Ad Godefredum Remensem
Carmine te nostro, mi Godefrede, saluto,
Si tamen et nostrum carmen habes placitum.
Sique salutantis uis nomen nosse locumque,
Burgulius locus est, nomen id insinuet.
5
Te scio magnatum pastum modulamine uatum,
Te quoque Pierias incoluisse domos.
Nouimus auctorum quia uiuat spiritus in te:
Virgilii grauitas, Ouidii leuitas.
Nam quocunque stilo causas edicere temptes,
10
Ipse stilus causam, non polit ipsa stilum.
Sic tamen exornat causam stilus ipse modeste
Vt causam atque stilum temperies foueat.
In te praeterea uiget excellentia quaedam,
Cunctis qui recitant qua superemineas.
15
Quicquid enim recitas, recitas ita uoce sonora
Vt, quicquid dicas, omnibus id placeat;
Nam sic uerba sonis uerbisque sonos moderaris
Quatenus a neutro dissideat neutrum.
Ore tuo prolata, decet sic littera dura
20
Iure suo ut mollis littera dicta decet.
Denique quod dictas, sed et illud quod semel audis,
Viuaci semper ore referre potes.
Musica, condenso quondam fuscata ueterno,
Defuscata tuo clara nitet studio.
25
Ergo quem decorant tot condimenta sophiae,
Quem tot amicorum copia multa premit,
Quem tot nobilium, quem tot responsa potentum
Assidue pulsant continuantque preces,
Me, saltim modicum, non asperneris amicum,
30
Versibus immo libens ipse uacato meis.
Ipse dabis pro uelle tuo maioribus annum,
At michi da saltem nostra legendo diem.
Ipse uides ut parua decent intersita magnis
Deque sua serie magna minora iuuant.
35
In uolucrum pennis maior sibi penna minorem
Assuit et seriem penna minor sequitur:
At sunt plus modicae leuitatis in alite penne.
Nam constant multis omnia particulis:
Arbor habet ramos, habet arbor brachia magna,
40
Arbor habet fructus, arbor habet folia.
Nusquam tota domus consistit partibus aequis:
Ista columna minor, altera maior erit.
Omne quidem magnum partes peperere minores:
Innumerae guttae flumina conficiunt.
45
Tu quoque, maiores tibi quamuis associentur,
Contigua pedibus carmina nostra tuis.
Nil tamen inuenies, ut dicitur, ore rotundo
Prolatum; nobis spiritus iste deest.
Inuenies ieiuna nimis modulamina nostra
50
Quae, compacta tuis, tunc minus eniteant.
Vt rutilat fuluum satis aere micantius aurum
Sic tua iuncta meis carmina carminibus.
Sic etiam uirgo quae nunc speciosa uidetur,
Iuncta magis placitae, deperit a specie;
55
Vt formosa quidem formosior esse uidetur,
Iuncta minus placitae, sic tua iuncta meis.
Sicut segnis equus quasi segnior esse putatur
Alite quem cursu praeuolat alter equus,
Et uelox ut equus uelocior esse putatur
60
Anteuolans alios, sic ego tuque sumus.
Anser uti raucus est aequiperandus olori,
Sic tibi sum raucus aequiperandus ego.
Inter caelicolas deus esses alter Apollo,
Si te fecissent fata benigna deum.
65
Inter praecipuos cantores temporis huius,
Venisti nobis Orpheus aut melior.
Si te Roma suum quondam meruisset alumnum,
Altior esset adhuc carmine Roma tuo.
Ipse Iouem e celo deducere carmine posses
70
Et faceres animam Cesaris esse Iouis.
O utinam per te meruissem perpetuari
Meque perennaret musa canendo tua;
Me uelles utinam super astra locare beatum:
Si uelles, inter astra locarer ego.
75
Si translatus ero, si uis quoque transferar ipse,
Vt michi, reuera transferar ipse tibi.
Sim licet in sceptris, nostri memorabor amoris
Nec sceptrum nostram ledet amicitiam;
Cum donatiuis ad amici tecta redibo
80
Vt, de translato me, tibi sit melius.
Te memorem nostri facerem quotcunque diebus
Et deseruiret uestra camena michi.
Tunc morerer letus, morerer cum non moriturus,
Cum me non sineret postera fama mori.
85
O ter felicem celebrat quem fama superstes,
Atque superstes erit quem tua musa canit.
Nobilis urbs Remis, Remis uelut altera Roma,
Quam miles Remi constituit profugus,
Vires Romuleas ueritus post funera Remi
90
(Si famae uolumus credere, fama refert),
Nobilis urbs, Romae soror, inquam, et Roma secunda,
Te genuit, peperit, promeruitque sibi.
Haec te doctrinae totius nectare fultum
Asciuit studiis preposuitque suis.
95
Gallia tunc etiam studiis florebat opimis
Florebatque tuo Gallia plus studio.
Ad te currebant examina discipulorum
Et refouebantur melle parentis apis.
Et tunc Remis erat, Remis quoque Bruno studebat,
100
Bruno Latinorum tunc studii speculum.
Ipsis temporibus studuitque senex Erimannus
Et mundo studii clara lucerna fuit.
Tu fueras iuuenis, fueras et acutior illis,
Tertius ergo uenis, iam quoque primus eras.
105
Geruasio princeps, princeps tuus, ille Manasses,
Successit, qui te promouet ad studium.
Ipsius calamus, ipsius musa fuisti,
Hic ut cantares prodigus obtinuit.
Carmine, dum uixit, sua nomina nobilitasti
110
Et per te Remis nobilitata fuit.
Ipsum carminibus, ipsam quoque perpetuasti
Et quicquid captas carmine perpetuas.
Te quoque quandoquidem potes aeternare tuosque,
Aeterna, quaeso, nomen in astra meum.
115
Scribe michi de me, de me michi carmina mitte;
Vt quoque rescribas, quae mea sunt relege.
Que mea nec linguae falerata decentia munit,
Nec sensus feriens, nec positura decens;
Sed sibi uester amor nomen facit atque saporem:
120
Hoc condimento pagina tuta mea est.
Irritamentum michi si iocundius esset,
Quod magis alliceret appositurus eram.
Id nunc apposui, sed mox industria nostra
Intermiscebit fercula quae placeant;
125
Irritamentum mox copia plena sequetur,
Larga manus reliquam mitiget esuriem.
Vnicus es nobis, tibi nec minus unicus essem.
Aut inter uestros inueniar decimus;
Inueniar decimus uel quilibet inter amicos,
130
Nostros inter, ego sim prior, alter eris.
Sis inter nostros noster specialis amicus,
Vt sit in ore meo: "huc ades, alter ego!"
Denique quantus amor mea uiscera mouerit in te,
Hic aditus nostri proloquitur calami.
135
Namque tuos uultus non presumpsisset adire,
Ni processisset tutus amore tuo.
Ergo alternus amor me scribere pauca coegit
Vt sic te cogam scribere multa michi.
Hoc etiam spectat tenor inconuulsus amoris
140
Ne nostrum carmen compita circumeat.
Namque meum carmen, si cedat garrulitati,
Ex nimia uictum garrulitate ruet.
Arbor titillat moriens radice perempta
Et, pede sublato, machina quaeque ruit;
145
Atque suo musa quae non est pondere fixa,
Vt nostra, a multis dilaceranda foret.
Ergo uide passim ne nostra errata patescant,
Ne derodar ego calliditate mala.
Me dictare aliquid pinguis uenter reprehendit,
150
Qui tamen et sensum non generat tenuem.
Turba quidem socors post uentrem dedita somno
Improperauit idem terque quaterque michi.
Sed malo libris incumbere carminibusque
Quam, par iumentis, ducere tempus iners.
155
Si tamen et nequeo multum prodesse studendo,
Saltem diffugio tedia dum studeo.
Expelles clauum clauo, curam quoque cura,
Ne peior subito cura iecur comedat.
Si nichil est quod ago nec habent mea carmina pondus,
160
Sunt nichil et mecum, sed faciunt aliquid.
Barbaries siquidem uitiorum mox inolescit,
Ocia si proprium possideant hominem.
Tunc qui pestiferos uis euitare tumultus,
Si potes, arripias ut facias aliquid:
165
Aut inhia libris, aut ocia nobiliora,
Vt dictes aliquid, protinus ingredere.
Sic a peiori cura reuocabere cura
Seruabisque tuum ne ruat ingenium.
Quin etiam, reddet res assiduata magistrum;
170
Quo mentem intendis, huc ualet ingenium.
Scilicet utaris, multos suus adiuuat usus,
Absque mora et lima nemo poeta bonus.
Versibus in centum si uersus fulserit unus,
Irritus ex toto non erit iste labor.
175
Si uero nostri uersus poterunt decimari,
Ecce meus sudor prosilit uberior.
Nam dictare acuit ebetatum mentis acumen;
Dictando siquidem sepe reuoluo libros.
Ecce tibi dixi, mi Godefrede, quid hoc sit
180
Quod studeo, licet hoc nil ualeat studium.
Carmina confiteor nil in se nostra ualere,
Sed ualet id quod me deuocat a uiciis.
Obiciunt etiam iuuenum cur more loquutus
Virginibus scripsi nec minus et pueris.
185
Nam scripsi quaedam quae complectuntur amorem
Carminibusque meis sexus uterque placet.
Dicere quid possem potius temptare uolebam
Quam quod amauissem uersibus exciperem.
Nam si quid uellem, si quid uehementer amarem,
190
Esset amoris tunc nescia carta mei.
Non promulgetur confessio carmine nostra,
Solus cum solo crimina confitear.
Non est in triuiis alicuius amor recitandus;
Quisquis amat, cautus celet amoris opus.
195
Et michi nullus amor, nulla incentiua fuerunt,
Exercere meum sic placet ingenium.
Musa iocosa fuit moresque fuere pudici;
Pectine cantatur lucidiore iocus.
Me quemcunque uelit uulgaris opinio semper,
200
Sum quod sum neque me carmina praecipitant.
Non mores nostros infecit carminis usus
Nec nostros actus, ut reor, inficiet.
Denique, si curae non sunt mea carmina cuique,
Qui uult reiciat, cui placet ipsa legat.
205
Si nulli noceo, si non exaspero quenquam,
Si nullus quatitur improbitate mea
Dumque laboro studens, mecum quoque nemo laborat,
Cur in me nequam quilibet inuehitur?
Denique, quicquid agam, non pretermittere possum
210
Quin studeam quod agam; dum uacat, ipse legam;
Ipse legam quod agam, faciamque legatur amicis.
Carmen amicorum non minus ipse legam.
Tu magis alter ego, non ut communis amicus,
Sed specialis, aue; missaque nostra lege.