Ad eundem ut monachus fiat
Vt de turbinibus mundanis pauca loquamur,
Afficitur multo languescens turbine mundus.
Semen commissum uix culta noualia reddunt,
Vinea uix uuas, uix fructus educat arbos.
5
Tempora mutantur, quasi cursum nesciat annus:
Frigora nescit yems, yemis uer frigora sentit,
Veris temperiem pluuiasque recolligit aestas,
Torrens autumnus maturas decoquit uuas.
Conqueritur steriles piscator luridus amnes,
10
Incassum siluas uenator lustrat opacas,
Vix est quod catulus discernere possit odorus.
Omnibus his olim ditatus floruit orbis,
Florueritque licet ditatus talibus olim,
Tunc tamen orbis erat spernendus flore sub ipso,
15
Nam deceptiuus est, omnis flos fugitiuus.
At modo, quandoquidem nos presens omne molestat
- Nam rerum forma transit uelocior umbra
Et modo non est flos nec saltim floris imago -,
Vt saltim fructum mereatur grata uoluntas,
20
Sponte relinquamus quicquid retinere nequimus;
Nil habeamus nos, sed dedignemur habere,
Immo relinquamus quae nos fugitiua relinquunt,
Quae nos irritant irritatosque refutant,
Quae magis insultant cum uadunt non reditura.
25
Qualiter ad terram cum se ultro destinat ales
Quae uolitat lesis primum uelut anxia pennis,
At, postquam iuuenum premitur cursante caterua,
Quam mox quisque manu comprendere sperat auara,
Euolat itque leuis tenues elapsa sub auras,
30
Sic prius arrident rerum primordia nobis,
At uelut euadunt, ea cum gustare sitimus;
Tunc desiderio nolunt alludere nostro,
Ambitione sui tunc marcida corda supinant.
Ergo nullius fidei res aufugiamus
35
At, licet obtulerint se nobis, reiciamus.
Nam quid honor, quid opes, quid regum purpura prodest?
Omnia praetereunt, opulentia, gloria, regnum.
Rex moritur, uir diues eget, mutantur honores,
Nemo diuitias sibi praeparat absque labore
40
Nec retinere ualet sine qualibet anxietate.
Rex sibi non uiuit, quem lingua redarguit omnis,
Quem comedunt curae, quem sollicitudo perurit,
Cui somnos adimunt priuata negotia rerum.
Ergo nec diues nec princeps esse labores
45
Quisquis priuatae uis prospectare quieti.
Sed mea fortassis modulamina negligit aspis,
Aures obturat incantantique resultat.
Ambit egenus opes, homo degener ambit honores.
Ambiat, attingat, tamen imprecor hoc inimicis;
50
Haec numquam nostrum uecordia tangat amicum.
Nam potius coeat res ipsius atque voluntas;
Nil habeat, nil possideat, nil obtet habere,
Vix habeat uictum, uix inueniat tegumentum;
Suggerat ista fides, non praemeditatio sollers.
55
Nil laudabilius, nil est securius unquam
Quam nil amplecti quod adeptum perdere possis;
Absque graui luctu nulli tolluntur adepta.
Est tolerabilius nos quaedam non habuisse
Quam pro possessis, dum sint ablata, dolere.
60
Absque dolore graui carni non demitur unguis,
Nec dens gingiuis, nec os ossi, nec caro carni,
Si sint ista sua compagine consolidata;
Et qui conexis mundo radicibus herent
Rebus mundanis non absque dolore carebunt.
65
Diuitiae sint tibi sine sollicitudine grandi,
Quas sibi iamdudum proauorum cura pararit.
Regum sis heres, notusque ad sidera princeps,
Ecce labor restat ne perdas iura paterna;
Dedecus est maius si perdas ius atauorum
70
Quam si perdideris quae prouidus ipse pararis,
Aut grauior res est te sustinuisse labores
Te neque posse tuis in pace laboribus uti?
Denique uita breuis, hominum properata senectus,
Morborum cunei nolentibus omnia tollent.
75
Si desint hostes, mors omnibus inuida praesto est.
Instabilis mundus stabiles nos non sinit esse.
Qui uero carni concordant illecebrosae,
Deliciisque uolunt carnalibus exsaturari,
Turpe nefas uideant quam turpis poena sequatur,
80
Nam consummat opus pollutio foetida foedum;
Peccatum restat moeta pollutius ipsa.
Sed quid amant homines? Fortassis amant mulieres.
Esto: superficies pulchrae mulieris ametur,
Interius uero, si uis, introspice quae sit:
85
Pulcher saccus erit, distentus stercore multo.
Ergo cutis niuea, rubicunda, tenella placebit,
Sed talem subito sulcabit ruga senilis,
Inficiet pallor niueam, teneram, rubicundam.
Si pariat, pudor est parienti quisquis adheret
90
Et nichil est aliud nisi concuba iure uocetur.
Nutricem foueat, nutricis lac bibiturus
Et successiuo pro foetu sollicitandus.
Idcirco est penitus mulieris amor remouendus.
Non naturalem forsan tibi iungis amorem:
95
Per multas aedes discurrit adhuc Ganimedes,
Multus homo lasciuus adhuc uult Iuppiter esse.
Cum Ganimede suo requiescit Iuppiter alter,
Ecce sibi sperat audere licentius ista,
Haec indulgeri sibi uult commercia carnis.
100
Sed michi grande malum scelus hoc si dissimulabo,
Si non obiurgans rem subprimo flagitiosam.
Hoc scelus est maius, natura quidem uiolatur,
Quam si luxuriam peragat cum pelice multa.
Hic solus pedor, ut credo, sidera tangit,
105
Deleuit scelus hoc persepius Omnicreator.
Sed quid in illicito uir delectatur amore?
Quid sibi complacuit ut pauset cum Ganimede?
A meretrice uacat, faciens hominem meretricem?
Sunt inuectiuo feriendi fuste cinedi,
110
Obiurget cinicos turpes inuectio turpis.
Implumes malae forsan sibi complacuere;
Cum malis plumas induxerit annus et annus,
Cum barbatus erit, cum fiet setiger hyrcus,
Vepribus et spinis cutis asperior fruticabit,
115
Tun miser amissi damnum lugebit amoris.
Sed quid aget cum iam defecerit iste iuuencus?
Mutuat et mutat, quia displicet ursa pilosa.
Sed nec amor bonus est quem sic mutare necesse est.
At quid iumentis superimminet impudibundis?
120
Caenosus paedor, ignisque et sulphuris ardor,
Poena geennalis, nimis horrida, nescia finis.
Ista cani rabido persoluet lucra libido;
Poena uoluptatis condigna piacula sentit,
Sustinet aeternas poenas aeterna uoluntas.
125
Ergo uir illicito nullus succumbat amori,
Nemo puellarum petat usum uel puerorum.
Donec non morimur, dum uiuimus atque mouemur
Estne genus uitae quid possit iure placere?
Est michi quod placeat, quod caris consulo nostris:
130
Paupertas secura placet castumque cubile,
Mundi contemptus, disciplinata uoluntas.
Attamen est aliud quod me modo sollicitauit:
Nosse uelim nostros et me secreta librorum,
Vt distinguamus sensus ad sobrietatem
135
Plusque michi placeat per me sententia nota,
Lecta uel inuenta quam lingua redempta magistri.
Vendit uenalis uenalia uerba magister,
Strenuus auditor dependet ab ore loquentis
Et cohibere parat uolitantia uerba docentis;
140
At dormitanti si quidlibet excidit auri
Aut retinere nequit simul omnia corde sagaci,
Instat, adulatur, mordens ungues stipulatur;
Tedia causatur, causatur et improbitatem
Doctor discipuli, durumque hebetemque lacessit.
145
Sicque bis emissum, bis uendit mobile uerbum;
Euomit et uendit uentum, uentosa cycada.
Ergo quis duros poterit perferre magistros?
Aurem non replent, donec repleueris arcam.
Iustius est igitur nos iam nescire docentes
150
Grande supercilium quam sustineamus eorum,
Praesertim libri cum possent esse magistri,
Nos nisi detineat feriandi grata uoluptas.
Si quis enim totus cum codice loquetur,
Fiet philosophus, cum codice sepe loquutus.
155
Sedulitate sua cauat ymber ferrea saxa;
Lector hebes fiet persepe legendo magister.
Sed libri desunt fortassis et ocia desunt?
Ipse locum noui qui floridus ocia gignit,
Libros et cartas et cuncta studentibus apta.
160
Burgulius locus est et Cambio dicitur amnis,
Flumine perpetuo qui uitreus irrigat ortos;
Hocque loco locus est, a turbis paene remotus,
Qui tutat fratres a sollicitudine mundi
Et fouet in gremio diuturnae pacis alumnos.
165
Prata uirent iuxta, quibus est contermina silua.
Hunc emat, hunc redimat quisquis probus esse laborat.
Ipse locus meus est; aliis trado, tibi uendo;
Ad me si uenias mecumque, Gerarde, quiescas,
Te mihi da precium, nil carius exigo quam te
170
Emistique locum si tradideris precium te.
Littera quam queris uastum dispersa per orbem
Optat te, nostri complens armaria claustri.
Huc ades, o sanctae complectens ocia uitae,
Huc ades ut uideas, ut tu mediteris, ut ores,
175
Huc ades ut multis sis strenua forma salutis.
Sol sub nube latens, sub mundi fasce Gerardus,
Sub modio lucet uel pallet clara lucerna?
Cum quatitur mundi uertigine luna latina,
Praebe discipulis exempla sequenda magister.
180
Sis mecum pauper, immo cum paupere Christo,
Cum Christo uiues, cum Christo diuite diues.
Non michi "cras" dicas, hodie potes estque malum cras;
Pagina gentilis, tua pagina cui modo seruis,
Ipsa tibi dicit: "nocuit differre paratis",
185
Ipsa tibi dicit: "nocuit dilatio multis".
"Nil habeas, sed possideas simul omnia diues",
Dissere cum Paulo: non sunt mea, sed sua uerba.
Cor pectusque tuum transfigant spicula Pauli;
Subdi<te> mundanis, iam dedignare procellis;
190
Vt tremat, ut timeat te mundus, neglige mundum.
Si michi credideris, et certe credere debes,
Post cras, immo cras, quantocius anticipabis;
Anticipa portum, fuge, nauis naufraga, pontum.
Andreas dominae praeeat uestigia Maurae,
195
Ducat ad aecclesiam. Quid enim? Praecede, sequetur.
Interea uiduam sustentet, subcomitetur;
Vt nobis ipsum se reddat, reddat et ipsam,
Ille regat uiduam cum Paulo, cum Timotheo,
Ad monachum donec conuersio tollat utrumque.
200
Sic michi responde, michi sic rescribe, Gerarde,
Quatenus optatum tua dent rescripta saporem.
Nec tibi nec fratri nec amicis ipse deessem
Susciperemque omnes qua conditione iuberes,
Carminibus nostris si facta per ipsa faueres.
205
Vt ualeas ergo, quod mando, quod opto ualeto.