Baldericus Burguliensis carmina 74

Testo base di riferimento: J.-Y. Tilliette, 1998-2001

Altre sezioni


De magistro suo planctus

 

Doctorum speculum, doctor amande,

Maiorum titulis aequiperande,

O Huberte tuis uir uenerande,

Immolo perpetuas exequiis lacrimas.

5

Mors tua dura michi!

Ablato michi te, quae michi gaudia?

Gaudendi subiit deficientia;

Lugendi datur, heu! pessima copia

Et perpes quaerimonia.

10

Ve mea uita michi!

Hubertus, patriae cura paterna,

Magduni cecidit clara lucerna;

Ex quo mesta michi lux hodierna.

Vix aliquando scio quid faciens facio.

15

Mors tua dura michi!

Vrit nostra dolor corda medullitus,

Vix rarus recreat uiscera spiritus:

Huberti gemitus causa fit exitus,

Hinc est creber anhelitus.

20

Ve mea uita michi!

Quo nos alter ego, sed magis idem,

Hoc uniuit amor foedere pridem,

Nec sorti modo mors subdit eidem.

Esset obisse michi gloria teque frui.

25

Mors tua dura michi!

Ex quo cum lacrimis plus ego lugeo,

Hinc plus ipse -quod est res noua- gaudeo;

Quanto displicuit res lacrimarum,

Tanto triste placet pondus earum.

30

Displicet atque placet illud: utrumque placet.

Ve mea uita michi!

Singultus peperit carmina lubrica;

Haut arcent elegos claustra poetica.

Te, doctor, replicat nostra querela:

35

Hunc morbum leuiat nulla medela.

Mors michi te, tibi me compositura placet.

Mors, rogo, sera, ueni.