Versus Odonis ad abbatem
Hanc, Baldrice, tibi mittit tuus Odo salutem,
A te rescribi quam cupit ipse sibi.
Nuper, amice, tuum tenui legique libellum;
Credere uix potui temporis huius opus.
5
Tantum pondus erat uerbis, facundia tanta,
Posset ut hec credi composuisse Maro.
Inter amicorum scribi me nomina sperans
Deuolui librum terque quaterque tuum.
Vel leuis ulla mei non est ibi mentio facta;
10
Commouit mentem res nimis ista meam.
Scilicet indignum me, uir facunde, putasti,
Carmine quem uelles perpetuare tuo.
Attamen Vrna, Lepus, Coruus quoque, Cancer, Aselli,
In celo stelle te quoque teste nitent
15
Et post tantorum tot nomina clara uirorum
Viles bestiole celica regna tenent.
Me quoque multorum post nomina clara uirorum
Fac tua celestis pagina suscipiat;
Hereat in libri, rogo, margine disticon unum,
20
Inscriptus ualeat quo tuus Odo legi.
Si meritis precibusque meis quesita negabis,
Extorquebo tamen inprobitate mea.
Hec mea sepe tibi triuialia carmina mittam;
Sic indignanti, quod precor, excutiam.