Donizo Canusinus vita Mathildis 1

Testo base di riferimento: L. Simeoni, 1940

Altre sezioni


Francorum prosa sunt edita bella sonora,

Italiaeque stilus quod pingit proelia scimus,

Longobardorum vernantia facta priorum,

Impia multorum seu vilia dicta virorum,

5

Addita sunt libris ne possint mente recidi

Malo sub exemplo tanto, depromere metro

Ardua facta ducum nostrorum, sim licet usus

Tantum plana sequi nudisque referre loquelis,

Hystoriam fingam cum carminibus tamen istam.

10

Inspicimus crossis saccis subtilia condi:

Larga colonus ebes dat terre semina, sepe

Ditius excrescunt prebente deo sibi tempus.

Interior campus, crossus meus undique saccus,

Semina si qua gerit, subtilia si qua recepit,

15

Brachia nam nobis summi tribuere satoris.

Optimus iste sator proprios dum seminat agros,

Non tribulos gignunt, sed prebita grana remittunt.

Est melius grano granum veruntamen agro,

Fossor agro semen ponit quod congruit aeque.

20

Alter habet linguas plures, alterque sophiam,

Curat et hic fessum, discretor et alter habetur,

Ignis divinus sua dat vult munera sicut.

Irradiat splendens doctas sapientia mentes,

Blesa quidem recta facit ora, docetque modesta,

25

Et res eximias monstrat dictare sophia.

Alta poli tractat quem pleniter haec amat alma,

Tangere summa nequit qui non sibi prorsus adhesit.

Regula sed prestat cui non datur edere celsa,

Illa tamen promat quae continet atque laborat;

30

Cumque labore calet, succedunt maxima plane.

Inde meus sensus animatus fingere versus,

Spe meliorandi volo terrea scribere saltim;

Nec titubo vera quae condidit esse poeta,

Vincit cuncta labor, si permanet improbus, atrox.

35

Non cessabo quidem quae quivi scribere scire.

Censuit infelix mea stulta scientia, metris

Actis, perfectis, nulli dare ni sapienti,

Nectareae nostrae Mathildi scilicet, orbem

Cuius habet nomen repletum propter honorem

40

Illius immensum, quem servat more parentum.

Latius ista viget, virtutes quattuor illae

Largifluae degunt omni quia tempore secum.

Alta regens iustos regit hanc prudentia cunctos:

Discrete vadit, sua temperat acta ducatrix:

45

Exercet valde pietatem iusticiamque:

Iudicis observat caelestis iura timenda:

Fortis in adversis, minus est elata secundis:

Inque fide vera deitatis, credula sperat:

Lumine ceu fidei, sic factis pollet amoenis,

50

Iccirco fructus centeni colliget usus.

Alter terdenam, sexagenamque coronam

Dum tenet alter, habet centenam grandior alter

Ista legit totas probitatis iure coronas.

Gimnasii mensae sint haec recitata decenter,

55

Noscat, ei grandis quod calliditas manet anguis,

Aligeri plane comitatur simplicitatem.

Posteritas nostra tantam dominam volo noscat.

En ego dictabo ceu quibo, postque rogabo

Tutius, ut verbum si currerit hic inhonestum,

60

Respiciat, parcat, veneranda Mathildis amanda.

Ipsius hi versus dant nomen, dantque parentum.

Vivus Si Plato foret hactenus ipseque Maro,

Innumeros versus daret illis fingere tempus

Istud, de nostris ducibus, quos totus hic orbis

65

Funditus esse catos, non solum fatur et altos,

Immo testatur de talibus ac lacrimatur

Egregiis, unquam sibi quod plaga nulla redundat.

Temporibus priscis nullus melior fuit istis;

Nam Priami proles his non sint nobiliores;

70

Vlterius nemo par his nascetur in aevo.

Hi velut astra nitent de lumine quippe sophyae.

Ceu Phebus terras omnes illustrat, et herbas

Confovet ac nutrit quin maturescit et urit,

Horum sic ultra rutilabat curia culta.

75

Aulas nempe ducum, comitum transcendit et usum;

Regia dona dedit, docuit bellare, peremit

Quos mala conspexit patrare, bonisque pepercit.

Iudicio iusta, locuplex, habilisque venusta;

Iurgia si qua sonant, haec finit curia sola.

80

Hostibus hi numquam sua norant volvere dorsa:

Regum signiferi, vincebant bella periti:

Ipsorum frameae resecabant noxia sepe:

Iusticiae palmam gestabant semper et arma.

Vt vehemens grando segetes devastat in agro,

85

Dampnant fellones, cruciant furcisque latrones:

Temporibus quorum viguit pax, ordoque morum.

Catholici fortes, genuerunt catholicosque:

Clavigeri Petri normam, sancti quoque cleri,

Semper amaverunt, coluerunt, et timuerunt.;

90

Ex propriis rebus, sanctis hi multa dederunt:

Escas et vestes miseris tribuere libenter.

Cultores Christi tumulati sunt simul isti.

Presidiis firmis cunctis nunc carior illis

Alba Canossa, fleat, referat quoque nomina vera;

95

Nomina rite canat, ne fiant haec metra vana;

Atto fuit primus princeps, astutus ut idrus.

Nobiliter vero fuit ortus de Sigefredo

Principe preclaro Lucensi de comitatu,

Quique duos natos alios genuit bene claros.

100

Est primus dictus Sigefredus, et Atto secundus,

Filius et parvos vocitatur quippe Gerardus.

Amplificare volens proprium Sigefredus honorem,

Longobardiam cum natis venit in istam:

Se sicut late vitis distendit et alte,

105

Hic prope sic valde distendit se, procul atque.

Nam sub se terras et gentes rite gubernat,

Ac sub tutela propria multos retinebat.

Illius terror natorum maxime ferro

Gentes diversas prostraverat atque catervas.

110

Cum maior nimium Sigefredus hic esset opimus,

Istud more patrum seclum dimisit amarum.

Ipsius nati locupletati, falerati,

Divisi prorsus caeperunt stare seorsum,

Fiunt Parmenses duo fratres, ambo potentes:

115

Dat Guibertinam minimus, primus Baratinam:

Progenies ambae grandes, et honore micantes.

Alpibus in magnis abies ceu robora transit:

Atto sic longe fratres transcenderat omnes,

Crescens, exultans, et multis rebus habundans,

120

Prospiciens nudam silicem me stare Canossam,

In proprium castrum me suscepit comes Atto.

Has struxit turres, munivit me super urbes,

Ne timeam reges, magis at me quique potentes.

Rexque Latinorum sapit hoc et Theutonicorum:

125

Rex Berengerius probat hoc et filius eius.

Hi Longobardi fortes noscuntur in armis

Esse, sed extincti per me sunt, ac peregrini

A regno facti, credebant me quia frangi.

Hi reges ambo dum princeps viveret Atto,

130

Me circundarunt, quod opus sibi venit amarum.

Res, ut sunt gestae, recitentur, frivola cessent.

Ex populo bruto rex optimus extitit Hugo

Ex Allobrogibus patribus fuit ipse creatus;

Quem fecit regem gens Longobarda decenter,

135

Atque pie, iuste, regnum regit Italicumque.

Colloquium publicum vetuit fieri sine iussu,

Imperioque suo rex cunctis inclitus Hugo;

Ausus erat nullus minimis vi tollere sumptus

Mortem post eius regnavit filius eius,

140

Lotharius, prudens, sapiens, Attonis herusque;

Huic erat et coniunx Adeleita splendida prorsus.

Ex hac subtractus vita Lotharius altus,

Absque suae nutu laudatur coniugis unus

Rex, Longobardus Berengerius, vir amatus;

145

Caepit reginam praedictam victus ab ira

Hunc fieri regem nunquam placuit sibi nempe,

Propterea capta; super arcem denique Gardam:

Misit eam, famulam sibi tantum prebuit unam,

Presbiterumque bonum Martinum nomine solum;

150

In turris fundo iacuerunt tempore multo.

Clam senior murum ferro confregit in unum

Quippe locum, tandem dominam pariter famulamque

Extraxit, fugiens, tribuit vestesque viriles

Illis, ne visae caperentur denuo binae.

155

Vsque lacum veniunt quem servat Mantua vivum:

Inveniunt navem piscatoremque suavem,

Presbiter invitat quem, se pariter quoque binas

Naviget ut socias; cui quid possit dare dicat

Piscator dicit. "Si scires", presbiter inquit,

160

"Qui nos essemus, tu statim maxime laetus,

Transires gaudens citius precio sine nos tres."

Dicite qui sitis nunc, si transire velitis.

Nobis si iures quod celes nos, tibi pure

Pandimus archanum, valde quod erit tibi carum."

165

Non aderat codex, baculos crucia ilico more

Rusticus in terra binos posuit, nichil errans

In baculis, iurat velut esset crux ibi pulchra.

Tunc domnus dixit Martinus presbiter illi:

"Dicere care modo tibi tutius omnia cogor:

170

Haec est regina, quam dudum caepit ob iram,

Rex Berengerius: fugimus, sis fidus amicus."

Laudans ille deum, transivit eos cito secum,

Optulit et piscem non parum rusticus ille,

Atque: "Memento mei," reginae dixit, "habebis,

175

Si tibi forte potens dominus deus addet honorem."

Navita reginam tunc deposuit prope silvam

Contiguam lacui predicto, quae stetit illic

Ebdomada tota Christum fidenter adorans;

Presbiter absconse panem quaerebat ut ospes.

180

Tandem suspirans dixit regina perita:

"Me captam semper reor, hic michi quid iuvat esse?

Presul Reginus solet esse fidelis amicus

Noster Adalardus, cui si referas michi quantus

Sit fletus, forsan trahet hinc nos domne geronta."

185

Mox quamvis fessus tamen ivit presbiter exul.

Presul ut agnovit, de regina, rogat: "O quid

Est factum? Quaeso michi narra, discere spero."

Presbiter infit hero, defunctam carcere tetro.

Plausibus emissis deflebat presul in istis

190

Verbis: "Discrimen magnum, constat quoque crimen.

Presbiter agnoscens ex hoc quod presul abhorret

Reginae loetum, de vita sat fore laetum,

Ipsi privatim patefecit vivere statim

Reginam, vellet quo presidium sibi ferret.

195

"Gaudeo quod vivit vehementer", episcopus inquit,

Arcem securam, sub me vero scio nullam.

Atto meus miles habet unam, si velit idem,

In qua regina persistere regis ad iram

Tempora per longa poterit, fit dicta Canossa.

200

Accipe cras nostros equulos equita velut hortor,

Attonem forsan rogitabis, habebis ut optas."

Luxit cumque dies, equitavit presbiter idem;

Verbo quem largo princeps interrogat Atto

Quid de regina factum sit, quo sibi dicat.

205

Intimat hanc senior defunctam carcere diro:

Atto dolens valde lacrimas fundebat amare.

Cumque palam vidit quod fleret, clam sibi dicit:

"Vivit, et erepta per te cupit esse recepta."

Quaerit equos princeps mox, cursim pergit ibique.

210

Tercia tunc terris clarebat et hora diei,

Estus erat quippe, sed non stetit impiger iste;

Alterius venit dum denique sexta diei,

Reginam claram sumptam, simul eius et abram,

Alta Canossa tenet, vel eas se laudat habere.

215

Haec nova clam Romam mox papae dirigit, orans

Atque petens ipsum, quo conscilium sibi dignum

Ex hac re prestet, dare reginam quia vellet

Ottoni regi, cui gens Alemannica servit.

Scripsit ei magnae probitatis papa Iohannes,

220

Quae gessit laudans, agat hoc ut vult et adoptat.

Nuncius Attonis post haec conduxit in horis

Veronae regem cum parva denique gente.

Ad quod rex Otto venit, sibi contulit Atto,

Reginam duxit, quae regi tunc quoque nupsit.

225

Coniuge suscepta, redit ad propriam cito terram,

Attoni spondens quod de se maxima posset.

Rex Longobardus nondum cognoverat actus.

Istos regine, neque quo confugerat idem

Reppererat, donec quot rex fuit Otto Veronae

230

Audivit tandem, quod et Atto fecerat hanc rem.

Iratus, frendens, coadunans ilico gentes,

Venit Canossam, putat illam frangere cunctam.

"Sum petra, non lignum, manet Atto desuper intus,

Secum prudentes homines sunt et sapientes;

235

Rex Berengeri, quantum vis percute telis,

Ante perire potes, quam nostram rumpere molem.

Non aries, vulpis, neque machina prevalet ullis

Ictibus, excelsis nostris pertingere tectis."

Confortans hostes rex, me circundat in orbem

240

Sepe petens bello; qui rex stetit in Lavaclello,

Donec me teneat non inde recedere sperans:

Hinc prope gignit aquam mons, Branciana vocata.

Turris de summo descendere sepe deorsum

Caeperat Atto, loquens his qui fuerant meliores.

245

Hoc ubi cognovit rex illum prendere ponit,

Quidam de notis hoc eminus nunciat ori

Attonis, clamans ut ei de turre per artam

Ipse fenestrellam loqueretur. Protinus extra

Atto caput iactans, audivit verba beanda.

250

"Ventre famem gestans ursus, suspensus ad escas,

Quod languore dolet, cervi componit amore,

Visitet infirmum cervus, mandavit ut ipsum.

Invit cervus, ei sed dum loqueretur adhaesit

Auriculae cervi, discerpens unguibus, et sic

255

Dimittens ipsum; direxit denuo missum

Vt veniat, mandans: Dabo si veneris tibi magna.

Cervus oblitus erat quae fecit bestia seva;

Accessit iuxta, trahit unguem belua cruda,

Abstrahit auriculam quam cervo liquerat unam.

260

Qui deturpatus rediit miser infatuatus.

Vrsus amans cervum, mittit sibi denuo verbum

Vt tute currat, quia vult sibi pandere multa.

Amens et stultus perrexit cervus ad ursum:

Aspicit, aridet venienti, fatur eique;

265

Dente repente furens captivum dissicat ungue.

Vita privatus, vulpi datur igne cremandus

Vulpis eum torrens, post urso detulit omnem,

Cor retinens tantum, sciat ursus ut illius astum.

Vrsus habens carnem, cor cervi quaeritat ante.

270

Respondit vulpis: Cor non habuit, neque sumpsi.

Dixit ei rursum: Cor mox volo. Vulpis ad ursum:

Dum quaesitus adest ter, corde carere probate.

Haec tibi sit cara meus Atto fabula plana."

Atto recognosens cur hoc referebat, ob hoc se:

275

Constrinxit sursum, non amplius ipse deorsum,

Descendit, donec rex mansit ad obsidionem.

Rex firmans gressus nec non exercitus eius,

Pergere non usquam capiar nisi, cogitat unquam.

Circa me factis semis simul et tribus annis,

280

Attonem tedet tam longam ferre quietem;

Stabat enim sursum, faciebat nil nisi ludum.

Nocte foris missum pepulit, mandans breve scriptum

Ottoni regi, rogitans ut non pedetemptim

De prope fidenter sibi sed succurrere temptet,

285

Commemorans illi quod dudum sponderat ipsi

Otto videns missum, laetatur sat super ipsum:

Fortes armatos collectos, venit ad agros;

Veronae, pensans Berengerio dare bella,

Transivitque Padum cupiens reperire relatum

290

Regem Canossae, secumque suos simul omnes.

Ad Ligurem regem pervenit fama repente

Ottonis regis, quem propter ab obsidione recessit.

Armis ac turbis circundatus undique multis,

Obviat in prato Fontanae rex sibi, clamor

295

Fit subito grandis, frameis lacerantur et hastis,

Ensibus incidunt se, longe personat ictus.

Gens Alemanna capit Berengerium, superatis

Tunc Longobardis, campum legit Otto, retraxit

Illico frena retro, gaudens de rege retento;

300

Quam citius quivit fines proprios repetivit,

Compedibus regem gravibus stringebat inhermem:

Donec enim vixit Berengerius, stetit illic.

Post haec Albertus laudatur filius eius

A Longobardis Rex. fortis hic extitit armis:

305

Stans in equo, dextra si percussit sua quemquam,

Mox cecidit longe conciso sepius osse;

Attonis pacem penitus contempsit amare.

Sumptibus Atto sagax arcem propriam satis armat;

Rex equitans acer circundedit illius arcem,

310

Tempora per bina ternos mensesque per iram.

"Incassum certas, pater, o rex, ut tuus erras:

Non capiar quippe nisi donec vixeris hic stes."

Atto videns usquam regem discedere nunquam,

Ottonis rursum petit auxilium cito cursu:

315

Si nequit ipse, suus veniat vel filius unus

Nomine Litulfus, mittatur et absque tumultu.

Mille viros promtos cum nato dirigit Otto

Italiam notam, caute venitque Veronam.

Canossae degens rex audiit hunc ut adesse,

320

Dante sonum cornu perrexit Bagisium, mox

Linquens Veronam Litulfus venit ad horam

Vespertinalem pratum Bottonis, et ante

Quam nox tetra foret, fuit Atto locutus ad aurem

Regis Litulfi, "Salveris" ait sibi, iungit:

325

"Stat male cum gatto mus in sacco simul arto.

Hoc enigma peto michi narra" rex ait ergo.

"Reges" Atto, "duos comitatu", dixit, "in uno

Non decet esse simul, tu conscilium cape primus.

Quid faciam prome, quidquid tu dixeris hoc me

330

Spondeo facturum" respondit eique Litulfus.

Atto bellator "Comedamus in hoc" ait "agro,

Nocte quiescamus modicum, post haec gradiamur.

Nuncius ut videat de nostris ilico pergat

Qualiter Albertus manet ac exercitus eius."

335

Regi cuncta libent quae dixerat Atto, facitque:

Principio lucis fuit in pratove paludis.

Missus ab Alberto rediens Attone reperto,

Dixit ei: "Certo pecudes hi si simul essent,

In subito possent per eos comedi puto domne

340

Tanti sunt." Istis dicat iubet Atto sibi nil.

Atto loquens regi, mutavit verba ferentis:

"O si, rex, essent inimici forte bidentes,

Assati sane possemus rodere carnes.

Indue loricam, capiti galeam quoque firma,

345

Et clipeum iacta collo, manibus refer hastam,

Irrue confestim super ipsum, nunc stat inhermis."

Thoracam, parmam, galeam, rex sumpsit et hastam;

Theutonici fortes sumpserunt arma vel omnes;

Ibant privatim, quantum poterant glomerati.

350

Sensit eosque phalanx Alberti sparsa per ampla;

Plures currerunt, et hoc regi retulerunt.

Ad matutinum rex iam surrexerat ymnum:

Nil stupefactus ait: "Volo quot sunt ut videatis,

Nostros atque vocet tuba spargens undique vocem:

355

Interea cantet volo missam presbiter ante."

Officium sacrum dum psallitur, hi remearunt

"Iam prope" dicentes," sunt, mille videntur et esse."

Rex vix armatus cum paucis et galeatus,

Exiit ad bellum, Litulfus rex sibi ferrum

360

Porrigit extimplo, rex Longobardus in ipsum

Extendens hastam, thoracam membraque dampnat

Litulfi, vitam qui statim perdidit ipsam.

Gens Alemanna dolens, tremuit nimioque timore:

Atto levat vocem confortat Theutonicosque:

365

Ad cuius vocem totum sprevere timorem.

Partes tunc ambae grave dampnum sustinuere;

Quamvis cum dampno, campum tenuit tamen Atto.

Rex procul Albertus studuit discedere, certus,

Quod non in regnum requiesceret amplius; exul

370

A regno factus, pertransivit mare magnum,

Partibus in nostris non ultra venit hic hostis.

Si dilexisset me, sic male non hinc abisset,

Ex propria gente non ulterius sibi regem

Longobarda petit gens constituit neque quaerit.

375

Tunc etiam mensis Madius florebat in herbis,

Anni nongenti, quindeni tunc quoque verbi.

Atto cadaver habens Litulfi, viscera plane

Illius extraxit de corpore; quem sua planxit

Gens ea tunc tumulo posuit condigniter uno.

380

Dicitur ecclesia Prosper sanctissimus illa

In qua conduntur, nec non locus Antonianum.

Corpus aromatibus conditum quippe deintus,

Patri confortans ipsum direxit, et hortans:

"Ne nimium plangas, poteris quia vincere magna:

385

Si veneris statim, Longobardos superabis,

Illorum fugit quoniam rex; si modo curris,

Longobardorum regnum dominaberis horum."

Otto de nato nimium doluit, tumulato

Ipso, confestim multos rex ipse revexit

390

Italiam secum, quem pacifice petierunt

Cuncti Lombardi, sibi dantes oppida gratis;

Cum quibus et Romam petiit, regnique coronam

A papa coepit, feliciter indeque crevit.

Muneribus magnis Attonem ditat et altis,

395

Cui nonnullos comitatus contulit ultro.

Per quem regnabat nil mirum si peramabat.

Ditescens Atto mea moenia duxit in altum:

Per me dives erat, sua per me cuncta tenebat:

Ac ideo cuncta veniebant quae sibi pulchra,

400

Loricas, hastas, clipeos, enses mihi mandat.

Artubus ex sacris decoravit me velut armis;

Rex quidam donat sibi Victoremque Coronam,

Poenam cervicis nam pro diademate caeli,

Sustinuit miles Victor sanctissimus iste:

405

Sancta fuit lota secumque cruore Corona.

Duxit hic hos Atto, multos alios quoque sanctos.

Relliquias alias dedit illi Brixia magna,

Nam caput ac humerum dextrum pariterque lacertum

Huius Apollonii, vehementer honorificandi,

410

Offert gratis ei, Gotefredus episcopus egit

Hoc, quia de lumbis erat ortus principis huius.

Hic presul sacram reseravit corporis arcam,

Ac secuit membra, cruor et mox prodiit extra.

Vnde bonus princeps valde miratus, eidem

415

Continuo terrae propriae decimamque monetae

Vovit, hic et secum sacra duxit pignora laetus.

Post haec excelsum studuit sibi fingere templum,

Divinasque scolas canerent quae dulciter horas

Nocte die Christo, statuit vir opimus in ipso;

420

Organa cantorum fabrefecit vocibus horum,

Cum quibus in sanctis iubilarent vocibus altis.

Ornamenta bona rutilantes atque coronas

Ex auro claro simul argentoque probato

Optulit; hae vere numero sunt bis duodenae.

425

Maxima thuribula, calices, tabulas quoque sculptas,

Pallia, planetas, pluvialia vel duodena,

Exhibuit templo, sincero cordeque recto.

Hoc prope vestibulum, proprium iubet esse sepulchrum,

In quo more patrum princeps requiescit humatus.

430

Coniugis Attonis non fiat oblivio nobis.

Ildegarda quidem fuit huius nomen amicae,

Docta, gubernatrix, prudens, proba, consciliatrix:

Ad meliora virum suadebat sepius ipsum;

Cum quo Birsellum monachis fabricavit habendum.

435

Ex his sunt orti tres, quos miratur hic orbis:

Rodulfus valde iuvenis pulcherrimus, atque

Mortuus ante patrem; post quem sequitur bonus alter

Antistes magnus Gotefredus, et ille Tedaldus

Qui post Attonem totum servavit honorem,

440

Amplificans terras proprias, dives nimis extans;

Regibus existit carus, notissimus illis;

Romanus Papa quem sincere peramabat,

Et sibi concessit quod ei Ferraria servit;

Non genitore minus castrum coluit Canusinum.

445

Iste Padum iuxta, Larionis propter et undam,

Cenobium dignum Domino, Sanctum Benedictum,

Construxit certe, monachos ibi maluit esse.

Felix iste locus, nimis est quia relligiosus.

Non tamen est artus proprios ibi condere passus

450

Princeps Teudaldus, sed cum patre pausat humatus.

Aegit bella satis, sunt maxima facta Tedaldi.

Vxor Tedaldi fit Guillia dicta ducatrix.

Haec placuit parvis pietate, placebat et altis:

Haec tres personas mundo genuit speciosas,

455

Vrbis aretinae Tedaldi praesulis, inde

Atque ducis celsi Bonefacii sapientis,

Militis et docti Chonradi ceu leo fortis.

O bona progenies quem terris contulit ille

Qui super astra sedet, per quem sunt condita quaeque.

460

Quicquid ad exemplum pulchrum valet esse repertum,

Repperit haec proles, armis seu relligione.

Nam pater ipsorum moriens, benedixit eorum

Personas, post se precepit maior ut esset

Natus dilectus Bonefacius atque modestus;

465

Cui iuraverunt patre tunc vivente fideles

Servi, prudentes proceres, comites pariterque.

Mortem post patris, dedit illis plurima gratis;

Cervinos plenos nummis saccos duodenos,

Liquerat in propria camera genitor Canusina,

470

Quos penitus totos dedit uno tempore dono.

Eius ubique sonat bonitas, et facta sonora.

Presul Aretinus Christi Tedaldus amicus,

Relligiosus erat, domini gregis atque gerebat

Curam devotam, monstrans exempla decora.

475

Extat castus ita, quod quodam tempore quidam

Perversi, vane pro quadam debilitate

Hortabantur eum stuprum committere. Secum

Quod presul tractans, iussit deducere partam

Quippe lupam quandam, prius ignem ponere mandans

480

Ante suum stratum: videt ignem flammiferatum

Appropians iuxta, dum flammas sensit, habundans

In lacrimis clamat: "Vae, vae michi si modo raram

Flammiculam, vilem, nequeo sufferre, perire

Si me contingat, baratri flammam miser illam

485

Quomodo sufferre potero? Scelus ad Ethnae

Me puteum ducet; scelus hoc ne funditus urer

Igne sub obscuro, sperno penitusque refuto.

Tale dat exemplum Tedaldus presul agendum.

Caepit hic adversum simoniacos dare verbum,

490

Ipsos detestans, dicebat mente modesta:

"Mille libras certe pro papatu dare vellem,

Vt, quod ego glisco, simoniacos maledictos

Eiicerem cunctos per totum denique mundum."

Musica seu cantus istum laudare Tedaldum

495

Non cessant semper, renovantur eo faciente;

Micrologum librum sibi dictat Guido peritus

Musicus, et monachus, nec non heremita beandus.

Ad laicos fratres redeat stilus hic modo plane.

Illorum summa Canossae cura redundat,

500

Vt genitor vel avus, sic illam semper amarunt.

Pacis amatores, fortes sunt utque leones;

Hi pacem veram cum prosperitate tenebant;

Invidiam sevam propter quos maior habebat

Longobardorum comitum pars, more malorum.

505

Nam nimium curant cum sollicitudine multa,

Hos inter fratres fraternam ledere pacem;

Sed dum fraternum nequeunt elidere sensum,

Ex ipsis ortam Chonrado tunc dare sponsam

Promisere, nimis iuvenis quod credidit illis.

510

Servis nonnullis privatim denique sumptis,

Maioris fratris sine nutu, pergit inanis

Ad comites illos quos visos, respuit illos,

Germani mentem placavit mox vehementer;

Facti concordes, confusi sunt ob id hostes.

515

Qui cum Chonrado servos ierant titulato,

Omnino princeps doctus Bonefacius iste

Eiecit longe, dominis aliis dedit omnes.

Marchio Richildam praetaxatus comitissam

Quae Giselberti de sanguine principis exit,

520

Duxit in uxorem, fuerat quia dives honore.

Haec agapem multam miseris dabat atque tributa:

Haec defuncta iacet sine pigneribusque Nogarae.

Cumque duces isti cunctis essent inimicis

Fortes et grandes velut essent quippe gigantes,

525

Tunc populus multus inimicorumque tumultus

Ex regno toto properans in Cuviliolo

Aggreditur certans, istos devincere temptans.

Quos superant isti, bellando duriter ipsis,

In prima fronte Bonefacius incutit hostes;

530

Miles eum quidam quaerebat voce ferina,

Cui dux insignis caput abstulit, omnibus illis

Ingens successit formido mortis et ensis,

Quos cedit dense valido Bonefacius ense.

Cumque fatigatus nimis esset; non superatus

535

Vertit equum, cunctis gaudentibus undique turbis

Deseruit bellum; frendens ad quem quasi cervos

Chonradus cultus, quo non est fortior ullus,

Exiit ex lucis, cum quingentis fere scutis:

"Cur ita frater abis prudens", ait, "o Bonefaci?

540

Sume tuas vires, placeat mecumque redire:

Hostibus his campus non detur, sed redeamus."

Hortatu cuius Bonefacius ilico fultus,

Vexillis tensis rediit cum fratre recenti.

Pristina bella novant, inimicis vae quoque donant;

545

Nam perimunt, caedunt, campusque cruore repletur;

Cornipedum crura fiunt ibi sanguine rubra:

Quos illi volvunt, fugiunt, tribuunt male dorsum.

Tunc strages grandis hominum fuit eque caballis:

Lancea quod longa quasi brachia mille sit audax

550

Estve Bonefacii visum cunctis inimicis;

Chonradique spata centum cubitos quasi lata.

Qui procul eiecti, vix ospicioque reversi,

Lumina vertentes post tergum sepe timentes,

Chonradus ductor, Bonefacius inclitus ultor,

555

Condunt vaginis mucrones, sanguine tincto.

Dumque suum ponit Chonradus flens fero vobis,

Candida lorica cernit quod sanguine stillat:

Ecce sciens vulnus, fratrem confortat alumpnum.

Illorumque phalanx campum collegit et arma.

560

Vrbs quoque regina Chonrado dat medicinam.

Extitit hic clarus miles postquam fere sanus,

Surgit ludendo, non se custodit edendo.

Vnde nimis multum commotum denuo vulnus,

Per plures annos fratri fletus tulit altos,

565

Nam iuvenis pulcher de corpore migrat in urbe.

Ad cuius funus trinus rogitatur et unus,

Vt sibi peccata donet, requiemque beatam.

Huius ad exequias sunt agmina sancta petita,

Quatinus in caelum prestent quod eis societur.

570

Pontificum coetus, ex omni stemate clerus,

Affuit ad tantum tunc athletam tumulandum.

Egregius frater sumens fratrisque cadaver,

Detulit ad tutum patrum, matrumve sepulchrum,

Scilicet ad templum Canusinum reverendum.

575

Innumerae gentes secum de fratre dolentes

Concurrunt, voces de tali dantque barone.

Ast ubi conditus miles fuit iste peritus,

Spiritus a poenis liber queat ut fore tetris,

Donat Apollonio sancto germanus in illo

580

Tempore, fructiferam curtem Cagnaula vocata.

Anni terdeni tunc Verbi mille sereni.

Laudo Canossa Deum, michi qui concessit amoenum

Tempus habere bonis cum principibus generosis.

Quos habui vivos dulces dominos et amicos,

585

Defunctos cunctos merui tumulare sepulchro.

Inde meus planctus dolor et lacrimae relevantur,

Maxime natalem celebro dum mortis amarae.

Pontifices ambo sunt a patrum procul antro:

Mors Ildegardam rapit idus tercio Sabat,

590

Idus Attonis animam Februi tulit olim:

Idus octavo Madii fleo, condo, Tedaldum:

Idus tu Iuli Chonradum tercio punis:

Rodulfus terras dimisit et ante kalendas

Augusti, denis duo iunctis quippe diebus;

595

Binos ante dies Augustus denique finem

Quam caperet, terra fuit et proba Guillia tecta.

596a

Hos saxo texi cum natis atque puellis,

596b

Quos Deus ad caulas paradisi ducat et aulas,

596c

Non edis mixti, sinceri sint sed ovilis,

596d

Pascua quo Christi pascant sine fine benigni.

In tumulo patrum dominus meus esse locatum

Optavit corpus proprium Bonefacius. Hoc tu

Verum presumens rapuisti, Mantua. Cur me

600

Corpore de tanto turbasti? me spoliando.

Vrbs ego sum dicta tu diceris arx Canusina

Sunt homines mecum, referas quid prospice mecum:

Divitias multas habeo, o paupercula stulta

Flumine sum cincta, de navibus undique firma.

605

Non alibi iuste decet hoc nisi corpus in urbe.

Vrbis habes nomen, sed non es grandis honore.

Si populos multos habeas, tamen absque triumpho

Vivere te scimus, nisi te iuvet alter amicus.

Contra te bella si surgant, quidve misella,

610

Tu facies? Duro non es circundata muro:

Percuteris per aquas, per terras, quando rebellas.

Spes tua post sepem, clipeum vult stipes et ensem

Omnis, enim tu sic evadere vixque valebis.

Prelia si saltem per tempora te tria calcent,

615

Divitie sumte quin deficient tibi cuncte.

Putrida lympharum febriumque moratus earum,

Algorem nutrit, sed et estum qui nimis urit.

Incolumis quippe vivo per tempora mille,

Porro cenosa procul a me scrobs et aquosa.

620

Si venerit bellum michi quod sit forte duellum,

Militibus paucis mea vinco proelia fortis.

Contingat vero si quando, quod neque credo,

Obsidio durans circa me vel duo lustra,

Nullatenus bello superabor, nec comedendo,

625

Cum lapis existam, murus quoque desuper instat.

Moenia celsa mea super omnia castra repleta

Sunt ex frumento, vel carne, simulque lieo.

Cum paucis dego, ludendo tuta sedebo:

Machina nulla michi, nonnulla sagitta remitti

630

Officit, in nichilum capio seu computo pilum.

Nil paveo regem, sed tu quemcumque rebellem:

Praefati noscas domini quod me dece[n]t ossa

Vere tu firma, tecumque superbia dira.

Nil tamen est mirum: nullum sapis ipsa periclum.

635

Crebro fui sub aquis, ac sepe fatigor in armis.

Quamvis longevo sis proxima denique celo,

Vnde superba manes, tamen alvum queris inane:

En habeo divum mirabile prorsus asilum,

Per quod te vinco, sed si vis, verba relinquo.

640

Quod potes et nosti, mox auribus ingere nostris.

Ecclesia praesto ditata presule recto,

Ac resonant plane cantus ibi presbiterales,

Reliquie multe venerantur ibi bene culte.

Subiaceo tibi nil, quia nobilius mea sistit.

645

Nam mea sub Papa, tua vero sub patriarcha.

Est mea Romana, tua constat Aquilegiana.

Presul nempe tuus sinodum placitatur ad huius,

Nolens aut malens facit imperium patriarche.

Si renovas ipsum, pater archos consecrat illum.

650

Omnis enim clerus tuus, exstat servus in evum.

Libera per papam mea kyrrica permanet alma.

Hec domini prisci, generos scilicet illi,

Qui me struxerunt quondam, fieri voluerunt.

Misit ob hoc factum Romam pater Atto Tedaldum,

655

Qui precibus iustis Benedictum postulat urbis,

Rome pontificem, qui gratis prestat eidem,

Solutam reddens, ne pontifices ibi legem

Constituant ullam, nec eis subiecta sit umquam,

Romane sedi sed sit subiecta fidelis.

660

Non aliquem sinodum permittit querere nostro

Preposito, numquam petit et clerus suus ullam.

Munia divina cupiunt adquirere si qua,

Ad quemcumque locum placet illis, pergere possunt,

Catholicus tantum caveant sit episcopus, almum

665

Officium recte sancteque det ac reverenter.

Pulvere sanctorum, seu cantu presbiterorum,

Esse redimitum sape vestibulum Canusinum.

Haec ignorabam de te, michi crede beata:

Sed sub regino te presule non fore miror.

670

Sic ego reginum timeo, mos est ut amicum.

Lex mea privata, Benedictus quem michi papa

Prebuit in carta carecti fortiter ampla,

Separat a Christo, si quid michi demerit ipsum.

Illius a cura procul omnia sunt mea iura;

675

Pontifices omnes, poena simili quoque torret.

Parce michi quaeso, video te tangere caelum.

Parco tibi valde, mecum cane carmina saltem,

Ex domino nostro Bonefacio velut opto.

Quid proba dixisti? Metra plurima te sine finxi.

680

Immemor es forsan metrorum me fore portam.

Dulcis amica mea, generavi namque poetam

Virgilium, certum super omnes, edere versus.

Ore tuo dampnas temet nimium mea fallax;

Numquid non nosco quantum tibi pertinet autor

685

Virgilius? Quippe genitus de te fuit ipse,

Set sufferre tuum nequit opprobrium, sibi durum,

Olim quod vilis per regem sustinuisti.

Cantat nempe metrum de te, quod scis bene mecum:

"Mantua vae, miserae nimium vicina Cremonae."

690

Vt te cognoscas, statim recolam tibi causas.

Antonino quidam commovit Caesaris iram

Propter eum rura sua perdidit alta Cremona

Cesare dante quidem, tua militibus dedit idem.

Te conculcatam dimittens Titirus, auras

695

Nostras et silvas, montes petiit quoque villas,

Castaneasque bonas, comedebat mitia poma.

Haec tibi sint nota, Maronis dicitur aula

Hactenus et silva, per quam pascebat ovillas.

Ast et Balista mons, nascitur hanc prope silvam,

700

In quo Virgilius titulum facit hoc modo scriptum:

"Monte sub hoc lapidum tegitur Balista sepultus,

Nocte die tutum carpe viator, iter."

Hic Balista latro fuit ingens, haec quoque Maro

Propterea scripsit, quia mortuus extitit illic.

705

Ex hoc quod scimus, potes et tu discere visu.

Si quid habes dubii, lege primi carmina libri

Ipsius, et statim tu non mea dicta negabis.

Quando te fugit miseram, prope me cucurrit,

Quae meditans finxit, michi primitus haud tibi dixit

710

Ergo qua fronte potes illum quaerere? Nonne

Perrexit Romam regni rogitare coronam

Liber ut esse queat? Sibi quam dedit ilico Cesar

Cognovit postquem sapientis carmina docta.

Hoc tu nolo neges recolo tibi metra repente:

715

"Nocte pluit tota, redeunt spectacula mane,

Divisum imperium cum Iove Cesar habes."

Hec Maro pauca iecit regis in aula;

Cumque reperta forent, res cuidam fecit honorem

Qui se laudabat quod fecerat haec metra cara.

720

Titirus inde dolens iterum conscripsit eosdem

Versus, sic pulchre de facta fraude refundens:

"Hos ego versiculos feci tulit alter honorem

Sic vos non vobis vellera fertis oves,

Sic vos non vobis mellificatis apes."

725

Hos pariter iactans in eadem Cesaris aula,

Non latuit regem, quia carmina tanta referret.

Imperat ante suum Maronem ducere vultum,

Prestat quaeque rogat, libertatem sibi donat.

Ad te qui iussu remeavit Cesaris huius;

730

Sed non quod poscit, quisti dare tu sibi, nosti.

Nam repetens agros ceu iusserat induperator,

Arrius est quidam centurio motus in ira

Eius habens agros, occidere quaerit ut atrox

Virgilium, fluvius sed Mincius abdidit illum,

735

Se iactans mortem vitavit ibi, sed et hostem.

Cesaris ac vultum repedavit qui cito rursum;

Rexque viros claros tres secum misit ut agros

Restituant illi, fecere quod insimul ipsi.

Tu sibi nec vitam servasti, rura nec ipsa:

740

Desine iactari iam te iam Mantua vanis

Laudibus ex istis; vacuae sunt ceu tibi dixi;

Pone supercilia mecum contendere vita.

Precipe quaeque placent michi poeniteo nimis acre.

Vt teneas alvum nostri domini volo tantum

745

Ac iubeo, metrum sed nullum psallere tecum

Vlterius glisco, didici melius quia dicto

Sola manens; metrum prestet deus edere verum,

Quod placeat cuncto recitatum maxime mundo.

Gesta Bonefacii populus precor audiat omnis:

750

      Clara fuisse scio gesta Bonefacii.

Quisquis amat rutilos retinere decenter honores,

      Actus eius amet noscat eos rutilos.

Ingenio viguit, sensu similis Danihelis,

      Dum puer ipse fuit, ingenio viguit.

755

Pulcher et egregius speciosus eratque decorus,

      Providus, ut Ioseph pulcher et egregius.

Factus ut est iuvenis meruit statu[r]amque Saulis,

      Prospere cuncta regit, factus ut est iuvenis.

In cuneis equitans humero Saul eminet ipsis,

760

      Hic quoque maior erat, in cuneis equitans.

Viribus acer erat, Goliae velut ille peremptor

      Qui labiis, manibus, viribus acer erat.

Innumeras habuit sapientis opes Salomonis,

      Nam mundi pompas innumeras habuit.

765

Res sibi nulla deest terrae, pontique polique;

      Se sapienter agens res sibi nulla deest

Nobilis hic didicit plus cunctis dapsilis esse;

      Largiri valide nobilis hic didicit.

Prisca Sibilla canit quem, cui modo credite cuncti,

770

      Scribo quod ex isto prisca Sibilla canit.

Esse B. principium ducis infit nominis huius

      Non ratione caret, esse B. principium.

Limpidus atque bonus facie Bonefacius extat,

      Actibus et dictis limpidus atque bonus.

775

Esse prophetat eum locupletem, pacificumque,

      Victorem iugiter esse prophetat eum.

Quae mulier cecinit de te bone dux habuisti,

      Vera fuisse reor quae mulier cecinit.

Multa locuta fuit de Christo indicioque,

780

      Fineque de mundi multa locuta fuit.

Nobile coniugium tribuit deus et tibi dignum,

      Magna Beatrix est nobile coniugium.

Stirpe fuit genita regali pulchra Beatrix,

      Maiorum mundi stirpe fuit genita.

785

Splenduit ipsa Liae procul et Rachelis honore,

      Vt sapiens Saraa splenduit ipsa procul.

Vna figura Beatricem Bonefacium dat,

      Amborum nomen una figura B dat.

Sunt bonitate pares, similantur nobilitate,

790

      Conveniunt bene, qui sunt bonitate pares,

Prebuit Italia Bonefacium generosum,

      Atque Beatricem Gallia fert Italis.

Huic veluti mundo sic ambo beentur Olimpo,

Ambo polo rutilent huic veluti mundo.

795

Heroicum carmen cupio nunc ornet ovanter

Facta ducis magni Bonefacii memorandi.

Primitus hunc noscit quantum sit Gallia fortis,

Cum natam rutili ducis expetiit Frederici.

Coniuge cum propria Mathildis denique dicta,

800

Iste Beatricem Fredericus donat habere

Huic Bonefacio; qui dux cum pergeret illo,

Ornatus magnos secum tulit atque caballos,

Sub pedibus quorum calibem non ponere solum

Iusserat, argentum sed ponere sit quasi ferrum;

805

Esse repercussum clavum voluit quoque nullum,

Ex hoc ut gentes possent reperire quis esset.

Cornipedes currunt, argentum dum resilit, tunc

Colligitur passim, passim reperitur in agris

A populo terrae, testans quod dives hic esset.

810

Egregius princeps tunc gessit plurima, digne

Quae scribenda forent, stilus autem currit amore

Ad dominam nostram quam valde carmen adoptat;

Hanc sponsus ditat, ditatur et ipse per ipsam;

Servos, ancillas, ab ea tenet, oppida, villas;

815

Gallia nobiscum per eam dominum timet istum.

Quis princeps Gallus plus isto dives et altus?

Italiae regnat, sibi Gallia plurima prestat.

Longobardiam deducens hanc comitissam,

Occurrere quidem Ligures pariterque Quirites;

820

Exultant inopes, congaudent maxime dites;

Per menses ternos fiunt convivia vero;

Non ibi pigmenta tritantur, sed quasi spelta

Ad cursum limphae molendinantur ibidem:

Gurgite de putei potus trahiturque liei;

825

Ex alio puteo refluebat potio vero;

Situla pendebat ex argentove catena,

Cum quibus hauritur dulcissima potio, vinum.

Obbas vel lances ad mensam fert equus atque

Argento splendent auro quoque vascula mensae:

830

Timpana cum citharis, stivisque lirisque sonant hic,

Ac dedit insignis dux premia maxima mimis.

In Marego facta sunt haec convivia magna.

Nobilis et coniunx puerum peperit Fredericum,

Inde Beatricem, Mathildim vero deinde,

835

Quae similis matri, color illi maxime patri.

Ex aliis fari pueris dum gestio saltim,

Mox nimius crescit gemitus, dolor ac iuvenescit.

Haec monimenta patrum retinebit ut optima matrum,

Patris honor, genitricis amor, decus haec fit eorum:

840

Hanc Longobardis deus istis contulit annis.

Nunc dimittatur, tantum de patre loquamur:

Ista suo felix nam tempore carmen habebit.

Prepetibus palmis redeat stilus addere cartis

Qualiter Augusto Bonefacius inclitus ultor

845

Profuit, et secum pepigit memorabile foedus.

Chrisopolis dudum Grecorum dicitur usu,

Aurea sub lingua sonat haec urbs esse latina,

Scilicet urbs Parma quae grammatica manet alta,

Artes ac septem studiose sunt ibi lectae.

850

Caesaris haec vallo Chonradi cingitur arto:

Vt capiatur enim iubet ipsam pungere telis:

Plebis mox armis, fit strages ex Alemannis.

Panificus quidam necuit bis quattuor ira.

Proluit unde furor mage Cesaris, ilico muro

855

Applicat armatos custodes ac galeatos;

Mandat hero nostro Bonefacio bene docto,

Quatinus accurrat, iuvet urbem frangere stultam.

Qui subito sumptis equitum peditum quoque turmis,

Vrbis ad excidium properavit regis amicus.

860

Quo viso cives trepidant reputantque perire:

Absque tenore pedes adeunt mox regis, et edes

Ac portas urbi reseraverunt sibi cuncti.

Tunc aderant vincti bini cum rege maligni,

Pingues et fortes homines nimium super omnes;

865

Avulsis vinclis, a dextris atque sinistris

Cedunt precipites, lacerant, perimunt quoque cives;

Quos iuvenes urbis cupientes cedere cultris,

Propter eos sistunt, frameis humeros sibi scindunt.

Taliter occisis, rex flevit et eius amici,

870

Protinus atque locum fecit comburere totum.

Qualiter augustus cum nostro principe iunctus

Sit sacramento, referatur carmine certo

Imperium servans Chonradus eumque gubernans,

Cognoscit vere plus cunctis posse valere

875

Mirificum, clarum, generosum, sepe relatum,

Athletam magnum Bonefacium venerandum,

Vt iuraret ei rogat ipsum more fidelis,

Ac ideo dixit quod marchia servit ipsi,

Redderet atque vicem iurandi rex sibi quippe.

880

Annuit hoc regi Bonefacius, atque peregit:

Voceque mox viva iuravit rex sibi, vitam

Atque suos artus, et honorem principis aptum,

Absque dolo recte servare per omnia semper:

Donec eis vita subsisteret hoc ita firmant.

885

Nullus dux unquam meruit tam foedera culta:

In carta scriptum iusiurandum fuit istud.

Rex ubi Chonradus moritur, natusque levatur

Eius Heinricus rex, prudens atque peritus,

Qui tenuit pacem cum nostro principe sane,

890

Accidit ut vallo circundaret hic Miroaltum,

Quod nullis bellis nec missilibus quoque cessit.

Circa quod fessus rex ac exercitus eius,

Misit ad instructum quam maxima talibus usum,

Scilicet ad cautum Bonefacium sat et ausum,

895

Ne sibi desistat succurrere, nonve relinquat.

Cesaris assensum precibus qui prebuit, et tunc

Militiam doctam secum deduxit, adhortans

Vt sapienter agant, prudenter et insimul arma

Arripiant promte, poterunt quia vincere fortes.

900

Cum multo pergens sumptuque potenter,

Proximat ad castrum, legatum dirigit aptum

Regi, quo fessum non tunderet ipse relectum,

Inde sed abscedat, quoniam vult ut sibi cedat:

Hora qua castrum fuerit per se quoque captum,

905

Ad patrios fines malit mox ipse redire.

Rex abiit longe famulique sui simul omnes,

Ante diem ternum quam figat dux ibi gressus,

Hoc dans praeceptum, si nunc per eum caperetur

Castrum, non ultra montes ut pergeret ultra

910

Expeteret, plane statimve retro remearet.

Castrum predictum Burgundia plantat iniquum.

Huius castrenses, cum rex fert inde clientes,

Se nimis exaltant, spatiando per arva relaxant.

Contigit audiri quod dux Bonefacius illuc

915

Cum Longobardis propriis properaret in armis,

De quibus exultant, quia credunt tollere cunctas

Causas illorum; vetat ast hoc exitus horum.

In ternaque die princeps accessit ibidem,

Disposita docte per partes quippe cohorte.

920

Barbara gens et atrox proprios cito muniit artus,

Agmine scutato procul exiit et galeato

Atque putat scutum bellando frangere durum.

Funditus ulla phalanx parmam Bonefacianam

Praevaluit numquam dirumpere, nec valet unquam.

925

Exorto bello, gens effera cedere ferro

Acriter incaepit, dux acrius undique cedit,

Hortaturque suos persistere pectore duro,

Cornibus atque tubis reboare per ardua multis,

Donec terga darent hostes, intus repedarent.

930

Haec ubi dicta dedit, gentem terrore replevit

Gens Longobarda tenuitque viriliter arma,

Et sonuere tubas et grandia cornua plura

Gens que timens tetra rediit graviter retro cesa,

Ac petiit castrum cupiens se claudere tantum;

935

Hoc non permisit velox Bonefacius illi,

Sed simul intravit iaculis transfodit amaris.

Continuo regi castrum mandavit inhermis

Vt veniens tollat, patriam quia gliscit et optat

Ipse suique suam, nullamve moram dare curant.

940

Haec nova noscentes rex, atque duces, comitesque,

Laudant, mirantur, quod castrum sit cito captum;

Ad quod tollendum direxit rex et habendum.

Athletas claros, illis duce dante relato.

Tunc Longobardi cum principe magnificati,

945

Ad proprii tecti requiem rediere, refecti

Ex opibus magnis sumptis virtute vel armis.

Cumque redit princeps victor mirabilis idem,

Contigit in castri cuiusdam castra repasci

Campis desertis, et ut est mos pergere servis,

950

Ex pueris multi caeperunt currere furtim

Ad segetes flavas, et equis has ducere flagrant.

Inde virique loci graviter, nimium quoque moti,

Arreptis armi mox, armigerisve caballis

Cervices tundunt, et equos sibi tollunt;

955

Burgundi bruti fecerunt hoc quasi stulti.

Nam dux iratus vehementer ut assolet altus,

Terdenas hastas ad castrum tendere mandat,

Quae populum cunctum facerent consurgere rursum

Ad campi pugnam, fugerent procul, atque recurrant

960

Cum fuerint iuxta latitantem denique turbam.

Noveritis iussum ducis istius esse secundum:

Nam procul a castri sunt presidio simul acti,

Insidiosa phalanx e multis partibus alans,

Allobroges cunctos menibus tenuere reclusos.

965

Marchio terribilis cunctis abscindere dixit

Auriculas, nasos, ut stent cum lumine plano.

Quaedam matrona pro nato nobilis orat,

Parcere dignetur sibi quatinus, ipsaque demum

Appensum trutinae iuvenem, preberet eidem

970

Argentum tantum quantum pensaverit album.

"Absit", bis fatur, "barbam quatiendo minatur,

Posteritas vestra volo quo sciat haec ita gesta:

Donec mundus erit Bonefacius hic quod adhesit

Dicatur, prorsus me non licet esse retortum."

975

Incisae nares ac aures quippe secatae

Illis, tres clipei sunt ex his undique pleni.

Cum sano cuncto coetu, magnove triumpho,

Ad proprium tectum sic est dux iste regressus.

Magnifici vultus rex Italiamque secundus

980

Venit Heinricus, sapiens, iocundus, opimus;

Mandavitque sua Bonefacio nova plura,

Et quoniam secum laudatum vellet acetum

Arx quod gestabat quae fit Canossa vocata.

Imperat argenti vegetem subito fabricari,

985

Binos atque boves dux carpentumque ingumve:

Cum bobus vivis haec regi marchio misit;

Carum rex donum tenuit magnumque decorum.

Regis tunc ospes erat urbs Placentia forte.

Prudens mirari nullus de munere tali

990

Debet enim, quando scierit duci istius amplo:

Dono fulsisse servum, regique dedisse,

Mantua cum regem pariterque ducem retineret,

Tunc comes Albertus vice, dives maxime, servus

Predictique ducis, habitator et ipsius urbis,

995

Cornipedes centum tilios qui iure nitescunt,

Cum rudibus sellis, rudibus frenis vel habenis,

Mutatos centum non mutatos quoque centum

Astures pulchros, regi simul obtulit ultro.

"Quis vir hic esse sonat, qui vobis talia donat?"

1000

Clamat regina. Cui dixit rex quasi mirans:

"Quis vir habet servos quales Bonefacius? Ergo

In toto regno similem sibi non ego specto.

Servulus iste suus referat michi quod sibi nunc vult.

Nil aliud quaero, volo, nec cupio, neque spero,

1005

A te ni tantum meus ut dominus ait amatus."

Hoc Albertus ait regi; quem rex rogitavit

Ad propriam mensam secum prandere refertam.

Hoc timuit verbum, Bonefacii quia servos

Mandere non unquam secum fuit ausus ad unam

1010

Mensam, cum rege qui manducare repente

Debebat forte. Quem rex sat postulat ob rem

Predictam, tandem dux rem concessit eandem;

Cum duce rege simul vir iamscriptus fere vivus

Intrans ad mensam, sed parvam suscipit escam.

1015

Rex sibi mastrucas post escam maxime pulchras.

Donavit, florent pariter quoque pelliciones.

Hoc regis munus ducis ad cameram tulit, unum

Et corium cervi, quod nummis ipse replevit;

Principis ante pedes cecidit, sibi parcere quaerens,

1020

Mensae regali quod cum participarit.

Ille potestatem noscens retinere beate

Indulsit servo, facinus tamen hoc prohibendo

Cotidie princeps crescens Bonefacius iste,

Alma fides ipsum servabat iure benignum.

1025

Invidia tactus nimia rex iam memoratus,

Ingenio crudo meditatur prendere furto

Illum, sub caelo potuit quem prendere nemo.

Stans in conclavi cupiens Rex consciliari,

Ad se festine dux ut catus iste veniret

1030

Iussit, ut hoc astu quiret retinere coactum.

Vt teneant valvas iubet edituo bene clausas,

Haud nisi se quinto Bonefacius intret et intro

Ad quod res mandat, mox se dux ire remandat.

Adversus doctum nil doctum posse recordor,

1035

Nam dux privatos proprios cito conglomeratos,

Ac alios multos gladios sub veste retrusos

Portantes, post se precepit pergere promte.

Nobilibus septus properavit marchio celsus;

Cui regiam primam reserarunt editui, quam

1040

Claudere festinant, sed fit confracta per iram.

Progrediens ultra, dirumpitur atque secunda:

Tercia restabat, sub qua tunc rex habitabat:

Frangitur ac ipsa cum dux circundatus intrat.

Vnde nimis motus Rex callidus atque dolosus,

1045

"Quid video quid?" ait, "miror de te Bonefaci.

Hunc habuit morem iugiter mea nam domus, o rex,

Esse mei mecum soliti semperque fuerunt."

Hoc dux respondit, pacem res ilico promsit.

Hac vice rex vidit quod eum retinere nequivit,

1050

Iccirco planis pacem verbis simulavit.

Denuo pertractans et eundem prendere captans,

Hoc ceco marte faciendum cogitat apte.

Tempore nocturno super ipsum postulat ultro

Vt dux ipse parum vigilet, foret hoc sibi gratum.

1055

Getuli morem scit prudens vulpis in ore.

Obsequium regis nequaquam marchio sprevit;

Cereolos multos fecit componere pulchros,

Libram candela cerae simul omnis habebat:

Atque suis cunctis accensas has dare iussit:

1060

Et tensas, hastas super, ipsas figere mandat.

Ante suam multam faciem iubet ire columnam

Cerae, splendentem grandi de lumine nempe.

Militibus densus et miro lumine septus,

Regis ad ospicium properabat. Longius ipsum

1065

Aspiciunt servi venientem denique regis,

Vna velut silva flagraret, terra vel ipsa,

Sic apparebat, rex hoc quoque prospiciebat.

Contra quem noscens idem rex nil modo posse,

Retro redire sibi grates magnasque remisit.

1070

Actibus ut mundi Bonefacius iste refulsit,

Sic cluit in factis divinis ac venerandis.

Pontifices sacros habuit quam maxime caros,

Ipsis donabat quae censuit his fore grata.

Psallebant semper capellani reverenter

1075

Horas nocturnas sibi cotidieque diurnas:

Nemo cappellam super ipsum presul habebat.

Dilexit clerum, sed eo monachum mage verum.

Propria peccata generosus hic atque piacla,

Cum studio magno pandebat fratribus anno

1080

Omni, Pomposae Christo famulantibus, ore

Cum proprio plangens cum corde, petens veniamque.

Fratres ac abbas eius delicta lavabant,

Aecclesiae quorum solito dabat optima dona:

Rex etenim nunquam dedit ullus ibi meliora.

1085

Contigit ire semel illuc, moremque tenere

Illum quem dudum retinere solebat in usu:

Scilicet assistens ad opus divum bonus ipse,

Stabat in excelso solio non corde superbo;

Aspiciensque chorum, facies vidit puerorum

1090

In terra pronas, psallentes dulciter horas.

De quibus admirans ita cur stant seque regirant,

A monachis didicit semper quod stant ita fixi.

Hoc non oblitus iocundus dux et opimus,

Ire super tectum clam templi fecit honestum

1095

Quendam quippe virum cum nummis, vult quia mirum

Ipse videre. Decem libras vir iactat ab aede,

In medioque choro strepitus sonat et puerorum:

Quorum palpebrae penitus nec sic patuere,

Aspexit nummum, tetigit non ullus et unum.

1100

Vnde magis gaudens praeclarus dux, ait autem:

"In modicis annis sunt hi pueri velut almi"

Talis laudetur iocus, ac recitetur, ametur.

Theutonici reges perversum dogma sequentes,

Templa dabant summi domini sepissime nummis

1105

Presulibus cunctis; sed et omnis episcopus urbis,

Plebes vendebat quas sub se quisque regebat.

Exemplo quorum manibus nec non laicorum

Aecclesiae Christi vendebantur maledictis

Presbiteris, cleris, quod erat confusio plebis.

1110

Qua de re Guido sacer abbas arguit immo

Hunc Bonefacium ne venderet amplius; ipsum

Ante Dei matris altare flagellat amaris

Verberibus nudum, qui deliciis erat usus.

Pomposae vovit tunc abbatique Guidoni,

1115

Aecclesiam nullam quod ipse venderet unquam.

Hoc pro peccato multis aliisque patrato,

Vovit adhuc votum nonnullis denique notum:

Scilicet ad cultum Christi sanctumque sepulcrum

De prope debebat quod pergere, si sibi cedat

1120

Vita, salus, tantum vel at unum pleniter annum;

Atque novam puppim fieri dux ilico iussit,

Sumptus atque locat quo compleat haec sua vota.

Sed complere nequit, quia mors non hoc sibi cedit,

Ipse die sexta Madii post quippe Kalendas

1125

Deseruit terram, quem Christus ducat ad ethra.

Quando defunctus, terrae datus estque sepultus,

Tunc quinquaginta duo tempora mille dei stant.

"Mantua corpus habes, honor ingens est tibi, grates

Inde referre deo debes sepissime vero:

1130

Eius ut poenis animam caveat deus aevi,

Corde deum recto iugiter pulsare memento:

Propter quem Christum roget omnis homo crucifixum.

Tartarei poenas deus aufer eique catenas,

Cum veneris iudex, cum sanctis da sibi lucem:

1135

Virgo Maria caput, dextram Michaelque beatus,

Petrus et Andreas, Apollonius quoque levam

Illius extollant, et eum super astra recondant."

Quis narrare potest quantum prudenter honores

Eius post finem tenuit coniunx sua, vivens

1140

Bis denis annis post ipsum quinque peractis?

Oppida, castella, marcham, propriam quoque terram,

Rite gubernavit, tenuit comitissa Beatrix.

Moribus in pulchris natam nutrivit ab ulnis,

Scilicet excelsam Mathildim mente modestam,

1145

Bina monasteria cum qua simul edidit ipsa,

Vt tueatur eas, qui caeli ducit habenas.

Fraxinorense monasterium, primum fuit illud;

Praedia multa satis dedit illi magna Beatrix;

Esse quia monachos plus quam clericos venerandos

1150

Credebant ambae, Canusinae quoque sanctae

Ecclesiae nomen mutaverunt et honorem

In melius, dudum quam prepositus fuit unus

Vsus cum cleris non ni tantum duodenis

Deservire quidem, nunc abbas servit ibidem

1155

Cum monachis, Christo multis famulantibus illo.

Cesar Heinricus Comitissae tempore vivus

Extiterat; scimus quod herus fuit atque propinquus

Ipse Beatricis magnae, nataeque Mathildis.

Mortuus augustus fuit hic in pace sepultus.

1160

Post quem surrexit qui de lumbis puer exit

Illius in regnum, fiet per quem male rectum,

Scilicet Henricus crudelis tercius idrus,

Cuius erat mater, regina videlicet Agnes,

Hunc in ventre gerens, vidit quod sit draco vere

1165

In somnis infans, hoc multis rettulit ipsa.

Hunc Victor regem laudavit papa recentem.

Hic nimis exercens crudelia rex adolescens,

Vt sonipes mulus, sensus non est quibus ullus,

A papis sanctis verbis sepissime blandis

1170

Admonitus, sentes genuit mens illius ex se.

Nicolaum papam contempsit mens sua prava,

Sprevit Alexandrum papam vere venerandum,

Tollere Romanum cui temptat pontificatum,

Quendam Parmensem Cadalus, papam iubet esse.

1175

Presul erat Parmae Cadalus, ditissimus atque,

Preparat absque mora se contra pergere Romam

Filius iste mali, quem sprevit docta Beatrix.

Nam foveam parvam deridendi sibi causa,

In strata fieri tunc precepit Motinensi.

1180

In noctis tenebris Cadalus tenebrosus at ivit

Multos conducens, caput orbis venit ad Vrbem;

Quem pars perversa precio suscepit, aberrans

A dictis Cephe, sed pars sibi dextra repente

Obviat ad pugnam; Cadaloa cohorsque repugnans

1185

Exuperat dextram partem, Tiberimve cruentat.

Obtinuit presul cathedram tunc sanguine plenus.

Ob terrae febres, Parmenses mox rediere,

Pontificem solum linquunt proprium Cadaloum.

Pars ab eis fessa capit ipsum denique dextra,

1190

Et super excelsam turrim Crescentis apertam

Evehitur, vinclis constringitur undique firmis.

Presul Alexander cathedram recipit veneranter.

Ille fuga lapsus, Parmam redit undique lassus;

Nomen habet papae, quod nomen sumpsit inane;

1195

Derisus valde moritur cum crimine Parmae.

Pastor Alexander regnavit ovanter, ut ante

Errantem Regem studuit revocare paterne:

Dicta patris sancti despexit perfidus ast hic,

Credere perversis tantum vult atque protervis,

1200

Vendebatque vagus super haec mala pontificatus;

Qui propter papam non deseruit mala tanta.

Tristes inde satis Mathildis erantque Beatrix,

Quae sub Alexandro papa stabant venerando.

His ita digestis, prefatus papa recessit

1205

Ante novem soles Madius quam ferret odores

Ex isto cosmo, supero requiescat in horto.

Anni mille Dei, tres, tunc quoque septuageni.

Post Alexandrum, fuit Ildeprandus amandus

Antistes factus, prius archidiaconus almus

1210

Extitit eiusdem reverendae sedis in Vrbe.

Dum consecratur, Gregorius ipse vocatur:

Iure Deus nomen sibi tale dedit vel honorem;

Ne lupus irrumpat vigilat caulas ovium sat.

Noverat esse pius miseris, altis quoque dirus;

1215

Diversisque modis culmen retinebat honoris:

Plenus erat mira super omnes quippe sophya;

Septimus antistes Gregorius extitit iste.

Lucra gregis quaerens studuit regemque monere

Dulciter, a tantis resipisceret ut malefactis,

1220

Aecclesias scripsit precio ne venderet ipsi.

Ad cuius scripta rescripsit rex bona dicta;

Cuius Papa legens apices, gaudens ait esse

In caelo cunctis de tali gaudia iustis.

Rex ultra montes degebat, pastor in Vrbe,

1225

Legatus velox, referebat eis nova crebro;

Inter utrosque manens Mathildis cognita mater,

Vt pax in regno toto fieret sine bello,

Pontificis pacem regem suadebat amare,

Atque pium papam de regis amore rogabat.

1230

Regis erat mater tunc Romae, subdita papae,

Quam vir amans pacem pro nati mittere pace

Ordinat, et secum Praenestinae quoque verum

Pontificem Christi, cui iungit et Ostia tristis

Pontificem magnum quem nomine clamo Giraldum:

1235

Hos ultra montes direxit papa duosque.

Quos rex dignanter cum matre recolligit Agne,

In manibus quorum promisit iussa piorum

Se pro posse sequi papae sancti quoque Petri,

Aecclesias summi Domini non vendere nummis.

1240

Laetificat valde nati responsio matrem:

Romam regressa papae retulit nova gesta.

Papa Deo laudem tulit immensam super hanc rem.

Ad scelera rursum rediit rex post modicum tunc;

Ad quem mendacem direxit denuo matrem:

1245

De prope post ipsam sibi transmisit sua scripta;

Qui doluit tandem, matrique spopondit ut ante.

Credidit hoc statim genitrix quod rex simulavit,

Quae rediit Romam, papam reverenter honorans.

Post haec ad regem bis scripsit papa decenter,

1250

Quos apices sacros tenuit rex maxime caros.

Quem tunc Saxones regem sprevere feroces,

Proelia qui secum statuunt committere demum:

Quod rex absque mora papae mandavit, adorans

Atque petens ipsum pro se roget ut crucifixum.

1255

Pastor confestim Saxonum mittere genti

Curavit, plane pacem cupiens revocare.

Inde suus missus donec redeat, iubet ipsum

Regem nullo modo super ipsos pergere; quod non

Rex expectavit, galeatus quin equitavit

1260

Contra Saxones qui fortes sunt et atroces.

Peccator quamvis, prudens tamen hic erat armis;

Commisso bello, victor rex extitit ergo,

Vnde superbus adest, papam despexit ut amens;

Omnia quae papae matrique spoponderat ante,

1265

Fregit et invasit, simoniacos revocavit.

Afficitur valde vir apostolicus super hanc rem;

Accitis missis; multis hoc ilico scripsit,

Atque Beatrici dominae, prolique Mathildi,

Quae domnum papam flagranter semper amabant,

1270

Perfidiam regis detestavere tumentis.

Acrius ad regem scripsit pastor sacer, et se

Vlterius clamat non posse pati mala tanta.

Rex mox hac illac discurrere caepit ad ista,

Plures perversos coadunans tempore certo,

1275

Cum quibus adversum patrem loquitur reverendum.

Moguntinus ibi fuit archiepiscopus, ipsi

Iudicium totum tribuit rex flagiciosus.

Huc Vgo tunc falsus venit qui dicitur Albus,

Offuit hic multis Romanae presbiter urbis;

1280

Ter dampnatus erat, precio quia restituebat

Emptores Christi templorum, iunctus et ipsis

Adversus papam fingens mala, laetificabat

Corda malignorum, regis simul et sociorum.

Audax antistes Moguntinus nimis ille,

1285

Non Christum timuit, papam quando maledixit.

Cuncti subscribunt, magis ipsi se maledicunt.

O blasphemia, non hic neque post abolenda.

Hoc anathema quidem, mandarunt mox procul idem

Ad Longobardos simoniacos nimis altos:

1290

Qui laeti facti, Papiam denique raptim

Omnes concurrunt, regis faciunt quoque iussum;

Iurant, subscribunt, contra dominumque magistrum.

Mittendos apices Romam rex edidit ipse,

Qui de sede sacra dicebant surgere papam

1295

Iniuste stantem, papatum depopulantem:

Quos sinodo coram, statuerunt mittere Romam.

Quidam Rolandus parmensis clericus, aptus

Eligitur quarum gerulus tunc litterularum.

Incipiens sinodum pastor Gregorius, ovum

1300

Gallinae sculptum, gestans in cortice scutum,

Et colubrum nigrum, qui tendebat caput, ictu

Quippe repercussus quodam, pertingere sursum

Non poterat, clinum sed ventre tenus caput ipsum

Torserat et caudam triplicando dabat sinuatam:

1305

Non erat haec plana, sed erat sculptura levata,

Ad sinodum fertur, nunquam par ante repertum.

Quod dum miratur, predictus et ecce Rolandus

In medium venit, papae mox dicere caepit:

"Rex iussit terrae iusserunt pontificesque,

1310

Vt linquas sedem, quam non es dignus habere."

Romanis clericis mox idem portitor inquit:

"Costes in Pente Romam testor veniet Rex

Missurus Papam, lupus hic non est quia papa."

Sic dum blasphemat, prefectus eum cupiebat

1315

Privari vita gladio commotus in ira.

Quod fecisset enim, sed ei pater almus adhesit.

Vixque tacens coetus, coelesti flamine plenus

Papa beatus ait; "Turbari linquite nati,

Aecclesiae sanctae veniunt quia tempora valde

1320

Plena dolis nimiis magnisque repleta periclis:

Expedit existant quae sunt ut scandala scripta,

Vae sed ei pravo, per quem sunt scandala clamo.

Nostrum nempe modum Deus infit: mitto luporum

In medio vos sic velut agnos, dicoque vobis,

1325

Vos quasi serpentes prudentes convenit esse,

Vivere simpliciter veluti vivuntque columbae.

Has gestare decet virtutes non modo vere,

Atque crucem Christi studeamus ferre met ipsi.

Non nos a Christo tribulatio separet isto:

1330

Tempore, sed colla subdamus membraque nostra

Martyrio: verbo fidei feriatur hic ergo

Ostensus serpens, qui scutum gestat et ensem

Adversus matrem Romanam catholicamque

Aecclesiam, Christi de sanguine rubra benigni."

1335

Plura loquens papa, dixit sinodus sibi sancta:

"Tu pater es patrum, blasphemum contere pravum:

Est nostrum quippe iussis parere tuisque:

Pro Christo mortem patienter gliscimus omnes,

Iudicium confer, gladium trahe, percute fortem."

1340

Omnibus excelse dignum clamantibus esse

Privari regno regem, maledicere necnon,

Papa dolens, vinclis anathematis illico strinxit

Regem predictum, cui regnum devetat ipsum.

In quadragesima sinodus celebrata fit ista.

1345

Quis Petrum sanctum, quis papam diligat almum,

Hoc anathema probat quod regem sic inhonorat.

A Petro quisquis seu papa discrepet istis,

Temporibus, firmae permanserunt Comitissae

Magnae, petra quasi, Mathildis et alta Beatrix.

1350

Hae mediatrices inerant et regis amicae;

Cumque vident regem per devia tendere semper,

Proximus illarum fuerat quia rex et earum,

Es ipso mestae pandebant se satis esse,

Sed tamen a papa se non discedere clamant

1355

Plena bonis factis dictisque referta Beatrix,

Cunctis cara nimis, magnis, parvis quoque, Pisis

Egra manens, vita de presenti bene migrat,

Octo decemque dies Aprilis dum sinit ire,

Christi post ortum vera de Virgine corpus

1360

Anno milleno, bis terno, septuageno.

Conditur Pisis, lucem videat paradysi.

Hanc patres iusti ducant super aethera cuncti.

Estimo quod vilem nimis ex hac me modo Pisae

Esse putent sane, nisi plangam, conquerar alte.

1365

Perspicuam dominam cupiebam vivere vita

Longa, quo laetum potuissem ducere seclum:

Defunctum corpus, sperabam reddere prorsus

Digne telluri. Dolor hic me funditus urit,

Cum tenet urbs illam quae non est tam bene digna.

1370

Qui pergit Pisas, videt illic monstra marina;

Haec urbs paganis, Turclis, Libicis quoque Parthis

Sordida, Chaldei sua lustrant litora tetri.

Sordibus a cunctis sum munda Canossa, sepulcri

Atque locus pulcher mecum; non expedit urbes,

1375

Quaerere periuras, patrantes crimina plura.

Talibus in vicis contempserunt sepeliri

Precipui, magni, nostri domini memorandi,

Sed se post mortem condi voluere Canossae.

Artus iam dictae dominae teneant modo Pisae,

1380

Possideant, caute nec non veneranter honorent,

Ast animo mesto iugiter maneo nimis ex hoc.

Spero tamen per eum qui consolatur egenum

Me fieri letam michi conservando severam.

Mathildim, claram dominam, probitate notata

1385

Omni, cuius ego vitam per secula quaero.