De sufficientia uotorum suorum
Si michi fauisset uultu fortuna secundo,
Auxisset uitae commoda pauca meae.
Ipsa dedit quaedam, quae non ingrata repenso -
Ad modicum poterant haec satis esse michi.
5
Nam de litterulis esset michi copia maior
Dictandique foret musa benigna michi,
Qualis Marbodo uel qualis inest Godefredo,
Qualis pontifici copia Biturico.
Et quae dictassem nossem mandare lituris,
10
Et michi sufficerent et stilus et tabulae,
Et michi cantanti uox dulcis et alta fuisset
Atque manus lentis apta foret fidibus.
At socios hilares felix fortuna dedisset
Secretasque domos a nimio strepitu.
15
Sim formosus ego nec sit formosior alter
Nec me zelantum fascinet obloquium.
Attamen inueniam michi qui respondeat apte,
Qui michi rescribat, scribere si placeat.
Sit procurator puer ad mea uota paratus,
20
Qui properus tabulas praeparet et calamos,
Qui domui praesit, ne nobis ocia desint,
Atque supellex sit, quae michi sufficiat.
Nolo nimis sterilem, nolo quoque rem nimis amplam;
Priuatus nec inops esse nimis cuperem.
25
Atque situ proprio domus ipsa suos recrearet
Et statio dominis esset amoena suis:
Vitreus ut nostro fons ebulliret in orto,
Quem michi pampinea porticus obtegeret,
Allueretque meum refluis anfractibus ortum,
30
Humectaret humum riuulus aurifluam;
Vnda michi somnos exciret murmure rauco
Nec furtiua nimis, nec nimis obstreperet.
Arboreos foetus pareret michi terra quotannis,
Quaelibet ut possem carpere mala manu.
35
Sepibus in nostris pernox Filomela maneret,
Antiquos fletus et querulos replicans.
Nec michi fur esset rebusue meis metuendus;
Nocte dieque forent omnia tuta michi.
Gramina praeterea quaterent pede grata petulco
40
Agni bis septem cum totidem capreis;
Hi michi ludentes coitu sua proelia temptent
Frontis adhuc leuis et pedis instabilis
Oblectentque meas gratis balatibus aures,
Cum totidem matres utraque gens reuocet.
45
Atque bis ad multram ueniant ex gramine sponte
Distentae matres ubera lacte graui.
Et tegeti nostrae non desint quinque iuuencae,
Caseus unde michi, lac quoque sufficiat.
Sint iuga pauca boum: satis est, si quatuor olim
50
Exossata boues arua michi dirimant.
At si bruma rigens niuibus superinduet arua,
Dante manu nostra pabula suscipiant;
Ad potum mane salis irritabo sapore,
Vtque bibant melius nocte dabo paleas.
55
Prataque sint iuxta, quae purior abluat unda,
Herbas et flores quae michi progenerent.
Vnus in ede mea gallus bis quinque maritet
Vxores, noctis excubias celebrans.
A Laribus nostris procul importuna recedat
60
Muscarum turba nec minus et pulicum;
Sitque procul serpens, buffo, mus atque lacertus,
Et nil possit apes mestificare meas.
Obtaboque lacum, cuius fluat unda salubris,
Tendam ubi rete meum, tendere si libeat.
65
Nec lacui desit stagnatilis utraque praeda,
Nec reti desit praeda uel accipitri.
Absit rana loquax et longo pallida morbo
Nec somnos adimat nocte dieue michi.
Edibus a nostris absistat aranea pregnans,
70
Nec foris egra palus gressibus officiat.
Nec michi librorum nec desit copia carte
Excerpamque legens carta quod excipiat.
Tempora temporibus curasque eludere curis
Sic attemptarem, tedia ne paterer.
75
Castaneas det iems, autumnus coctana glauca -
Sed quae lanugo primitus exuerit -,
Mitia poma simul, quae possint feruida cenam
Reddere maiorem et frigora decipere.
Vinum nox nobis yemalis misceat album,
80
Haustum productas quod breuiet tenebras;
Argenti puri crater michi misceat haustum,
Vt, quando bibero, conspiciar dominus.
Plumaque sit mollis, quae fessos recreet artus,
Lodix et uestes uer michi continuent.
85
Sitque michi solus, qui ligna ministret, asellus;
Isque bis a silua, quae prope sit, redeat.
Quercus onusta sues foueat michi, fraxinus ignes
Vel fagus ligni nescia fumiferi.
Callidus in dictis, in factis prouidus essem
90
Nec me concuteret amplior ambitio;
Nullus felici posset michi casus obesse
Nec michi quod nollem quidlibet ingrueret,
Vt quouis oculo spectarem res aliorum
Democriti socius uel comes Heraclii,
95
Quorum Democritus ridebat res miserorum
Heracliusque oculis semper erat madidis.
A studiis uero nil posset me reuocare,
Ni uellem lassus cedere laetitiae.
Sintque mei mores concordes et sociorum,
100
Ne lateat nostra meror in edicula.
Et fortunatis sit in edibus unus et alter
Qui me comportet quandoque mitis equus;
Solus enim leporesue sequi dammasque fugare
Non possem: quare praesto sit alter equus.
105
Sitque soror mulier carum paritura nepotem,
Qui michi post annum sit iocus et cithara;
Praeludat uacua michi paruus Iulus in aula,
Quem soror atque meus uillicus ediderint.
Sit michi casta domus, mens casta, cubile pudicum,
110
Deturpet thalamum nulla libido meum.
Haec quoque uel melius michi si, fortuna, dedisses,
Haec satis ad praesens esse michi poterant.
Nunc michi maiorem tempus commisit honorem;
Spero tamen totum uelle deesse michi.
115
In turba quid honor, nisi tantum nomen honoris?
Velle tuum periit, si sub honore iaces.
Perde uoluntatem, quisquis conscendis honorem:
Nam caue ne facias amodo quod cupias;
Perdere qui te uis, merito deberis honori:
120
Ne sis ipse tuus, hoc tibi tollit honor.
Esse meus pauper et sic michi uiuere mallem
Quam michi non uiuam diues ego alterius.
Quid prodest etenim, si totus sit meus orbis,
Quodque michi placeat edere non liceat?
125
Sic astringor ego: non audeo quod uolo uelle:
De facto siquidem mentio nulla michi.
Monstrarer digito tanquam sine nomine monstrum,
Si quicquam turbae displicitum facerem.
Mille subibo cruces, si quid praesumpsero plus quam
130
Asseculae nostri praecipiunt lateris.
Affigor cunctis speculum uelut edita turris
Abscondique uolens multociens uideor.
Ortus aurorae rumor nouus anticipabit,
Si quid secreti cuilibet exposui.
135
Hac igitur cupias, homo, paupertate beari,
Vt tuus esse queas nec nimis indigeas,
Quam situs in sceptris, spectabilis undique cunctis,
Diues opum uiuas indigeasque tui.
Vere paupertas mediocris uita beata,
140
Cum domus est domino pacificata suo.
Hanc michi, queso, Deus, magno pro munere presta
Et longum uiuam nec senium patiar.