Adelae Comitissae
Vadis ut insolitos uideas, mea cartula, fastos
Vt regum thalamos et comitum uideas.
Vadis ut egregiam michi gratifices comitissam,
Si tamen ipsa prius gratificeris ei.
5
Gratificeris ei dicens: "Comitissa, ualeto,
Reginae potius nomine digna, uale".
Haec est illius, si nescis, filia regis
Anglos indomitos qui domuit gladio,
Qui sibi Normannos tollentes iura paterna
10
Perculit ense fero subposuitque iugo.
Iste procellosas pro littore duxit abyssos
Et quasi conduxit littora littoribus.
Iste, licet sumptus superauerit imperiales,
Tantae plenus erat fertilitatis opum
15
Vt uix thesauros aliquis perpenderit eius,
Largus militiae, largus et aecclesiae.
Denique tantus erat ut solus fecerit orbem
Numen ad imperii subtrepidare sui.
In dubio tamen est quae stirps utriusque parentis,
20
Cum mage par fuerit, clarior extiterit.
A patribus proauis pater editus utpote consul
Extulerat proauos ex probitate sua,
Addideratque suis nunc tantum rebus honoris
Quantum res olim patribus addiderant.
25
Sed neque distabat a tanto coniuge coniunx
Quam sublimabat regia nobilitas,
Quae deducta potens a nobilitate potenti
Terrae Flandrensis nobile germen erat.
Hosque pares geminos sibimet sic fata dicarant
30
Vt speciale forent coniugii specimen
Regem regina reginam rex decorabat
Et decus alter erat et decor alterius.
Non uirtute minor successit filia patri,
Excepto quod non militis arma gerit.
35
Arma tamen gereret nisi mos opus hoc inhiberet
Nec fas est ferro tenella membra premi.
Vna tamen res est qua praesit filia patri,
Versibus applaudit scitque uacare libris,
Haec etiam nouit sua merces esse poetis,
40
A probitate sua nemo redit uacuus.
Rursus inest illi dictandi copia torrens
Et praeferre sapit carmina carminibus.
Ergo ne timeas, nimis est affabilis ipsa,
Ipsa dabit tempus, et dabit ipsa locum.
45
Vtque reor, non te Comitissa remittet inanem,
Sis licet ipsa rudis, more suo faciet
Nec tibi praestabit tantillum quod meruisti,
Praestabit quod sit lausque decusque suum.
Pene sua est orbi iam munificentia nota,
50
Extremos homines iam sua dona uocant.
Ipsa michi nota est, nec ego sum cognitus illi,
Occuluit sibi me rustica simplicitas
Nec nunc auderem praemittere carmen ad illam,
Sed uoluit mandans carmen habere meum.
55
Quidlibet audiuit nuper de carmine nostro,
Innuit applaudens quatenus adiciam.
Adicio non quod par esse suae probitati
Possit, sed uigeat ex probitate sua;
Materies grandis mea carmina nobilitauit,
60
Non mea nobilitant carmina materiam.
Hanc morum probitas, hanc castum pectus honestat,
Nobilis hanc soboles ornat amorque uiri.
Sunt tamen et multi, quos commendare puellis
Et decus et probitas et sua forma queat,
65
Hanc qui temptassent. Sed quid temptasse iuuaret?
Seruat pacta sui non uiolanda thori.
Hanc decor insolitus et inequiperanda uenustas
Commendatque simul gratia colloquii.
Sed quis tam duram silicem mollire ualeret?
70
Inspiciunt sine re, sed iuuat inspicere;
Praemia magna putant dum spe pascuntur inani,
Irritantque suos hoc inhiando oculos.
Nec mirum, quoniam species sua tanta refulget
Debeat ut cunctis praefore uirginibus.
75
Hanc ego uidissem, nisi rusticus erubuissem;
Ipsam quippe loquens, inspicere erubui.
Tunc, nisi palantes obliquarentur ocelli,
Mox exhausisset omnia uerba michi.
Gorgone conspecta, quamplures destituuntur
80
Taliter a propriis protinus officiis,
Et coram Circe sic multi diriguere:
Non etenim poterant lumina ferre deae.
Vix ideo uidi, uidisse tamen reminiscor.
Vt reminiscor ego somnia uisa michi.
85
Sic me sepe nouam lunam uidisse recordor,
Vel cum uix uideo, meue uidere puto,
Vix ipsam uidi sed sicut et ipse recordor
Dianae species anteferenda sua est.
Participaturus uerbis ipsius, ad ipsam
90
Accedo et thalamos ocius ingredior.
De me quippe suis, ueluti praesaga, ministris
Dixerat; hac de re promptius excipior.
Obstupui, fateor, substans in limine primo,
Elisios campos esse ratus thalamos.
95
Nam thalamos operis aulaea recentis obibant,
Quae cum materies tunc pretiaret opus:
Serica materies, opus est quod uiuere credas,
Quod nobis iteret historias ueteres.
Hinc uideas elementa nouo moderamine iuncta
100
Et librata suis singula ponderibus:
Antiquumque cahos uideas in parte sequestra:
Aer, terra manent insimul, ignis, aqua.
Asisterat dictans operantibus ipsa puellis
Signaratque suo quid facerent radio.
105
Erumpit caelum, tellus manet, ignis et aer
Iam uelut euadunt mobilitate sua;
Corpora iuncta simul faciunt et corpora uiuunt;
Desuper, ut decuit, est Opifex operi.
Pigras dilabens terras interluit amnis,
110
Vndae concretae conficiunt maria.
Viuunt impariter iumenta, uolatile, repens;
Omnibus his superest, ut dominetur, homo.
Hinc ad diluuium protendit linea patrum:
Nomina scripta legas, gesta recensa notes.
115
Arbore sub quadam stetit antiquissimus Adam,
Fructum carpebat Eua uiroque dabat;
Quidam crudelis frater, crudelior hoste
Atque homicida, Chain, percutiebat Abel.
Ecce locum uideas, quem turba uocat Paradisum:
120
Hic quasi perpetuat inueteratus Enoch.
Diluuium campis superest et montibus altis;
Dumque natare licet, uiuida quaeque natant:
Et lupus, et ceruus, et bos, et tigris, et agnus,
Pace noua mites, ecce natant pariter.
125
Mirantur montes in summo uertice pisces,
Aequora mirantur quod leo piscis erat.
Haec quoque deficiunt, uita sibi deficiente;
Quae modo uiuebant putida tabe fluunt.
His inhiare fuit horrorque et grata uoluptas,
130
Omnia sic uideas ut quasi uera putes.
Arca ferebatur, quo se tulit impetus undae;
Imbres deficiunt et minuuntur aquae,
Apparent montes, occulta renascitur arbor,
Hinc procera magis quo tenuatur aqua.
135
Ecce refert oleam rediens lutulenta columba;
Putribus incumbis, corue, cadaueribus.
Limosi montes limosaque paruit arbor,
Lurida uisa fuit quaeque superficies.
Hoc opus, hoc uelum thalami primordia uestit,
140
Illa parte domus qua domus est breuior.
At domus in longum, uelis obtenta duobus,
Temporis eiusdem dissona signa dabat.
Sensus imaginibus erat alter, et altera gens est:
Hac genus Hebreum, hac fabula Greca fuit,
145
Tunc uideas Noe plenum cratera tenentem
Et ueteris reliquos historiae titulos.
Pectine sublimi discernit sidera canus
Defectusque senex gignere discit Abram.
Excidium Sodomae signatur, sulphura, flammae;
150
Obnubunt frontem conscia corda manu.
Antiquus Iacob uirgas decorticat estque
Astans propter oues, pastor et ipse gregis.
Venditus est Ioseph, Pharaonis et horrea complet;
Fratribus indulget redditus ipse patri.
155
Ecce uidebatur famosi gloria Moysi
Israhelitam qui doceat populum;
Nec minus et Iosue succedit in ordine Moysi
Succeduntque duces regnaque iudicibus.
Quae memoranda putes et claro digna relatu
160
In ueli serie singula conspiceres.
Consummatur opus ueli sub imagine regum,
In reges tempus ducitur a patribus.
En Dauid magnus fulgebat, gloria regum,
Cuius in aeternum fama superstes erit.
165
Hic puer inter oues caput amputat ipse Goliae,
Hic latet, hic tandem regia sceptra tenet.
Hinc Salomonis opes et caetera facta sequuntur,
Et reges alios illud opus memorat.
Alterius ueli spaciosa uolumina Grecas
170
Ostendunt umbras et sua sacra tenent.
In serie prima Saturnia regna leguntur;
Iam furit in patrem Iuppiter ille deus.
Aurea prima micant, argentea secla secunda,
Aerea tercia sunt, ferrea quarta rigent
175
Fictilis extremae fit imago posteritatis;
Singula tempus habent gesta locumque suum.
Interponuntur multarum tempora rerum,
Ambages ueterum Grecaque fictitia.
Tempora Deucalion humana elapsa reformat
180
Et sua Pirra viro suggerit auxilium.
En auriga nouus, huius quoque nescius artis,
Terras exurit Pheton et ipse ruit.
In uolucrem uersus rapit omnipater Ganimedem,
Exemplumque manet criminis ipse deus.
185
Iuppiter in taurum super equora subuehit Io;
Cathmus Agenorides uertitur in colubrum;
Argi uertuntur decepti lumina centum
In uolucrem pictam; nunc quoque uiuit auis.
Humidus indicit terris sua festa Lieus;
190
Qui renuunt mutat in uarias species.
Piramus et Thisbe gladio moriuntur eodem;
Ex ipsis autem fabula picta manet.
Conspiciuntur ibi speculantes Ermafroditum
Et querunt talis quid sibi forma uelit.
195
Orpheus Euridicem Stigiis a sedibus effert;
Lex datur, at legem praeproperus uiolat.
Narcissus, propriae pellectus amore figurae,
Totus amat semet, semet amando furit.
Tot portenta quidem portenta et mille sequuntur
200
Et totidem rursus quae sequerentur erant.
Nec uacat a Paride sinuosi pagina ueli
Nec Troiae antiquum defuit excidium.
Conditur Alba uetus, Romani semina regni,
Famosae retinet quae monimenta suis.
205
Et res Romanas, et centum nomina regum
Illud habetat opus, iam quoque finis erat.
Ambit enim lectum dominae mirabile uelum
Quod tria materia iungat et arte noua.
Nam manus artificis sic attenuauerat artem
210
Vt uix esse putes quod tamen esse scias.
Aurea precedunt, argentea fila sequuntur,
Tercia fila quidem serica semper erant.
Sic quoque cura sagax tenuauerat ambo metalla
Tenuius ut nil hoc posse fuisse rear.
215
Tam subtilis erat quam texit aranea tela
Et tenuis plus, si tenuior esse potest.
Quid subtile magis non Pallas nere doceret,
Si praesens Pallas nentibus ipsa foret.
Non meliore stilo formas perarasset Arachne,
220
Si studio praesens ipsa magistra foret.
Fama uetusta refert, nisi fama uetusta sit anceps,
Has geminas artes exseruisse suas,
Vt studio celebri sibi uendicet utraque nomen -
Aggrediuntur opus, historias replicant.
225
Incumbit Pallas itidemque incumbit Arachne;
Propositae titulus laudis utramque ciet.
Sed neutram sperem praesens opus exuperasse,
Cum superet praesens et precio et studio.
Interlucebant rutilo discrimine gemmae
230
Et margaritae non modici precii.
Denique tantus erat uelo fulgorque decorque
Vt Phebi dicas exuperasse iubar
Porro recenseres titulorum scripta legendo
In uelo ueras historiasque nouas.
235
Ecce uidebatur Normannia foeta uirorum
Nomine Guillelmum progenuisse ducem.
Finibus a patriis in primis hunc abigebant
Et profligabant iura paterna sui.
Protinus hos princeps nimia uirtute subactos
240
Legibus edomuit supposuitque suis.
Hic successiua serie de consule consul,
Mox extra seriem de duce Cesar erit.
Ecce micat caelum, rubeus micat ecce cometes;
Crinibus effusis fulgurat in populos.
245
At ne de stella nos uana putes cecinisse,
Vidimus hanc omnes plus quoque quam decies.
Stella fuit stellis aliis conspectior ipsa
Et, nisi longa foret, altera luna fuit.
Quippe uidebatur uestigia uerrere longa
250
Et longe proprias spargere retro comas.
Antiquata patrum miratur et obstupet aetas
Quodque uident dicunt grandia signa fore;
Pectoribus matres admoto pignore dulci
Pectus et os feriunt et noua signa timent;
255
A patribus responsa petit sibi iunior aetas
Atque rogando senis pendet ab ore puer
Quid res portendat (tamen et portendere dicunt)
Ignorant; multis fingere multa licet.
Ecce palatinos uirtus Normanna uocarat;
260
Concilium faciunt, consilium capiunt.
Ipse loco residens Guillelmus in ediciori
Quo decuit proceres more sedere iubet;
Postquam turba senum iuuenumque tacendo quieuit,
Quo decuit dominum more locutus, ait:
265
"Cur, proceres nostri (iamiam cohibete tumultum),
Vos huc excierim, protinus expediam:
Legati rediere mei, quos ipse petitum
Direxi nuper Anglica regna michi.
Anglica regna michi serie consanguinitatis
270
Succedunt, rege dum modo regna carent.
Insuper, heredem me fecit, dum moreretur,
Proximus ille meus, et sua scripta dedit.
Legati ueniunt, iurant michi debita regna;
Pollicitae fidei nos quoque credidimus;
275
Ipsos et nostros maturius accelerare
Iussimus, ut regi foedera nostra ferant.
Inueniunt regem uelocius occubuisse,
Credite, quam uolui quamque necesse fuit.
Quid non Anglorum praesumat spiritus exlex?
280
Praesumpsere michi iura negare mea.
Quidam periurus quod nos diadema deceret
Vsurpat; nobis missus et ipse fuit.
Ipse manu propria michi sacramenta peregit;
Quam modo mentitur, tunc dedit ipse fidem.
285
Legatos audite meos. "Ipsosque profari
Mandat; legati testificantur idem.
Direxere oculos in eos, dum fantur, et aures,
Consulis attente denique uerba notant.
Adiecitque heros, quem regni sollicitudo
290
Concutit, et probitas, ut sua iura petat:
"In dubiis rebus, queratur quid sit agendum,
Egregii proceres; nam modo non dubito,
Non dubito quid agam; sed quod uolo, queso, uelitis.
Inflectenda quidem iussio nostra manet.
295
Ipse tamen noui quia uos laudetis idipsum
Quod probo, quod laudo, uosque probetis idem.
Non ego sum talis cui debita iura negentur.
Nec sum Martis ego classica qui timeam.
Immo sum talis cui mox sua diuidat hostis,
300
Diuisisse tamen si michi sufficiat.
Non hucusque fuit uestrae, proceres, probitatis
Contemptos rebus uiuere uos propriis:
In Cenomannenses audax Normannia uires
Extulit atque ipsos funditus edomuit.
305
Appula iura regit uirtus quoque uestras refrenat
Et Romae feritas nomina uestra pauet.
Guischardum nostrum sperat fore mille uir<orum>
Auditoque eius nomine febricitat.
Quid referam Gallos uos debellasse feroces
310
Et totiens enses uos hebetasse suos?
An potuit uobis obstare Britannia tota?
Andus enim uestros ipse timet gladios;
Burgulio siquidem clementia nostra pepercit;
Andos ad Ligerim noster abegit equus.
315
Ergo uim solitam periurus sentiat Anglus
Nec sua degeneres uos habeat rabies.
Hactenus, o proceres, uos nomine consulis usi,
Consulis in regem nomen habete meum.
Nomen ego regis, uos diuitias habeatis
320
Dumque uacat, uestras amplificate domos.
Omnibus illa bonis, ut nostis, terra repletur;
Gens, imbelle satis et muliebre genus.
Non desunt nobis nisi si tantummodo naues:
Ergo quae desunt quique parate rates.
325
Sitis uos omnes in quinto mense parati
Nec det uestra moram segnicies zephiris.
Sumptus ipse dabo pugnacibus, arma parabo,
Ipseque, si uultis, pro duce miles ero".
Suscipiunt alacres Normanni uerba iubentis
330
Confirmantque suis ultima erba ducis.
Qualiter in siluis seuis aquilonibus arbos
Qua uis impegit turbinis acta ruit,
Taliter edicto gens haec fauet imperiali;
Ad sua quisque redit, iamque uacant operi.
335
Mox faber ex toto lignarius orbe uocatur;
Vertitur in naues aedificare domos.
Non tot apes pariter carpunt Hiblea salicta,
Nec tot Strimonia fertur habere grues
Quot sunt artifices, quot iussis artibus instant:
340
Principis edictum praeproperabat opus.
Sentinas, remos, antemnas, transtra, cherucos
Et reliquos usus omnis adaptat homo.
Ceduntur siluae, cadit ornus, quercus et ilex
Deque suo pinus stipite diripitur,
345
Aduehiturque senex abies a montibus altis;
Cunctis arboribus fecit opus precium.
Mox in littoribus uideas consurgere siluam
Et loca plana uides quo modo silua fuit.
Ille potens Serses non tantam iungere classem
350
Ne tantum potuit iungere nauigium.
Vtque magis stupeas, subito ter mille carinas
Iungit et armato milite cuncta replet.
Has praeter, turbae fuerat sua cimba pedestri;
Altera fert dominos, altera nauis equos.
355
Nauis et aurato surgebat regia rostro,
Quae poterat tumidum non timuisse fretum.
A domina puppi clamatur: "Soluite funes!"
Funes soluuntur; nauita quisque ruit.
Nauticus exoritur clamor mixtusque tumultus:
360
Vxores, matres turbaque plorat iners,
Ista uirum uotis, haec uirgo salutat amicum
Insequiturque oculis quaeque puella suum;
Ista serenatos reditus celeresque precatur,
Nec uir nec mulier abstinet a lacrimis.
365
Vrbs Asiae regnique caput, Priameia Troia,
Carmina quam Grecis subiacuisse ferunt,
Tunc cum bella Sinon captae misceret et ignes,
Reddere tam magnum non potuit strepitum.
Imperii iussu ceduntur milia patrum
370
Romae, Roma suis ignibus occubuit,
Tunc in clamorem damnumque dolorque coegit
Innumeros populos praesidiumque fugae;
Tunc, licet immensum, non aequiperasse fragorem
Istum crediderim, nunc ubi nemo tacet.
375
Sidera si caeli ruerent, si machina mundi,
Si terras omnes aequora praeriperent,
Non haec maiorem poterant fecisse fragorem
Nec fieret clamor amplior in populo.
Vt portum fugere rates altumque per aequor
380
Fit uia, clamor abit, fitque repente quies.
Iam gubernator uentos et sidera spectat
Incumbuntque suo iugiter officio;
Obliquando sinus in uentos carbasa uertunt;
Tandem, tranquillo remige, littus habent.
385
Naues et proceres procerumque uocabula uelum
Illud habet, uelum si tamen illud erat.
Vt ferus Anglorum princeps allabitur oris,
Inquit: "Terra, uale, si michi, terra, faues.
Te uult periurus nobis auferre tirannus
390
Periuriique reus debita nostra negat.
Detur periuro nobis te auferre tiranno
Periuriique reo tollere nostra queam.
Nolo tuos agros, regio mea, depopulari;
Hostibus hostis ero; pax, mea terra, tibi!"
395
Inde iubet qui signa ferant quique agmina ducant,
Collocat extremos, collocat et medios.
Iam resonant litui, iam Martia classica clangunt.
Milite cum multo comminus hostis adest.
Cum necdum pugnam miles Normannus inisset,
400
Frigida corda graui diriguere metu.
Nam nec erat numerus nec erat qui dicere posset
Aduersae gentis copia quanta fuit.
Hastarum multos densissimus ordo fefellit,
Nam, nisi luceret lancea, silua fuit.
405
Hostis, equo abiecto, cuneum densatur in unum
Qui, nisi desiperet, intemerandus erat;
Nam neque Normannus consertos audet adire,
Nec ualet a cuneo quemlibet excipere.
Arcubus utantur dux imperat atque balistis,
410
Nam prius has mortes Anglia tunc didicit:
Tunc didicere mori quam non nouere sagitta,
Creditur a caelo mors superingruere.
Hos uelut a longe comitatur militis agmen,
Palantes post se miles ut excipiat.
415
Spicula torquentur, multi stantes moriuntur,
Gentes densatae non poterant cadere.
Tunc prae tristitia gens effera praeque pudore
Egreditur palans insequiturque uagos;
Normanni simulantque fugam fugiuntque fugantes,
420
Intercepit eos undique praepes equus;
Ilico caeduntur, sic paulatim minuuntur
Nec minuebatur callidus ordo ducis.
Tandem iactura gens irritata frequenti,
Ordinibus spretis, irruit unanimis
425
Tunc quoque plus solito fugientum terga cecidit
Et miles uultum fugit adusque ducis;
Tunc Normannorum prope sunt exterrita corda
Et tunc obtabant delituisse fuga;
Occisumque ducem uulgabat opinio uulgi:
430
Hoc rumore magis marcida turba fugit.
Hinc titubare suos princeps presentit, et inquit
(Et subito galeam submouet a capite):
"State, precor, nostri memores uestrique meique;
Viuo quidem, uiuo, nil timeatis, ego.
435
Gens mea, quid fugitis? Praesto est uictoria nobis;
Vtendum nobis omnibus est gladio.
En uires uestras uiresque probetis auitas:
Iam fugient hostes, aggrediamur eos.
Quo fugeretis?" ait, "procul est a littore classis,
440
Nos ipsam nobis spem simul abstulimus.
Moenia quae nobis? Vtendum est uindice dextra;
In manibus uestris uiuere siue mori est".
Cornipedem properus calcaribus urget aenis
Atque hostes subito fulminat ense fero.
445
Non Hector tantus Grecos, nec tantus Achilles
Strauit Troianos, fortis uterque tamen.
Caetera turba ducem sequitur, furit ira pudorque,
Iam cessisse pudet iamque manu geritur.
Hic ferit ense fero, ferit hic horrente machera
450
Fit uia spiritibus uulnere multimodo.
Mars utrisque fauet partique arridet utrique,
Quaelibet in cedem pars animata ruit.
Mors cita subsequitur, isti moriuntur et illi,
Mors aderat gladiis praeproperata suis.
455
Lassari potuit, nisi fallor, turba sororum;
Stamine non rupto, plurimus occubuit.
Multus abit moriens iniussus ad infera regna
Fataque mille suis accelerant manibus.
Indemnis neutri cedet uictoria parti,
460
Arida caesorum gleba cruore fluit.
Tandem, ne caeli praesagia uana fuissent,
Normannis deitas propiciata fauet.
Perforat Hairaldum casu laetalis arundo;
Is belli finis, is quoque causa fuit;
465
Is caput impurum regali cinxerat auro
Sceptraque periura leserat ipse manu.
Anglica turba pauet, auget deus ipse pauorem
Inque fugam legio tota repente labat
Nec posthac potuit populus tantus reuocari,
470
Impetuosa fugit praecipitata manus.
Suffoccat multos, dum ceditur, impetus ipse;
Multi tunc armis interiere suis.
Omnibus arma nocent; qui possunt arma reponunt,
Qui modo pugnabat miles inermis abit.
475
Mox, laxis frenis, fugientum terga fatigat
Normannus; multos proterit ales equus.
Normannos animat praesentis causa triumphi,
Anglos rex cesus ac timor exanimat;
Normannos acuit ne bellum cras iteretur,
480
Anglos sollicitat mors sibi contigua.
Acrior insurgit Normannus tigride foeta;
Passim procumbit mitior Anglus oue.
Vtque lupus, quem seua fames ad ouile coegit,
Parcere non nouit innocuis gregibus,
485
At non desistit pecus usque peremerit omne,
Sic Normannorum non tepet asperitas.
Sed miserante Deo bellum clademque diremit
Nox, Anglis spacium praesidiumque fugae.
Anglis nulla fuit nox oportunior illa,
490
Qua ualuere suis consuluisse malis.
Nocte locum capiunt, quemcumque occasio prebet;
Hi spelea tenent, hi frutices subeunt.
Nobilitas tenuata licet tamen occupat urbes
Septaque muniuit moenia rarus homo.
495
Iamque dies aderat, cum dux uictricia signa
Afferri mandat alloquiturque uiros:
"O genus infractum, gens inuictissima semper,
Quos ad regna uocant lucida signa poli,
Quamuis bellorum uos debilitauerit ingens
500
Impetus atque labor noctis et excubiae,
Carorumque licet sua corpora sint inhumata,
Quidam letali uulnere deficiant,
Attamen ista dies hodierna laboribus instat;
Haec nobis pacem sola dies pariet.
505
Res dilata nocet, nocuit dilatio multis;
Anticipemus eis mutua colloquia.
Dum titubare licet inconsultique uacillant,
Sunt inhibenda sibi tempora consilii.
Non graue sit nobis onus huius ferre diei:
510
Pacem defessis lux hodierna dabit.
Dum titubant uicti, dum marcida colla supinant,
Dum sine rege uagus est reliquus populus,
Aggrediamur iter, subito ueniamus ad urbes;
Defunctorum animas Omnipotens habeat.
515
A spoliis igitur simul omnes abstineamus,
Ne sint exuuiae multiplices oneri;
Cras autem spoliis laetari detur opimis;
Augebo spoliis munera magna satis".
Ad ducis admonitus exercitus impetit hostem;
520
Hos animi probitas, hos ducis urget amor.
Morte quidem plures retinentur, uulnere pauci:
Ne desint pugnae uulnera dissimulant.
Alterius partis resonant ululatibus edes
Nec locus a lacrimis est aliquis uacuus.
525
Non uacat a lacrimis mulier iuuenisque senexque,
Nec tractabatur de patriae auxilio.
Ceptis interea properans dux impiger instat,
Efferus hinnit equus, pugna parata micat.
"Hostis adest!" aliqui clamant a turribus altis;
530
Frigore corda pauent, membra pauore rigent.
Arma uiris desunt, uir muris, rector utrisque;
Non est qui iubeat more coire uiros.
Si tamen arma uiris, uir muris, rector utrisque
Esset, turbaret haec simul ipse pauor.
535
Quid facient? Muros euelli, tecta cremari
Seque trucidari pallida gens similat.
Turpe tamen censent si statim deditionem,
Non de pace prius praemoniti, faciant.
Moenia cinxerunt quali potuere corona,
540
Imbellis legio, uirgo, senex, pueri,
Vt quasi bellica gens de pace loquantur honeste.
Dux procul a muris alloquitur proceres:
"Omnia temptemus: quid enim temptasse nocebit?
Vrbi mandemus foedus amicitiae;
545
Si renuant foedus, capiemus iustius arma".
Haec ait et pacem mandat eamque rogat.
Ciues accipiunt pacem pacemque redonant;
Vrbs patet; excipitur dux alacri facie.
Protinus applaudit prouincia ciuibus illis;
550
Collaudant factum suscipiuntque ducem.
Nobilitas, populus, urbes simul, oppida, rura,
Supr<a> se regem constituere ducem.
Guillelmus consul rex est de consule factus
Sanguinis effusi nuncia stella fuit.
555
Optinuit regnum rex optinuitque ducatum
Dux, et sic nomen Caesaris optinuit
Solus et ipse duos, dum uixit, rexit honores,
Cunctis Caesaribus altior et ducibus.
Nemo ducum melior, non regum fortior alter,
560
Rex diadema gerens, dux ducis arma tulit.
Regis diuitiae, sua gloria, bella, triumphi
In uelo poterant singula uisa legi.
Veras crediderim uiuasque fuisse figuras,
Ni caro, ni sensus deesset imaginibus.
565
Littera signabat sic res et quasque figuras,
Vt quisquis uideat, si sapit, ipsa legat.
Haec quoque si credas haec uere uela fuisse;
In uelis uere, cartula nostra, legas.
Sin autem, dicas: "quod scripsit debuit esse,
570
Hanc diuam talis materies decuit.
Ipse coaptando quae conueniant speciei
Istius dominae scripsit et ista decent".
Denique quis cameram, quis digne tigna domorum
Quisue pauimentum, quisue tot expediet?
575
Singula si refero, tibi tedia progenerabo,
Nec tamen ista pigro sunt tenebranda situ.
Ergo breui calamo libabo caetera, non quod
Materia caream, uel stilus obsit hebes,
Excessisse modum sed epistola nostra uidetur
580
Nec res tanta magis non breuianda fuit.
Haec cortina deae lectum uicinior ambit
Quae ducis et patris fert monimenta sui.
In thalami caelo caeli quoque nosse meatus
Ipsius potes assiduamque rotam.
585
At quamuis staret, tamquam tamen ipsa rotabat
Machina; sic studium fecerat artificis.
Aptaratque polos, Helicem simul et Cinosuram;
Quaeque colore suo pinxerat et studio.
Lactea zona, suo distincta colore decenter,
590
Et rubicunda simul et glatialis erat.
Zodiacus sua signa gerit, sua lactea zona,
Circulus omnis adest et duo solstitia.
Extremus uertex Arcturus et ipse uocatus
Visibilis nobis haec sua signa gerit.
595
Est polus Arcturum qui subuehat inque rotetur
Hunc circa caeli machina tota simul.
Est polus, est regio cecis immersa cauernis
Quam, quia conticuit pictor, ego taceo.
Circulus ipse duas habet et collimitat Vrsas,
600
Nostris uisibilis appropiansque oculis.
Inter utramque iacet Serpens circumfluus Vrsam,
In cuius flexu sistitur Vrsa minor;
Maiorem cauda complectitur, osque caputque
Erigit, inque pedem circinat Herculeum;
605
Ipsum nempe caput urget pes Herculis alter
Alter enim pes est curuus abusque genu;
Herculis et uultus tanquam conuersus ad Austrum
Intuitu recto respicit Ophiucum;
Obsitus a lumbis est idem pelle leonis,
610
Cuius crus dextrum mox Lira contiguat.
Albidus expansis Cignus uelut euolat alis;
Cepheus est subtus, Cassiepia secus.
Andromedam uideas quae palmas tendit utrasque;
Haec ceruice sua femina tangit Equum.
615
Deltoton a dextris est forma triangula iuxta
Confinesque plagas Arietis obtinuit.
Quodque tenet Perseus caput est de Gorgone truncum;
Hic Agitatoris calce caput reprimit;
A pede pes procul est, quia Taurum pes premit alter,
620
Dextra caput gestat, leua manus gladium.
Arcturi custos, piger ille senexque Bootes,
Respicit Arcturos Herculeumque pedem.
Herculis a dorso preclara Corona uidetur,
Serpentis medii quae caput appropiat.
625
Anguifer a dorso, superapparente Sagitta,
Vicinat uolucri quae Iouis armiger est;
Ipsa caput Cigni semper quasi mandere temptat.
Delphinus semper obuius instat Equo.
Qua quoque Zodiaci magis ardua linea surgit,
630
Cancri designant sidera solstitium;
Comportatque suos in semet Cancer Asellos
Nec Praesepe suis bestiolis deerat.
Et qua Zodiacus declinat solque, gradatim
Orbe rotante, ferus mox Leo subsequitur.
635
Proximat hunc Virgo quae librat in ordine pensas
Sed Libram Scorpii brachia progenerant.
Scorpio subsequitur, quem Serpentarius angens
Et uelut infestans calcat utroque pede.
Imminet Architenens, pedibus caudaque ferinus:
640
Penna coaptat auem, sed facies hominem;
Haec uelut extenta minitatur forma sagitta.
Tu, Capricorne, tenes altera solstitia.
Qua committuntur plaga lactea Zodiacusque,
Albicolores sunt et niuei Gemini;
645
Separat a Tauro Geminos Agitator et Edi,
Nam Taurum curuo percutit ipse pede;
Et pede producto Taurus petit Oriona,
Orionis pes impetit Eridanum.
Eridanus siquidem, longo sinuante recursu,
650
Appropians Caeto, Tela uocatur ob id.
Inde sequens Aries noctemque diemque coaequat;
Tempus adaequat idem tempore Libra suo.
Succedunt Pisces. Tua stella refulget, Aquari,
Tangere quae caudam uult, Capricorne, tuam.
655
In Piscem magnum diffundit Aquarius urnam,
Bestia cui Pistrix proxima semper erit.
Ensifer Orion spectat confinia Tauri,
Sub cuius pedibus est Lepus, inde Canis.
Infima nauis erat, nauis quae dicitur Argo;
660
A pupi nauis ista propinqua Cani,
A prora uero Centaurus et ipsa supinam
In dextra portat bestia bestiolam;
Hanc quoque Centaurus portare putatur ad Aram,
Quae quasi sacra micat, igne sacro rutilans.
665
Centauro Nauique simul superastat Ylidris,
Cui superest Coruus Vrceolusque simul.
Proximus Anticanis Geminis est, et preit Ydram;
Vendicat hunc totum lactea zona sibi.
His inerant signis superedita nomina semper
670
Stellarum numerus, tempora, circuitus.
Littera signabat superaddita nomina signis,
Signabat cursus, tempus et officium.
Horologos etiam possem numerare meatus,
Copia sed fecit me cumulata inopem.
675
Hoc fuerant camerae laquearia picta labore,
Singula signabat forma colorque suus.
Preterea septem, spatio sed non in eodem,
Stellas conspiceres inferiore loco.
In curru proprio quasi stabat Solis imago
680
Isque uidebatur irradiare domum.
Lucebant radii, lucebat feruidus axis,
Efflabant ignem naribus eius equi.
Luna sibi suberat, speciemque globumque retentans
Ipsa; suum lumen Sol tribuebat ei.
685
Nam quando obliquis sibi uultibus aduersantur,
Conspicitur proprio Luna uigere globo;
Mox geminum cornu semesa uidetur habere
Paulatimque uelut deficit in nichilum.
Cum uero fratri succedit tramite recto,
690
Exhilarata, micans pleniter orbe suo,
Tunc fit ut eclypsin sol ipse pati uideatur,
In rectum cum fit obuia luna sibi.
Algens Saturnus, inopacus decrepitusque,
Quem ueterana facit frigiditas sterilem,
695
Vix in ter denos cursum piger explicat annos,
Tam lento speram circuit ipse pede.
Stella benigna Iouis, et patre citatior ipsa,
In bis sex annis signiferum peragrat.
Horridus et siccus Mars belliger immoderatus
700
Siue furit flammis, siue cruore rubet;
Ipse repentinos mortalibus edere morbos
Dicitur aut populis horrida bella parat.
Signiferum fertur annis lustrare duobus,
Estque diu Martem cernere cum nequeas.
705
Fulgebat Veneris formosa binomia stella
Roscida, clara, micans et gemina specie.
Esperus est sero, mane quoque Lucifer ipsa;
Sero Venus fulget, maneque ridet ouans.
Stella salutaris applaudit amantibus ipsa;
710
Ocior haec anno signiferum peragrat:
Nam quadraginta ter centum octoque diebus
Expleto cursu, lucida stella redit.
Mercuri facunde, tibi facundia linguae
Creditur, atque simul mercibus ipse faues.
715
Vt decet, est rutili tibi prospera forma coloris,
Tuque nouem metis ocior est Venere.
Contiguat solis uestigia sidus utrumque,
Ambo tenent Solis e regione uiam
Ecce pauimenti structura canenda fuisset
720
Sed refugit sensus mensque ueretur hebes.
Quis siquidem mundum comprendere carmine posset?
Namque in eo mundi forma recensa fuit.
Quippe pauimentum mundi fuit altera mappa,
Hic uideas terrae monstra marisque simul.
725
Res designabant superaddita nomina rebus,
Sic ea cura sagax pinxerat artificis.
Ne uero puluis picturam lederet ullus,
Tota fuit uitrea tecta superficie:
Ipsa superficies uitreum mare nomen habebat,
730
Lucida materies lucidiorque uitro;
Hanc ne protereret pes inuidus ingredientum,
Sustentabatur marmore supposito.
Cingebatur opus fluido uiridique colore,
Vt maris esset opus quod fluitare putes.
735
Hoc opus Oceani nomen formamque gerebat,
Quod penitus limbo cinxerat arua suo.
Insula non deerat et secla marina uideres,
Ballenas, cete, caetera monstra maris.
Gurgitibus propriis pisces innare putares,
740
Sique forent pisces, prendere posse manu.
Oceano totus terrae sic obsitus orbis
Humectabatur fluminibus mediis.
Forma rotunda sibi, speciem quae preferat oui,
Constans mensuris ponderibusque suis.
745
Porro uenustabat operum uariatio terras,
Humanusque labor auxerat effigiem.
Diuinus siquidem quaedam construxerat ordo,
Quaedam uero manus fecerat artificum.
Disposuit cursus summus moderator aquarum,
750
Tigris et Eufratis, Eridani, Ligeris;
Disposuit medias mare quatenus abluat oras
Orbis terrarum, quod Mare sit Medium;
Disposuit montes, necnon genus omne ferarum
Monstrorumque genus et species hominum;
755
Disposuit rubras in quadam margine terras,
Vt mare quod superest inde rubere queat;
Disposuit Sirtes, Scillea pericula fecit;
Disposuit flammas ut uomat Ethna suas;
Disposuit calidas sine flamma qualibet undas;
760
Disposuit dulces et steriles latices;
Disposuit lacuum uarias ab origine causas,
Affaltildis aquas dissimiles aliis.
Affaltiltis aquae nunquam patiuntur ut in se
Corpora demergas, aut hominum aut pecorum;
765
Nam super has tauri fluitant, fluitantque cameli,
Quos si temptabis mergere non poteris.
Scilicet id temptes, hominis quoque brachia stringas,
Attamen et strictum flumina reiciunt;
Sed neque sustentant nisi tantum pondera uiua,
770
Ergo nauigiis inuius ille lacus,
Nec naues nouit, nec pisces educat ullos,
In quo demergi uiuida nulla queunt;
Subuehit accensas locus ille lacusue lucernas,
Extinctas uero mittit ad ima sui.
775
Is locus, iste lacus quondam fuit urbs Sodomorum;
En luteus lacus est, non hominum locus <est>;
Criminis en ueteris retinet locus ille figuram,
Crimine qui maduit ecce palude madet.
At labor humanus muratas condidit urbes,
780
Vrbibus imposuit nomina quae placuit;
Nominibusque suis quaecumque fluenta uocauit,
Tergaque cerulei perculit ipse maris;
Limitibus certis distinxit climata mundi, in
Tres partes orbem quadrifidum redigens.
785
Nec tamen has partes spatium collimitat aequum:
Orbem pene Asia dimidium rapuit;
Europe et Libie pars altera contigit orbis,
Quae Libiae sua pars Affrica nomen habet.
Porro pars Asiae prius est recitanda situsque,
790
Carpere summatim si recitare uoces.
Anteferenda aliis est quam Paradisus honestat,
Hanc Paradisus enim nobilitat Domini.
Hanc ab Europa Tanais disterminat unda,
Ex quo Meotis dicitur esse palus.
795
A Tanai Nilus procul est, a flumine flumen;
Nilus et hanc Asiam separat a Libia;
Attamen Egiptus Nilum protenditur ultra,
Austrum pertingens ultima pars Asiae.
Hanc quasi retrogradum Medium Mare collaterauit,
800
Hanc circum a tergo circuit Oceanus.
Has intra moetas terrae est porrectio multa,
Montes Riphei, Causasus et reliqui:
Montes Israel, Sina, Carmelus et Ermon,
Taurus, mons Libani, Gelboe, mons Sinai,
805
Multaque planities, Rubrum Mare, flumina multa,
Quae potui et poteris dinumerare legens:
Iordanis, Farfar, Euphrates, Tygris et Arbes,
Ganges et Nilus, Indus, Arax, Tanais,
Ermus, Pactolus, Cignus, Meander, Orontes,
810
Eusis et Bactrus, Oscorus et Fasides.
Hos intra montes, intra sinuosa fluenta
Sunt uariae gentes innumeraeque tribus,
Diuersi mores ut diuersae regiones:
Pars Asiae pecorum parsque ferax hominum,
815
Pars hirsutarum genitrix altrixque ferarum,
Griphi, panterae, tigridis atque leae;
Nutrit serpentes, homo quos hucusque ueretur
Nec ualet a propriis sedibus elicere:
Sunt etenim montes sua quos uigilantia munit,
820
Tangere ne montes audeat ullus homo;
Quos tamen et montes amor insatiatus habendi,
Tangere si posset, diripuisset eos:
Nec mirum cum sit mons aureus omnis ab imo
Aut totus montis gemma sit ipse lapis.
825
Est hucusque tamen homini locus inuius ille,
Quem proprium sibimet squameus anguis habet.
Balsama dat nobis, opobalsama, tus et aroma,
Rugosum nobis hinc piper aduehitur.
Solis et aurorae matutinale uolumen
830
Et primos Asia prima uidet reditus.
Praeterea sunt multa quidem quae pullulat ipsa
Tercia pars orbis, quae properans taceo.
Finibus Europae Tanais conterminus atque
Decliuis Asiae lambit utramque plagam.
835
Europam a tergo qui terrae circuit orbem
Et decurtat humum circuit Oceanus.
Oceani cumulus terram super inferiorem
Exit: quod Pelagus fama uocat Medium.
Hoc pelagus fines Europae claudit et arcet
840
Et simul Europam segregat a Libia.
Quippe maris reflui findunt diuortia terram
Et procul a semet littora dissociant.
Istis limitibus quasi tercius obsitus orbis,
Vel mage tercia pars, sic ibi pictus erat.
845
Riphei montes Asiae sua iugera partim,
Europae partim, fasce suo reprimunt.
Sunt etiam plures porrecti in sidera montes
Quos Europa sibi uendicat in proprios.
Nam suus est Athos, suus est precelsus Olimpus
850
Qui caeli sub se nubila despiciat;
Parnasus suus est, gemino qui uertice surgens,
Vatibus acceptus, Thessala rura uidet:
Ergo duos montes mons idem ferre uidetur,
Mons alius Cirra est, Nisaque mons alius.
855
Mons Iouis, antiquo Mons Iulius nomine dictus,
Occupat Europam circuitu nimio;
Hic Appenninum longas quoque prouehit Alpes,
Mons Iouis Europae portio non modica.
Mons Pireneus quasi murus claudit Iberos,
860
Munit et ambitam mons spatiosus humum.
Sunt quoque monticuli quasi quaedam tubera terrae,
Quos Europa uehit appropiatque polo:
Montem Cassinum uideas, uideasque Veseuum,
Garganum et montes conspiceres reliquos.
865
Inde color uiridis, laticum quasi concolor undis,
Europae fluuios posse notare dabat.
Danubium magnum maior signabat imago;
Ister et ipse quidem dicitur a populis.
Ister et hic, inter Europae maximus amnes,
870
Gurgite septeno defluit in pelagus.
Eridanus uero, quem nominat incola Padum,
Par Istro fines abluit Italicos.
Renus enim Pado pariter succedit et Istro.
Haec recitare prius flumina condecuit:
875
Tres isti siquidem maioris nominis amnes
Europam cursu nobilitant proprio.
Subsequitur Ligeris quo nullus amoenior amnis,
Sed neque cuius plus unda salubris eat;
Quem si scriptores antiqui praeteriere,
880
Inuidia tacti, non ego praetereo.
Auctor picturae, fluuii non immemor huius,
Hunc Ligeri titulum desuper apposuit:
"Sicut arena Tagi, Ligeris quoque flauet arena,
Cui palus et limus, iuncus, arundo deest.
885
Nullius pisces sunt piscibus aequiperandi
Divini Ligeris, quos sapor ipse probat.
Hic quoque Vigennae fluius dux et Meduanae
Elauerem et Siuolum uersat in Oceanum.
Est et adhuc fluuius non parui nominis, undas
890
Qui sociat Ligeris, Cambio Burgulii.
Vnda quidem Ligeris, teneris infusa puellis,
Corpora lotarum candidiora facit".
Inachus et Rodanus, Tyberis, Samoin et Ebrus,
Alud, Srabo, Tagus, Alba, Danab, Hibanes,
895
Materna et Secana, Durentia, Margus, Hiberus,
Betis, Arar, Minius, Gallicus atque Isara,
Europae riui post flumina quattuor illa,
Eridanum, Renum, Danubium, Ligerim.
Haec erat Europae depictae compositura
900
Nec deerat pictis nomen imaginibus.
Parebant urbes, parebat et insula quaeque;
Quaeque notata quidem iure suo fuerant.
En nos ad Libiam cernendi causa uocarat,
Transitus et nobis per maris aequor erat.
905
Mox quasi per pelagus nobis fuit ire necesse:
Credideram timidus quod fluitaret opus.
Extimui, sed mox spes ipsa resumpta timorem
Leniit, et recolo quod mare rebar humum.
Accessi, uidique situm, uidique locatas
910
Vrbes et montes et fluuiale decus.
Hesperii montes, Calpes et stelliger Athlas,
Athlas quem caeli grande fatigat onus.
Conspicias alios conuexa per Affrica montes
Et facie Syrtes horribili uideas.
915
Rursus arenae huc sunt, quas omni sedulitate
Seruant formicae corporis haut modici -
Sunt etenim tantae nobiscum musio quantus -;
Ipsas auriferas fama uetusta refert.
Flumina sunt Libies Amphisia, Dara, Baracda,
920
<>
Alua, Nigri, Triton Mutulque et flumina pauca:
Ille quidem tractus sole calet nimio.
Diues opum tamen est et fertilitate redundat
Iumenti et pecoris, sed fera corda uiris.
925
Gens inculta prius, sed ferreus Annibal ex quo
Praefuit his, culte uiuere gens didicit.
In Libiae campis sunt plurima monstra ferarum
Quae si conspicias, cartula, mox paueas:
Vrsus, rinocerus, onager, pantera, camelus,
930
Inflexusque elefas, pardus, hyaena, leo.
Cerasten, iaculum, dypsam simul amphisibenam
Haec fouet, ac regulos monstraque multa nimis;
Aspidis est mater, satyri, fauni, basilisci;
Siluestres homines Affrica progenerat.
935
Aethiopes, Libiae gens ultima, solis in aestu
Ignibus aeternis squalida rura colunt.
Et licet hii teneant exusta uaporibus arua,
Quo minus arboribus est habilis regio,
Attamen hos ultra loca sunt, loca peruia nulli,
940
Que loca non foueat temperies aliqua;
Tanto sole calent ut eorum sit calor ardor,
Frigidus huc serpens uix habitare potest.
Res est inde magis quam carmina testis et index,
Quod potes indiciis ipsa probare suis.
945
In tractu uero modicum quid ab igne remoto,
Cynnamus est arbor, cynnama quae generat.
Ista pauimenti praesens structura dabatur;
Caetera quae nequeo cuncta referre leges.
At dominae lectus pedibus surgebat eburnis;
950
Ingeniosa manus auxerat his precium.
Qua regina suum caput inclinando cubabat,
Grandis staturae grande nitebat opus;
Nam uelut in solio quaedam residebat imago
Quae, bene si noui, Philosophia fuit.
955
Huic sua manabant fluido uelut ubera lacte;
Virgo quidem facie, fronte seuera tamen;
Stillantes oculos ut lumina uera putares
Membraque personae congrua conspiceres.
Aetatis iustae, licet esset plena dierum,
960
Cui neque marcuerat aut uigor aut species.
Sed neque nuda fuit, sed operta sedebat imago,
Excepto uultu qui quasi nudus erat.
Haec digitum dextrae tendebat, more magistrae,
Effigies; septem discipulae suberant.
965
Qua comitissa pedes in lecti parte locabat,
Harum tres oculos ante docentis erant.
At gradus inferior poterat tamen esse coaequus
Dictantis pedibus, haec et eburna strues.
Quatuor intentae uerbis signisue magistrae
970
Gressibus herebant indiciisque suis.
Quod puer audieram, de quo persepe putaram,
Haurio quadruuium uisibus et triuium.
Attamen ipsa duas aliis quasi praeficiebat,
Eius et inspiceres has tenuisse pedes.
975
Quae sibi dextra sedet quasi cimbala percutiebat,
Tangebat citharas, organa, sistra, liras,
Concordi calamos spiramine sepe replebat.
Sic ad concinnos inuigilans modulos,
Haec demulcebat homines dulcedine tanta
980
Vt recreare hominis ipsam animam ualeat.
Nam status humanae uigor et modulatio uitae
Quodam concentu, nescio quo, regitur,
Vt de quadrata uideatur surgere forma
Quae formis reliquis amplius est solida;
985
Nanque aer undis, terrae concordat et igni
Et neutrum in quadro dissonat a neutro.
Quattuor his et sic concordat uiuificans uis,
Mensura ut parili singula uiuificet;
Nec ueluti quinta uis adiectiua uidetur,
990
Sed nexu quodam tetragonum solidat.
Hic armoniae typicalis compotus atque
Caelestis rithmus corpora nostra regit.
Huic uelut applaudit nostrae simphonia uocis;
Ille quidem rithmus est prior, hic sequitur.
995
Hoc quoque consistit tocius fabrica mundi,
Omnia dum condit Conditor hunc habuit.
Hinc est, si nostras concentus percutit aures,
Quatenus interior exhilaretur homo.
Discipulae uero fuit huius Musica nomen,
1000
Officio cuius cuncta magis uigeant.
Fecerat hanc ideo sibi Philosophia secundam,
Iusserat et pedibus semper adesse suis;
Quippe per hanc aliae sibi consensere sorores
Atque per hanc ipsas consona mens aluit.
1005
Hanc secus assistens uirgo speciosa sedebat,
A pedibus dominae contiguata suae.
Haec etiam digitos manuum sic articulabat
Vt tanquam numeros efficeret digitis.
Et numeris numeros collatos sepe uideres,
1010
Et qui multiplicent uel generent alios.
Hi decurtantur, si quando multiplicantur,
Hi quasi pinguescunt transiliuntque modum;
Attamen et modus est quod abundant uel breuiantur;
Sicut abortiuus est tamen iste modus:
1015
Centipedes est esse homines modus immoderatus
Necnon unipedem non modus et modus est;
Alter enim parium nimium crassatur abundans,
Alter inops et egens deficit a quod erat.
Inter eos autem quidam numerus reperitur
1020
Quem tu perfectum iure uocare queas;
Nec remanet citra nec summam tenditur ultra;
Sed magis in semet summaque parsque redit;
Cuius per partes si fit sua summa, redactae
Partes nil aliud quam quod erat faciunt.
1025
Ex hoc exemplum senarius omnibus esto,
Et cuius numeri summa rependet idem:
Per partes etenim si sex diuiseris aequas,
Pars tria dimidia est, tercia pars duo sunt,
Vnum pars sexta; quas si deducis in unum,
1030
Reddita pars parti sex simul efficiunt.
Signabat quasdam tenui discrimine formas,
Dans aliis alios nominibus numeros,
Et monadem formam, diadem triademque docebat:
Digna deo prima est, altera materiae,
1035
Pollebat triades, idealibus apta figuris;
Est igitur tetras quae faciat solidum.
Hae faciunt formae decadem tantum duplicate,
Non repetitorum summula quo residet.
Haec et plura simul numeratrix uirgo canebat
1040
Et propria numeros effigiabat acu.
A dominae uero residentis parte sinistra
Astabant propter discipulae geminae.
Prima uidebatur calamo contingere caelum
Atque coaptabat nomina sideribus.
1045
Et calamus cubitalis erat, namque aptior haec est
Ad discernendos summula sola polos.
Cur sol retrogradus, cur luna citacior iret,
Haec discernebat pectine doctiloquo,
Cur sol tam lentus solarem circuit orbem,
1050
Motio quid lunae menstrua significet.
Arcturos, Hiadas Pliadasque diserta canebat,
Quot stellas habeant singula signa poli,
Quantum distaret Septemtrio solis ab ortu
Et centrum celi qua regione manet,
1055
Quot cubitis Aquilo fuerit semotus ab Austro
Quotque intersticiis sint ea seposita,
Stellarum numeros, cursus et tempora caeli,
Vt multos hominum fecerit astrologos.
His obliquatos, his rectos esse meatus
1060
Dicebat, certa sic ratione docens.
Et caelum zonas monstrabat quinque tenere
Brumalesque situs et duo solstitia
Zonarumque duas habiles mortalibus egris -
At geminae frigent, quinta calore rubet.
1065
Inque manu leua speram gestamen habebat,
Quae depicta modo multicolore fuit.
Serpentes, Vrsas illic pigrumque Bootem
Conspiceres, et adhuc nescio quas species.
Res ea non fuerant, magis exemplaria rerum,
1070
Instar stellati spera poli fuerat.
Qua plerumque cauum lustrabat arundine caelum,
Lustrabat speram singula discutiens.
In caelo tales fuerintne aliquando figurae
Mecum pensabam pensaque grandis erat.
1075
Pensanti ipsa refert: "Ne penses falsaue speres,
In caelo talis nulla figura fuit;
Sed finxi formas et formis nomina finxi
Ne cito labantur cognita signa meis.
Est tamen in stellis dimensio certa quibusdam,
1080
Ad liquidum quam rem lectio nostra docet.
Insuper horologos possem numerare meatus
Astrorumque gradus edocet ista manus.
Ne mea scilicet ars uideatur inutilis ulli,
Scrutari superos proficit atque decet;
1085
Condecet ad superos homines olim redituros
Interea exterius circueant speculum".
Hanc secus assistens Geometrica uirgo uocatur,
Orbis terrarum quae peragrat spacium.
Haec terrenorum summas norat stadiorum
1090
Gestabatque abacum puluerulenta suum.
Signabatque situm terrae uelut esse rotundum,
Illud confirmans pluribus indiciis,
Necnon quot stadiis in longum porrigeretur
Tota superficies circuitusue soli.
1095
India postrema terrae collimitat ortum,
Occasum Gades limitis Herculei.
Ipsa maris uitreos peragrabat arundine campos
Et quotcumque capax uersat aquas pelagus.
Sirtes et steriles haec mensurabat harenas.
1100
Quodque superficies esse soli poterat,
Quot passus regio discreta sit a regione,
Quot passus regio singula possideat,
Denique sub caelo mensura quicquid egebat
Expediebat et hoc mensula mox abaci.
1105
Nam gestabat ad hoc numeros abacique figuras,
Vt si quid dubites protinus expediat;
Namque tabellam abaci quasi glauco puluere plenam
Ingenium sollers fecit ad hoc habilem,
Vt cito sulcari subtili uomere possit
1110
Aut cito deleri sulcus item ualeat.
Plura quidem fuerant quae squalida uirgo docebat
Quae sunt ipsius iuris et officii.
Quattuor hae dominam residentem collaterabant
Et series harum quadruuialis erat;
1115
He tam distincte sua singula significabant
Vt facile posses omnia percipere;
Sic et alebantur fomentis Philosophiae
Vt nusquam possent ulla deesse sibi.
Hac in parte caput comitissa accline locabat
1120
Et capitale sibi fabula talis erat.
A pedibus uero sculptura fuit triuialis,
Hoc est tres formas illud habebat opus.
Rethoricae mediata sedet sublimis imago
Cuius flammigeros esse putes oculos.
1125
Etsi forma recens, tamen huic maturior aetas
Et maturius os plusque sagax fuerat.
Isti praecipue linguae facundia graiae
Subiciebatur et latiaris apex.
Commotis pacem, pacatis seditionem
1130
Ad motum lingue nouerat efficere;
Laetos in lacrimas, tristes in laeta ciebat,
Omnia nam uoto compote sic poterat;
Denique mox poterat quicquid suadere uolebat,
Dissuadere cito suasa prius poterat.
1135
Ingeniique sui fluuios glomerarat in unum
Et cuidam potum Romuleo dederat;
Vbera prae cunctis siquidem sua suxerat unus
Stercore natus homo, celicus ingenio:
Quippe Quirinali Cicero uix gente profectus
1140
Ordinis eiusdem uix eques est habitus;
Hic ex rethorica uolitantia uerba coartans
Omnes Romuleos extulit eloquio.
Tullius iste locos docuit docuitque colores,
Vnde uel ad rem quid, quid status et modus est.
1145
Dissona tollebat, loca complanabat hiulca
Ipsa magistra, fugans omne superuacuum.
Nec minus et Grai Demostenis ora replerat
Et geminos geminis gentibus extulerat.
Hi precepta suae sic exposuere magistrae
1150
Vt nichil amborum defuerit calamo;
Ambobus par sensus erat, sed dissona lingua,
Ambobus locuples ingeniumque sagax.
Quicquid mortales facundos edere debet,
Ambo uoluminibus inseruere suis;
1155
Si legis, officium partes in quinque redactum
Rethoricae uideas taliter expositas:
Artis praedictae pars est inuentio prima,
Altera disponit, tercia proloquitur,
Quarta quidem memorat, enuntiat ultima; totum
1160
Sic quoque diuiditur rethoris officium.
Pars etenim non est, sed partes arguit omnes,
Quod sumus assueti dicere "iudicium".
Dicere quae longum est his plurima subiciuntur:
Questio, causa, status, multaque praetereo.
1165
Quae secus hanc aderat pallenti femina uultu,
Sed uisus acris mobilitate micans;
Crines intortos simul et gestamen habetat
Serpentem in leua crebrius implicitum;
Alludens dextram spectanti monstrat apertam,
1170
Prudens uipereos leua iacit laqueos.
Huic quoque nomen erat Dialectica, more Pelasgo,
Dicit et hanc Latium nomine non alio.
Diffinitiuas uoces haec gesticulabat,
A uero falsum uocibus his dirimens.
1175
Hec auditores nunc sollers aequiuocabat,
Voces uniuocas pluriuocasque uocans,
Nunc uoci uocem per significata subesse
Siue praeesse probat, ut genus et speciem.
Esse subalternas indiuiduasque figuras
1180
Firmabat certis rebus et indiciis.
Frontibus aut mediis aliquando figura figure
Obuiat, aut rectis, aut pariter coeunt.
Huic Socrates et Aristoteles coniunctius ibat,
Depingens Graio pectine uerba decem.
1185
Haec exponendo sensatim magnificabat,
Paucis e granis semina multa legens.
Multos anfractus Dialectica subiciebat,
Conditionales implicitosque modos.
Voce relatiua sibi filius et pater instant,
1190
Ambo simul uiuunt, ambo simul pereunt.
Incautis multas laqueorum cauta figuras
Tendebat, uariis cincta sophismatibus.
Argumentorum sic decipulis inhiabat,
Quoslibet ut caperet decipiendo loquens.
1195
Si uellet, uerum uera ratione probabat,
Falsa quidem ueris assimilare ualens.
Hanc ex gimnasiis eductam Varro Pelasgis
Olim Romuleis addiderat studiis.
Nunc quoque linguarum iam non quarumlibet expers
1200
Assimilis uiuae condecorabat opus.
Grammaticae uero iuxta renitebat imago
Et lateralis erat Rethoricae in triuio.
Limam dentatam gerit haec in partibus octo,
Qua dentes scabros ipsa medens poliat.
1205
Forpicibus medicis uiciosa putando labella,
Complet hiulca, cito quod superest resecans;
Et refouens uulnus linit ilico puluere quodam
Sepia quem uel quem tetra fauilla facit.
Namque sui iuris infantum est ora docere
1210
Et male stridentes aequiperare sonos.
Praeterea ferulae subdebat discipulorum
Dextras et flagro dorsa ferit rubeo.
Quondam litterulis aptauerat ipsa figuras
Atque caracteribus nomina condiderat.
1215
Eius tutelae mandatur sillaba quaeque,
Dictio quaeque sui iuris et officii est.
Addiderat leges ut maior sex elementis,
Vna uocali sillaba sit minima,
Atque potestates uocalis - scilicet unum -;
1220
Muta potest aliud atque aliud liquida.
Longo siue breui profertur sillaba cantu,
Huic unum superest, huic duo tempora sunt.
Addidit ipsa pedes qui uatum carmina gestent,
Quot pedibus uadant instituit numerum.
1225
Quicquid nostra sonat uox partes misit in octo,
His casus tribuens partibus, his adimens.
Inflectit potius partes a posteriori;
Alterius legis est prius et medium.
In primis statuit coniungi nomina uerbis
1230
Et partes alias ulteriore modo;
Tali iunctura constat sententia plena,
Pars a parte sibi contigua regitur.
Pars a parte uenit, uerbalia nomina fiunt
Atque a nominibus uerba solent fieri.
1235
Nam quedam species diriuatiua uocatur,
Quam sibi multimoda dictio conciliat;
Sunt etiam partes sic a se primitus ortae:
Hanc quoque primatem iure uoces speciem.
Constat compositae uel simplicis esse figurae
1240
Partes; id quoque, res usus et ipse probat.
Insuper et uiciis quibus haeret lingua latina
Signa coaptauit, nomina nec sine re:
Barbariem siquidem linguam dicit uiciatam;
Oris enim uicium quid, nisi barbaries?
1245
Tempora, personas, numeros, aduerbia mille,
Casibus obliquis nomina quae careant
Regula siue quibus communis non dominetur:
Libros ediderim, singula si recitem.
Me linguas centum uel plus decuisset habere,
1250
Si latebras omnes Gramaticae repetam.
Vix de Grammaticae perstricta cardine summa,
Illud omittamus quod generaret onus.
Scire modo liceat, sic sculpta manebat imago,
Ipsius ut breuiter officium legeres.
1255
Quaque suos humeros plerumque supina locabat,
Qua lecti ulterior surgere sponda solet,
Gypsea forma fuit grandeuae uirginis instar,
A reliquis cuius differat officium.
Nam reliquae cantant, numerant aut sidera spectant,
1260
Totum metitur altera sola solum,
Disputat, exorat, declinat ius triuiale;
Haec horum nullum magnificabat opus.
Magnificabat opus quod per se repperit ipsa,
Diuinum quiddam cuius opus fuerat.
1265
Nam de corporibus fuerat sibi cura medendis
Atque repellendis inualitudinibus.
Idcirco lutulenta fuit residentis imago,
Nam de corporibus sermo sibi luteis.
Haec uisu solo poterat praediscere morbos,
1270
Cuiuscunque foret quisque coloris homo;
Haec explorabat admoto pollice pulsum
Siue per urinam nosse malum poterat.
Haec, genus humanum si uellet uiuere sanum,
Haec genus humanum posse diu faceret:
1275
Morbo uel senio uix quisquam conficeretur,
Sique michi credas, uix moreretur homo.
Ex elementorum numero dicebat inesse,
Nigras et rubeas significans coleras
Et geminas alias, humanae conditioni
1280
Quatuor humores, id ratione probans
Moribus humores superesse simulque colori:
Hinc iracundos, hinc homines placidos,
Hinc acres, hebetes, animosos, ingeniosos,
Hinc flauos, rufos, inde nigros, rubeos.
1285
Pulmonem atque poros, fibras, precordia, neruos,
Cor, iecur atque pilos nouerat et cerebrum.
Cur homo sit caluus, cur non sit femina calua,
Cur quoque gignat homo, femina concipiat,
Cur homo barbatus, imberbis femina cur sit,
1290
Cur non gignat homo, femina sit sterilis,
Quid potius placet matrices quidue molestet,
Cur mulier, neque uir, uoce sonet gracili,
Quam reliquum corpus cur cor prius effigiatur,
Cur homo feruidior, femina frigidior,
1295
Haec et quae nequeat calamus meus omnia norat,
Nil intemptatum quandoque transierat.
Omnibus e terris omnes collegerat herbas
Quarum uirtutes pleniter attigerat.
Notitiae dederat cum sollicitudine summa
1300
Quid succus, semen, flos, folium ualeat.
Radices siquidem cribrandas usque terebat
Cribratisque suum conficiebat opus.
Summa cautela mensuram conficiendis
Mel quoque siue dabat balsama pulueribus.
1305
Quis numerare queat quot ad hoc collegerit herbas?
Quas si temptarem dicere, deficerem.
Non confectarum noui numeros specierum;
Has non officii sit recitare mei.
Reptilium, uolucrum, pecudum pinguisque ferinae
1310
Excoctum abdomen ignibus unierat.
Lesis corporibus uarium conflauerat unguen,
Proficeret multis ut sua cura modis.
Antidotis plenas ampullas mille uideres
Atque quibus morbis officerent legeres;
1315
Atque obseruandas legeres ubicunque dietas,
Quis locus infirmus quisue saluber erat,
Et quae debilibus membris unguenta ualerent,
Et quae prodesset potio uisceribus.
Sic et aromatibus condensis aula flagrabat,
1320
Vt solo posses uiuere odore diu.
Miratus thalamum, pariter miratus odorem,
Miratus dominam quae thalamo praeerat
Effigiemque uidens opobalsama multa parantem,
Mente retractabam quod puer audieram.
1325
Audieram siquidem Medeam Iasonis herbas
Nosse quibus senium subtraheret senibus,
Aegros curaret, morientes uiuificaret
Et triuisse simul hisque dedisse dies.
Hanc igitur cernens ipsam prius esse putaui,
1330
Donec ab hoc titulus me uocat appositus;
Cura sagax etenim comitissae praecipientis
Hunc super effigiem composuit titulum:
"Haec est de phisica quae disputat ars medicina,
Qua praeeunte magis corpora nostra ualent".
1335
Tales praeterea comites adiunxerat illi
E quibus ediscas cuius erat statua:
Alter erat comitum Galienus et alter Ypocras;
Ambos uisceribus fouerat ipsa suis;
Abdita nature gemini sic exposuere
1340
Quatenus unierint pene deis homines;
Pene suis scriptis humanam perpetuantes
Naturam, aeternum uiuere nos faciunt.
Dum tibi desudo, dum sudans, Adela, nugor,
Depinxi pulchrum carminibus thalamum.
1345
Tu uero, nostrae fabellae digna repende
Et pensa quanti fabula constiterit.
Nam dum crescit opus, dum carmine carta repletur,
Vrbana tumuit garrulitate liber.
Nunc caue ne studii perea<t> uigilantia nostri;
1350
Cuique laboraui non michi sis sterilis.
Ecce coaptauit thalamum tibi pagina nostra
Inque tui laudem sollicitata fuit.
Nempe decet talem talis thalamus comitissam.
At plus quod decuit quam quod erat cecini.
1355
Ecce uenit carta fastos uisura superbos
Et dictura tibi: "Flos specialis, aue".
Cartula nuda uenit, quia nudi cartula uatis;
Da nudae cappam, sique placet, tunicam.
En, felix comitissa, tui memor esto poetae,
1360
Vt michi plus ualeas quam meruit studium.
Adela, me uideas aliquando fronte serena;
Si me respicies, id michi sufficiet.
Si quoque liuor edax aliquid praesumpserit in me,
Tu michi munimen, tu michi testis eris,
1365
Nec dissuasa meo fies ingrata labori,
Sed facies quod erit lausque decusque tuum.
Misi qui nostrum reddat recitetque libellum
Ipseque, si tandem iusseris, adueniam.