Baldericus Burguliensis carmina 135

Testo base di riferimento: J.-Y. Tilliette, 1998-2001

Altre sezioni


Ad eandem pro cappa quam sibi promiserat

 

Quam peto, quam petii, si reddas, Adela, cappam

Quae deceat dantem, deceat simul accipientem,

Nulla michi maior, melior michi femina nulla;

Nam regina michi tu fies ex comitissa.

5

Te quoque maiorem formabunt carmina nostra,

Carmine tu nostro latum spargeris in orbem

Vt te nosse queat et Ciprus et ultima Tile

Aethiopes, Indi Getulus et insula quaeque.

Grandia dico quidem, sed grandia dicere noui

10

Ex quo materiam michi sumpsi de comitissa.

Ipsa michi carmen, calamum michi suggeris ipsa,

Ipsa dabis flatus, os ipsa replebis hiulcum;

Emeritas soluis mercedes ipsa poetis

Tu cogis uates taciturnos esse loquaces.

15

Ergo tuum uatem, comitissa, reuise loquentem

Et refer, o domina, scribenti praemia cappam,

Cappam quae Frigium rutilans circumferat aurum,

Cappam quae gemmis ambitum pectus honestet,

Vt te habeat pectus, haec dum superinduet artus,

20

Cappam quae precium comitissae praeferat instar,

Quam merito ualeam comitissae dicere cappam.

Sicut et excellis reginas et comitissas,

Sic reginarum comitissarumque lacernas

Hoc excellat opus, quod te super astra perennet.

25

Magna peto, si non maiora rependere nosses;

Ipsa pusillanimes fastidis parua petentes.

Non nimis alta peto, non ad nimis ima relabor.

Quolibet ornatu debes ornare ministros

Et ditare simul thesauros aecclesiarum.

30

Id petiisse meum est, id te praestare tuum sit.

Sic mihi responde iuri ut faueas utriusque,

Et caue ne desit etiam sua fimbria cappae.