In remordendo falsum amicum
Litterulis, seu uersiculis, seu carmine laeto
Debueras, quia sat poteras, mandasse ualeto.
Te precibus, te carminibus super astra locabam
Atque te deis sidereis sociare parabam.
5
Non latuit, res nota fuit, quem te cupiebam;
Paeniteo, sed uix ualeo, quia desipiebam.
Alter eras quam debueras, quia fictus amicus;
At fueram qui debueram, quia fidus amicus.
Assiduis et continuis congressibus, inquam,
10
Efficiam neque deficiam quin ista relinquam.
Non patiar quin aggrediar contemnere fastus
Ipse tuos tam perspicuos et uiuere sanus.
Sanus ero si desiero, meliora probando,
Huic equidem seruare fidem qui fallit amando.
15
Inmo quidem seruabo fidem si fallere nitar
Sique tuis iam ficticiis sed et artibus utar.
Praeterea, si propterea quod corripimus te
Constituas, neque post renuas, te uiuere iuste,
Sis humilis, fias docilis, puerilia gesta
20
Non recolo; remanente dolo, fac honestus honesta.
Exhibeo, nam spe teneo michi te placiturum,
Vt ualeas et spe teneas tibi me ualiturum.
Certus eam te possideam, tu possideas me;
Certus eas me possideas, ego possideam te.
25
Suscipe pacificus quia te decoxit amicus,
Castigat puerum quandoque poema seuerum.
Verba seuera quidem, iocus est si carmina scandas;
Sic duo carmen agit: coquit et demulcet amicum,
Nomine suppresso, mea quem sententia tangit;
30
Quae tamen et fictos astuta remordet amicos.