Baldericus Burguliensis carmina 198

Testo base di riferimento: J.-Y. Tilliette, 1998-2001

Altre sezioni


De tempestate

 

Tempestas oritur; obducunt ethera nubes;

      Aer densatus intonuit modicum.

Ad sua formice pernices castra recurrunt.

      Obliquis celum tramitibus radiat.

5

Nec tamen hac satis est pro tempestate timendum;

      Clara dies aderit post modicam pluuiam.

Quid michi significet tempestas signaque, noui:

      Iuppiter et Iuno nunc ineunt thalamos.

Hanc tempestatem si gens pauefacta refellit,

10

      Hanc ego complector, hec michi sit propria;

Hec michi tempestas haut est grauis, haut odiosa,

      Nec michi portendit difficiles aditus.

Ergo secunda ueni, tempestas accelerata;

      Iam tempestiuos non renuam monitus.

15

Te ueniente quidem discam secreta deorum

      Et, michi quid sit opus, te redeunte legam.

Nam post secessus nubis reditusque choruscos

      Te quoque tranquilla spero quiete frui.