De quo supra
Carmen heri cecini quod me cantare coegit
Spes mea, plus uelox uelox quam debuit esse.
Nam cecini factum quod uellem posse futurum,
Sperans fortunam pro uelle meo moderandam,
5
Quippe quod optabam contingere posse putabam.
Sic etiam multos spes optatiua fefellit,
Cum properi sperant contingere posse quod optant:
Tales anticipant frustra sine tempore tempus
Praecipitesque ruunt optati turbine uoti.
10
Vt ruit in praeceps a montibus eruta rupes
Quam procul abducunt decliuia longa ruentem,
Non scopuli cohibent, obstacula nulla coercent,
Sic mea sic praeceps nec tempestiua uoluntas
Spem uotumque meum ueluti promouit in actum
15
Quo desiderii uotiui spes inhiabat,
Me quoque supra me transuexit inanis in altum,
Quod res ipsa magis calamo commissa probabit.
Carmen heri nostrum nostris ingessit amicis
Teucrum, quem nostrum spe colloquioque dicaram.
20
Nil michi de Teucro praeter spem colloquiumque
Tempus adhuc dederat; tantum sperare licebat;
Spesque fuit tanti quanti res ipsa fuisset.
Qua spe tutus ego, tuti quoque more loquutus,
Mox Teucrum nostris specialibus adnumeraui.
25
Attribuitque gradum mea protinus optio quartum
Et qui quartus erat dilatus in ordine quinto est,
Quartum quippe gradum sibimet sperauerat alter.
Teucrum colloquio placuit temptare secundo.
Durus ebesque fuit, sua dicta incongrua nostris.
30
Obstupui, fateor, idem uir cum fuit alter:
Alter erat uerbis, habitu quoque corporis idem.
Id quod dixit heri nescit, negat, abnuit, odit.
Displicuit facilis grauis inconstantia Teucri
Et michi me cepi uehementius improperare,
35
Incircumspecta qui faui cuilibet aure.
Nunc igitur Teuchrum de pectore deleo nostro:
Quem sibi contuleram tollatur ab ordine quarto.
Nec posthac nostris superapponetur amicis,
Sub nulloque mei monimento uiuat amoris.
40
Non ultra facilem prebebo cuilibet aurem,
Nec cuiquam subito de quauis plebe fauebo
Edoctusque per hunc michi cautius inuigilabo.