Baldericus Burguliensis carmina 40

Testo base di riferimento: J.-Y. Tilliette, 1998-2001

Altre sezioni


Super Alexandrum Turonensem

 

Fletus innumeros cum mors ingesserit orbi,

      Fletus maiores ingerit ipsa modo.

Alexander enim, iuuenum specialis honestas,

      Intempestiua morte grauatus obit.

5

Nondum bis denos adolescens uixerat annos,

      Cum rosa formosa marcuit a quod erat.

Canonicus Turonensis erat puer indolis altae;

      Flos olim roseus nunc cinis est luteus.

Sique sibi maculas speties attraxit et aetas,

10

      Tu tamen indulge, rex utriusque dator.