeae uultum mentemque figurent,
Verbaque mellito tua sint condita lepore
300
Et potius scribas michi quae placitura uidebis.