Ad dominam Constantiam
Perlege, perlectam caute complectere cartam,
Ne noceat famae lingua maligna meae;
Perlege sola meos uersus indagine cauta,
Perlege: quicquid id est, scripsit amica manus;
5
Scripsit amica manus et idem dictauit amicus,
Idem qui scripsit carmina composuit.
Quod sonat iste breuis, amor est et carmen amoris
Inque breuis tactu nulla uenena latent;
Sanguine Gorgoneo non est lita pagina nostra
10
Nec Medea meum subcomitatur opus.
Non timeas Ydram, noli dubitare Chymeram,
Dum tanget nudum nuda manus folium.
Ipsa potes nostram secura reuoluere cartam
Inque tuo gremio ponere tuta potes.
15
O utinam nosses sicut mea uiscera norunt
Quanti sis mecum, quam mihi te facio.
Pluris es et melior, maior mihi denique uiuis
Quam dea, quam Virgo quamue sit ullus amor.
Pluris es ipsa mihi Paridi quam filia Ledae
20
Quamque Venus Marti, quam dea Iuno Ioui.
Nec tanti Dafnes neque tanti constitit Io,
Pro quibus aurum et bos Iupiter ipse fuit.
Vates ad Stygias querulus cum tenderet undas
Non habuit pluris Orpheus Euridicen.
25
Hoc autem populis commendat fabula greca,
Nam nebula quadam res adoperta uenit.
Sed me uerus amor, nugis nebulisque remotis,
Esse tui nusquam desinit inmemorem.
Inmemor esse tui nunquam, Constantia, possum,
30
Quem tua forma tui non sinit inmemorem;
Inmemor esse mei citius, Constantia, possem
Quam compellar ego non memor esse tui
Inmemor esse mei nunquam, Constantia, possis,
Vt mihi persoluas foedus amoris idem.
35
Sic nos o utinam natura deusque ligasset
Vt neuter uiuat inmemor alterius!
Crede mihi credasque uolo credantque legentes:
In te me nunquam foedus adegit amor.
In te conciuem uolo uiuere uirginitatem,
40
In te confringi nolo pudiciciam.
Tu uirgo, uir ego, iuuenis sum, iunior es tu;
Iuro per omne quod est: nolo uir esse tibi;
Nolo uir esse tibi neque tu sis femina nobis,
Os et cor nostram firmet amiciciam,
45
Pectora iungantur, sed corpora semoueantur,
Sit pudor in facto, sit iocus in calamo.
Crede mihi credasque uolo credantque legentes:
In te me nunquam foedus adegit amor.
Nec lasciuus amor nec amor petulantis amoris
50
Pro te subuertit corque iecurque meum,
In te sed nostrum mouit tua littera sensum
Et penitus iunxit me tua musa tibi.
Denique tanta tuae uiuit facundia linguae
Vt possis credi sisque Sibilla mihi.
55
Non rutilat Veneris tam clara binomia stella
Quam rutilant ambo lumina clara tibi.
Crinibus inspectis, fuluum minus arbitror aurum;
Colla nitent plusquam lilia nixue recens,
Dentes plus ebore, Pario plus marmore candent,
60
Spirat et in labiis gratia uiua tuis;
Labra tument modicum, calor et color igneus illis,
Quae tamen ambo decens temperies foueat;
Iure rosis malas praeponi dico tenellas,
Quas rubor et candor uestit et omne decus.
65
Corporis ut breuiter complectar composituram,
Est corpus talem quod deceat faciem.
Ipsa Iouem summum posses deducere caelo
De Ioue si uerax fabula greca foret;
In quascumque uelis se formas effigiasset:
70
Sic sua te saeclis tempora prestiterint.
Sed, quicquid facias, quemcumque auertere possis,
Non pro te partes distrahor in uarias,
Nec caro titillat pro te neque uiscera nostra,
Attamen absque dolo te uehementer amo.
75
Te uehementer amo, te totam totus amabo,
Te solam nostris implico uisceribus.
Ergo patet liquido quoniam genus istud amoris
Non commune aliquid, sed speciale sapit.
Est specialis amor, quem nec caro subcomitatur,
80
Nec desiderium sauciat illicitum.
Ipse tue semper sum uirginitatis amator,
Ipse tue carnis diligo mundiciam.
Nolo, uel ad modicum, pro me tua mens uioletur:
Irrita spes esset, irrita suspitio.
85
Propter id ergo tuam depinxi carmine formam,
Vt morum formam extima forma notet:
Mores florigeros pretendat florida uirgo,
Et plus quam exterius floreat interius.
<I>nseritur metro gentilis pagina nostro,
90
<Vt> te de falsis gentibus amoueam,
Vt tibi gentilis sit gens et pagina uilis,
Quae colit impuros semimaresque deos,
Qui meretricales potius coluere tabernas
Rebus honestatis quam dederint operam.
95
Et tamen, est uerum quoniam tua forma uenusta
Sydera transcendit, cum sit imago Dei.
Iupiter instat adhuc et tecum ludere temptat,
Mars quoque, si Marti faueris atque Ioui:
Sunt multi iuuenes Iouis impia facta sequentes,
100
Quos non immerito dicimus esse Ioues
Sunt multi Martes, scelerum uestigia prisca
Hi nimis infestant regna pudiciciae.
Hi faciunt Veneres, Iunones, Danen et Io,
Astree uero uix latet una comes
105
Vt sunt in ueterum libris exempla malorum,
<S>ic bona quae facias sunt in eis posita:
Laudatur propria pro uirginitate Diana,
Portenti uictor, Perseus, exprimitur,
Alcidis uirtus per multos panditur actus:
110
Omnia, si nosti, talia mistica sunt.
Ergo, sepositis lenonibus et maculosis,
Alterius partis aggrediamur iter,
Virtutum gradiamur iter, gradiamur ad astra:
Gentiles etiam sic properare monent.
115
Si mea uiuere uis, uiues mea, uiue Diana;
Alcidem uolo uel Bellorofonta sequi.
Quod si de libris nostris exempla requiris,
Ipsa tot inuenies quot uideas apices.
In nostris, non unus apex, non linea libris
120
Que nos non doceat alta sitire, uacat.
Sed uolui grecas ideo praetendere nugas
Vt quaeuis mundi littera nos doceat,
Vt totus mundus uelut unica lingua loquatur
Et nos erudiat omnis et omnis homo.
125
Captiuas ideo gentiles adueho nugas,
Laetor captiuis uictor ego spoliis;
Diues captiuos habeat Pregnaria seruos,
Laetetur Grais Cambio mancipiis.
Burgulii uicte nunc captiuantur Athenae,
130
Barbara nunc seruit Grecia Burgulio.
Hostili preda ditetur lingua latina,
Grecus et Hebreus seruiat edomitus.
In nullis nobis desit doctrina legendi,
Lectio sit nobis et liber omne quod est.
135
Hanc igitur summam pertemptat epistola nostra
Vt uirgo uiuas, uirgo deo placita.
Sponsa mei domini sis tanti coniugis aula,
Sis coniunx tanti coniugis et thalamus.
Subruat hunc dominus qui templum subruit eius,
140
Qui lapides uiuos ipse lapis perimit.
Nos autem nobis uigor uniat integritatis,
Sint casti accessus castaque colloquia.
Quod si nos aliquis dixisse iocosa remordet,
Non sum durus homo, quicquid ago iocus est.
145
Laeta mihi uitam fecit natura iocosam
Et mores hylares uena benigna dedit.
Sed, quicquid dicam, teneant mea facta pudorem,
Cor mundum uigeat mensque pudica michi.
Tristes obscenos alit haec prouincia multos
150
Et castos hylares educat haec eadem:
Nouimus et multos qui Baccanalia uiuunt,
Quos Curios simulat triste supercilium.
Nec despero iocos quin aetas auferat istos,
Fructus maturos tempora sera dabunt.
155
Fronte seuerus tunc, tantummodo seria scribam,
Vt mihi tunc pectus consonet et calamus.
Interea, mea uirgo, meis sis credula scriptis,
Et, sicut scripsi, sic mea uiue, uale,
Inquam, uiue, uale, fac quod uolo, uiue quod opto,
160
Quod uolo non nescis, omne quod opto sapis.
Nulla mei cordis potuit te uena latere;
Omne tibi scripsi quod uolo, quod uolui.
Amodo, maiori studio mea musa uacabit:
Inceptum Moysen iam repetunt socii,
165
Scilicet insultant Genesim quia dimidiaui
Defessusque uia substiterim media;
Improperant nugas quas scriptito sedulus ad te -
Nullam preter te carmina nostra sciunt.
Si tamen ipsa mihi quicquam rescribere temptas,
170
Attendam quicquid miseris ut uideam
Nec studii nostri post interualla silebo
Quin tibi rescribam saltem aliquando "uale".
Dum tibi dico "uale", "uale" hoc intellige: "salue";
Vltima uox ad te non erit ista: "uale".
175
Quamuis hoc uerbum soleant prestare sepultis,
Nos tamen hoc uiuis et damus et dabimus.
Si uis, ostendas, si uis, haec scripta recondas,
Nam pedagoga bonae non timor est dominae.