Inuitatio ut quidam se monacharet
Ramnulfum saluere suum suus imperat abbas
Et sua dicit cartula: "frater, aue".
Filius abbati, Vasatensis Burguliensi
Rescribat salue quod prior emeruit.
5
Carmina nostra tibi iam bis, Ramnulfe, rogasti,
Tanquam si caelum carminibus teneas.
Nemo poetarum tenuit per carmina caelum,
Dux tamen ad caelum littera saepe fuit.
Si uis ergo uiam, Ramnulfe, incedere rectam
10
Atque fidem nostris addere colloquiis,
Cures colloquium neque cures carmina multum;
Tempus colloquio, si petis, ipse dabo.
Nos quoque carminibus aliquando iocando uacamus,
Sed neque carminibus otia multa damus.
15
Cum uolumus siquidem nostrum leuiare laborem,
Quod magis aedificet scribimus aut legimus.
Dormit gentilis nobiscum pagina uilis,
Namque libros gentis illius exuimus.
Ad nos ergo ueni, quod uis edissere nobis:
20
Non uult ambages seruitium domini.
Emendare tuam, si uis, Ramnulfe, iuuentam,
In quibus ipse uelis, auxiliator ero.
Respondebo tibi quo debeo, quo decet ore;
Ipse pusillanimes quandoque sustineo.
25
Ne timeas igitur, angustis callibus itur,
Non dilatatis, sepius ad dominum.
Me rogo Ramnulfus sua per rescripta salutet
Et michi quicquid erit perlegat et recitet;
Explicet umbrosos sensus obscuraque uerba,
30
A me se donec nouerit implicitum.
At ne sustineas pro paupertate pudorem:
Pauper ego, pauper Christus et ipse fuit.