In rotulo Cenomannensi
Singultus duplices rotularis pagina profert:
Primum nanque Iohel, denique fleuit Hoel.
Abbas alter erat, alter fuit ordine presul;
Hi Cenomannis sol scilicet extiterant.
5
Hos quoque morte pari modico Deus attigit ambos,
Vt sint translati sidera magna poli.
Amborum pariter nobis exempla refulgent,
Ambo nunc nostras irradient tenebras.
Si uero maculas dedit illis quilibet error,
10
Erroris ueniam cunctipotens det eis.
Interea, tantis urbs desolata patronis,
Pro te funde preces atque memento tui.
Elige quos mauis, tamen elige qui tibi prosint,
Quorum subiectis proficiat regimen,
15
Quorum sermo duo tibi testamenta propinet,
Caelebs caelicolis uita coaptet eos.
Haec rescripta tibi transmittunt Burguliani,
Pro te premissis quas decuit precibus.
Te quoque fraternae pietatis uiscera cogant:
20
Commendes nostros nosque precando Deo.