De Talpa se reprehendendo
Ve michi, namque mei factus peregrinus et expers,
Oblitus sum pene mei, temulentus ut alter.
Nam pretermisi praeponi quod decuisset,
Si mens, ut quondam, michi circumspecta fuisset.
5
Debueram siquidem uel de Talpa cecinisse
Carminibusque meis hunc in titulum posuisse,
Vel, tanquam mutus, omnino conticuisse.
Hic siquidem noster specialis amicus, et ultra:
Summus amicorum maioris et utilitatis,
10
Applaudit nostris omni conamine uotis.
Talpa comes nostri fuit hic aliquando laboris,
Portio Talpa mei mea carmina sepe probauit
Et sua complacuit sententia iudicialis.
Hic ergo primas in codicis ordine nostri
15
Splendeat, in nostro recitandus sepe libello.
Et Talpam replicet, Talpam mea carta frequentet
Vt, quicquid socors mens defraudarat amicum,
Foenore cum triplici iam nunc componat amico.