Confessio poenitentialis
Cogor ad externas male prouidus ire tenebras;
Sensus ebet, sanguis alget, precordia frigent,
Deficit ingenium, cutis aret, mens ebetatur:
Mortem signa solent haec diuinare propinquam.
5
Infelix, quid agam, qui iam considero mortem
Et necdum morti sum respondere paratus?
En exactores aderunt post funera duri;
Quod male commisi referet sua cautio totum.
Pauper et impos ego, tot debita quomodo soluam?
10
Extremum siquidem constringar adusque quadrantem.
Illud ego faciam quod fecit rex Ezechias:
Effundam fletum cordis conuersus ad ipsum
Quem paries luteus - nostrae susceptio carnis -
Nobis praesentat, formam deitatis obumbrans.
15
Disponam domui, donec disponere possum:
Nam domus est animae corpus, quod et incolit ipsa
Viuificatque simul, donec dirimatur ab ipso;
Cui male disposui, donec sub crimine uixi.
Pulsabitque meum querimonia sedula Ihesum,
20
Hunc quoque placabo labiorum thure meorum:
Est placare Deum precibus, uitulis labiorum.
Prostratusque solo, uestigia sancta tenebo,
Flendo rigabo pedes et tergam crine rigatos.
Adiciam unguentum: miserebor enim miserorum.
25
Ille pedes unguit Ihesu, qui scit misereri;
Nemo Deum propius tangit quam qui miseretur.
Quod, referente Deo, patuit de Samaritano,
Qui de Iherusalem descendentem peregrinum
In Iericho, grauiter plagatum, despoliatum,
30
Iumento imposuit, clementer uulnera fouit,
In stabulum duxit, impensas largas adauxit,
Quem leuita uidens spreuit pariterque sacerdos.
Quare laudatur prae cunctis Samaritanus
Et, quia laudatur, simile ad paradigma uocamur.
35
Quod sequar exemplum: miserebor enim miserorum.
Sed, miserandus homo, nunquidnam Samaritano
Non magis indigeo quam me commetiar illi,
Vulnera quem multa profligant inueterata,
Qui penitus sordet, ulcus quem putre remordet,
40
Quem desperatis fert antiquata cicatrix,
Quem magis ad mortem trahit innumerabile crimen,
Cuius plaga tumens saniem uirusque refundit,
Cui, nisi subuenias, mors immedicabilis instat?
Sed michi, queso, Deus, bonus esto Samaritanus,
45
Vulneribus medicare meis, medicina salutis,
Vina superfundas, miserans oleum superaddas.
Ad cuius nutum stillauit flumina saxum,
Ipse meis oculis fontem tribuas lacrimarum:
Bis Moyses silicem, tu cor semel incute nostrum.
50
Coram te iaceo, tibi cum singultibus asto;
Id tantum dico: "miserere mei, miserator",
Et non deficiam uelut altera flendo Maria,
Donec saluator responderit ore sereno:
"Multa remittuntur peccata tibi, quia multum
55
Me dilexisti. Surgens in pace recede".
Extorquebo michi ueniam ueniamque merebor:
Vim patitur caelum, uiolentia uendicat illud.
Et cui peccatur est indulgere paratus;
Querit cui dicat: "peccasti; parco, quiesce".
60
Ergo a peccato, domino praeeunte, quiesco
Et quod promerui lacrimis precibusque piabo.
Quae peccata tegant michi uestimenta capessam:
Cuius enim tegitur peccatum, quisque beatus.
Delens delebo quod iniquus scripserat hostis
65
Et quod scire putat faciam nescire malignum.
Quam pudibundus erit, quando librum reserabit
Atque ignorabit quod scribens sepe relegit!
Sic modicus fletus libros oblitterat eius
Et quam non tangam possum delere lituram.
70
Ergo, peccato peccator quisquis adheres,
Quem iuuat obsceni stercus pedorque grabati,
Exue peccatum, foetens postpone grabatum.
Dedecus et pudor est foedos patiaris odores,
Praesertim facile cum possis hos remouere
75
Nectareoque Dei deceat pascaris odore,
Omnia cuius odor opobalsama uincit et ornat.
Quid male sanus ago? certe presumo uidenti
Per diuerticulum cecus prebere ducatum.
Me modo plangebam, plangendus et ipse dolebam:
80
Hinc est exortum quod scribo lugubre carmen.
Nec correctus ego, sed foetens corrigo quemquam;
Ex oculo fratris festucam educere conor
Inque meo non grande trabis considero robur.
Qui nimis excessi, conitor ad orsa reuerti:
85
Me sapiat quicunque meis profluxerit humor
Ex oculis, quicunque meus me sermo loquatur.
Excedunt peccata modum, michi quae dominantur:
Nam quid non egi, malus et uaricosus aruspex?
Totum flagicii, miserandus homuntio, feci:
90
Sum latro, sacrilegus, periurus, fur, homicida,
In quantum potui, nec falsa loquar, deicida,
Mendax, pomposus, sodomita, cinedus, adulter,
Ebrietatis amans, exosor sobrietatis,
Prodigus et parcus, simulator, luxuriosus,
95
Ad bona sum lentus, mala semper ad omnia promptus,
Fallax, falsiloquus, uerborum leno meorum,
Inuidus, obscenus, impurus, perfidus, atrox,
Scurra, uafer, nequam, fratrum uiolator amoris:
Omnia quae maculant miseros contagia feci.
100
Vt quoque peccarem, causas peccator emebam,
Nanque facultatem peccandi prodigus emi
Atque ut peccarent renuentes sepe coegi.
Sic mea culpa modum transit et intumet ultra.
Sed tu, qui modus est, cohibe peccata potenter:
105
De Saulo Paulum multa uirtute patrasti.
Da michi ne detur peccandi seua facultas,
Da michi ne possim, da nolim, da cor amarum,
Da michi peccati transacti poeniteat me;
Has michi da lacrimas, quarum est extinguere flammas.
110
Libamen gratum tibi sit cor contribulatum:
Contribulatus ego tibi me, Deus, immolo totum.
Quod tibi sit placitum, michi uelle et posse ministra:
Quae uis, ipse uelim, quae non uis, omnia nolim.
Ne me despicias: ego sum tibi filius ille,
115
Qui paui porcos in longinqua regione.
Tota paternarum michi reddita portio rerum,
Quam, te dante, pater, et me poscente, recepi,
In meritricales periit dispersa tabernas.
Ecce, pater, redeo nec debeo filius esse,
120
Qui quod contuleras deformiter omne uoraui.
Fac me seruorum conseruum, queso, tuorum.
Vestra, pater, bonitas et munificentia larga
Ad te me reuocant exemplaque multa tuorum:
Nemo redit uacuus, qui te deuotus adiuit.
125
Nam uideo Petrum, Cananeam, centurionem,
Caecum importunum, nec praetermitto Iairum
Nec quam profluuium bis ter tribus impulit annis,
Innumerosque alios bonitate tua cumulatos.
Nemo redit uacuus, nisi poscere qui pigritatur.
130
Diues es atque potens: potes accelerare quod opto.
Et tua me bonitas quare pateretur inanem?
Ecce petam, queram, pulsabo, donec ad aures
Ascendant mea uota tuas faueasque petenti.
Vt loquar audenter: miserere michi, quia debes,
135
Tu, pater ille meus, quem praecinit ille iuuencus,
Ille saginatus diua pinguedine plenus,
Nati pro reditu iussu patris iugulatus:
Eius misterii tu res, tu uictima uera.
Me fac ergo tui conuiuam corporis esse
140
Proque meo reditu uultu letare paterno.
Redde stolam primam: castam des integritatem,
Quatenus ipse tuos merear sociare togatos.
Anulus in digito sponsalia signa profatur:
Hunc michi redde, precor, huius da foederis arras.
145
Munimenta pedum ueterum sunt facta priorum,
Quo sequar et pergam, michi qui preeundo loquuntur.
Carne soluti sunt animalia decoriata:
Hi michi dantes spem faciunt sperare timentem.
Ergo, pater, miserere mei, miserere, redemptor,
150
Et tua plus bonitas michi prosit quam meus obsit
Pristinus error; ouis que desipit est repetenda.
Quod potes et debes et quod peto, fac michi totum.
Simphoniam atque chorum celebret tuus ille senatus
Et colletetur tua curia pro rediuiuo,
155
Vt de conuerso leteris deque reuerso.