Rex deus eternus, patris veneranda potestas,
Tempore completo celi de culmine Christus
Venerat et castae matris de corpore carnem
Suscepit, ut nostrum quemquam salvaret ab ira.
5
Divinorum operum rerumque aeterna potestas
Matris concessit cum virginitatis honore
Fulgere perpetuo cunctis venerabile corpus,
Clara salutifere posuit solatia vitae.
Multa per innumeras micuere lumina terras.
10
Late per populos domini pia gratia fluxit,
Vt cecinit lyrico psalmista carmine plenus
Flamine divino: "Dominus regnavit in orbe,
Exultent terrae, laetetur et insula quaeque."
Dixerat, et celsi completa est sanctio vatis,
15
Nam deus omnipotens, lychnos qui sparserat orbi,
Multa suis late concessit lumina seclis.
E quibus enituit praeclarus doctor in orbe,
Nomine qui Ninia patrio de sermone dictus
Extitit egregius celesti gurgite pollens,
20
Magnificus meritis, divino munere fretus;
Plurima nostratim patravit signa stupenda,
Eius et eloquio multi precordia Christo
Credula pandentes vasta glomerante caterva,
Mistica qui sedule Christi precepta capessunt.
25
Sic hominum cuneos gravi de morte vocatos
Duxit ad astriferi rutilantia sidera celi;
Semper enim sacrum Christi pro nomine pectus
Iungi deo mavult primo conversus ab aevo
Ydri quam nimbis venati cedere saevis.
30
Exin fluctivagi conscendit litora ponti
Atque sacer pande captabat viscera cymbae
Extensaque avidis volitabant carbasa flabris,
Donec barcha rudi transvecto robore pontum
Liquerat et fulvis proram defixit harenis.
35
Inde pedem referens conscendit passibus Alpes,
Lactea qua tacito labuntur vellera celo,
Aggeribus niveis cumulantur germina montis.
Exin sacratis perrexit querere plantis
Pontificis summi sanctis firmarier orsis,
40
Qui tum forte sacer veterum munimenta priorum,
Culmen apostolicis meruit servare triumphis.
Cuius in adventu gaudet clementia Romae,
Terrarum domine candentia menia mansit
Perque dies plures divina oracula visit
45
Pervigil excubiis mundi luminaria poscens
Et ceteros passim lustravit in ordine sanctos,
Quos deus aeternis ornatos iure triumphis
Aurea florigere provexit ad atria vitae.
Sed hominem sanctum tenuit dum candida Roma,
50
Gesserat eximios meritis fulgentibus actus,
Rex etiam Christus magno redimivit honore:
Namque sacerdotis summi fastigia nanctus,
Scilicet ut sacrae lampas fulgesceret edis
Posset et umbriferas noctis auferre tenebras
55
Splendens ac pateat summo de stipite fulgens.
Hinc vertens gressus patriam revisit amenam.
Agonitheta magnus saturavit in orbe phalanges
Et patrias fines prudenti famine pernix
Assiduo docuit praesul certamine clarus,
60
Quatenus devicto instantis discrimine belli
Purpureas tenerent Christo veniente coronas.
Quae tibi digna canam, praesul venerandus in orbe,
Vel quis digna potest componere carmina versu,
Prospera qui populis Christi praecepta dedisti
65
Doctor ubique pius Pictorum examina nanctus?
Idola colentes turparunt mortis in umbra,
Quos ille ad Christum vertit pietate magistra;
Cuncti certatim merguntur gurgite sancto,
Flagitium sceleris purgabant fonte perenni.
70
Sic namque ore pio seminavit germina vitae,
Iam late per populos auxit lucranda talenta,
Plurima basilicis construxit rura novellis,
Quae nunc eximio monachorum examine pollent,
Vere Christicole servant monastica iura.
75
Vltima sic docuit terrarum docmate regna,
Praemia capturus, cum terrae sponte deiscunt
Atque omnes surgunt Christo veniente per orbem.
Pictorum interea populos et rura relinquens
Venerat ad natos domino comitante Britannos
80
Mente manu castus curans ovilia pastor
Commissosque greges fervet defendere ab hoste;
Finibus et nostris vulgato nomine vatis
Enituit clarus cunctis habitantibus istic,
Candida qui primus nitide fundamina Casae
85
Fecerat et celsi veneranda cacumina templi,
Quo pater omni evo mentis splendore coruscans
Sideris ad speciem perfecta nitentia fulsit.
Martini haec meritis aedis veneranda coruscat,
Quam pater excelsus Christi dignusque sacerdos
90
Coctilibus muris fundatam et culmine celsam
Sanctificans domino Martini nomine dicat.
Haec domus est domini, quam plures visere certant;
Ardua murifici fulgent insignia templi,
Nam curant multi morbo contracti vetusto,
95
Prompta salutifere capessunt munera curae
Omnibus et membris sancti virtute virescunt.
Arbiter eternus, qui condidit omnia, sanctum
Late per populos lustravit stemmate claro,
Finibus in nostris cuius radiante nitore
100
Virtutum species vir vere in pectore sacro
Omnibus et meritis micuit venerandus in orbe.
Extitit hic letus primo vocitatus ab evo
Iamque sacris fulgent praeclara cunabula factis.
Rex fuit incestus Tudvael pariterque cruentus,
105
Sub quo servator praecelsi pastor ovilis
Eximium columen vigili tutamine mandris
Praefuit et moderans eternis legibus illas,
Congessitque sacras multis de gentibus oves,
Ex quibus et plures ceu fulgida lumina celi
110
Virtutum titulis florebant in bona vitae.
Sed rex praefatus non sontem pelleret arvis
Deque suis praedis extorrem trusit inicus.
Continuo meritam praesumptor senserat iram,
Siquidem extimplo languescens damna oculorum
115
Incidit et nigras extinctis vultibus umbras
Suscepit et cecus, non longo tempore, mansit.
Et rex continuo memoratus ille malorum
Affatus famulum: "procerem visitare memento
Proque meis rogitans culparum nexibus esto.
120
Poenitet, en fateor, commissi sceleris olim."
Dixerat, et properis volitabat gressibus inde
Nuncius ac vatis praesentia corruit almi,
Sternitur et glebis, quin plantis oscula figit
Ac lacrimis rigat omne solum, pro calcibus orans
125
Affatus Christi servum gemituque precatur:
"O, carus dominus viduatus lumine claro,
Confiteor, iacet tenebrosis saucius umbris,
Morte luet meritum, nec me sententia fallit.
Sed perge, obsecro, tam nigram discute noctem,
130
O decus et famae merito pars maxima nostrae.
Culpa quidem gravis est, venia sed digna, reatus."
Haec ubi dicta dedit lacrimoso gurgite plenus
Nuncius ac trepidus balatu impleverat auras,
Olli respondens sonuit pia verba propheta:
135
"Surge igitur properans humidosque abstergere fletus,
Dona novella ferens dominum visitare memento
Et me venturum expeditis praecurrere plantis
Incipe, nam regi cunctus donabitur error."
Dixerat, et gaudens domini penetralia visit,
140
Omnia veridicis pandebat in ordine dictis,
Quae sint gesta pie vel quae sint dicta per illum.
Venerat interea vates summusque sacerdos,
Quo rex depressus morbo languebat acerbo.
Continuo cephal iacentis dextera signat.
145
Instaurata salus serpit tenebrasque repellit,
Saucia restituit gemmarum lumina clemens
Et stipulante deo pulse periere tenebrae.
Quod rex prospiciens laudes gratesque rependit
Et dominum promsit per sanctum mira operantem.
150
Presbiter interea baptistae munere functus,
Quem novo incesti pulsabat mania demens
Sacrilegum patrare nefas cum clamore latrans;
Lurida sancto medicante infamia cessit.
Splendida dum proceris fluitabant dogmate dicta,
155
Late per populos provulgans ore loquelas
Plurima quadrifluis seminavit flumina rivis,
Gurgitibus puris populorum corda rigabat.
Ast ubi credentes inrorat dogmate claro,
Ecce inter populos matris profertur ab alvo
160
Hesternae noctis natus sub tempore parvus
Atque sacer sancti culpatur crimine prisco
Presbiter, at senior petito silentio dixit:
"Hunc credo insontem, sed tu quoque famine, pignus,
Dic nunc, adiuro summi per regna tonantis,
165
Quis tuus est genitor vel quis hoc fecerat auctor."
At tener extimplo cunctis mirantibus infans
Intonuit stolido doctis de pectore verbis -
Hoc unius spacium noctis complevit, ut ante
Diximus - et rumpens retinacula tarda loquele
170
Cepit ab ore pio mysteria pandere sancta:
O sacer et felix Nyniau cognomine dictus,
Insinuans digito genitorem voce fatebor,
Mandas ut altithroni contestans nomine regis.
O populi, patris pulsus discernere causam - :
175
En meus hic genitor, vultum huc vertite cuncti
Hic nam me genuit matris de corpore nuptis,
At castus membris pura sub mente sacerdos
Permanet et nullis zabuli succubuit umbris."
Haec ubi dicta dedit naturae iura resolvens,
180
Conticuit stringens silenti guttura nodo.
Quod populus cernens pia Christo verba resultat
Et domino pariter laudes gratesque rependit.
Virtutum dominus venerandum claruit orbi
Innumerisque operum meritis benedixerat illum.
185
Arbiter omnipotens mundi, veneranda potestas,
Hunc semper pulchre redimivit honore coronae
Et celebrem sanctis equavit in ordine sanctum,
Cuius et auxilio virtutum signa patravit.
Dum sancti famulus quondam cum fratribus intus
190
Sederat ad mensam, tum forte virentia desunt.
Sic ait ad quendam: "Geminis discurrere plantis,
Irriguas horti glebas visitare memento,
Nobis de terris grassantia gramina defer."
Olli respondit frater, qui hortuli curam
195
Percepit, et sancto insonuit veracia dicta:
"En hodie sulcis plantata virentia fixi
Nec ea producunt viridi de cespite rura
Roscida, quae cunctos generant de viscere flores."
At sacer ad famulum casto de pectore dixit:
200
"Curre ergo et dominum credens plantaria quaere,
Nam deus omnipotens poterit perficere cuncta."
Tum dicto cicius horti penetralia visit
Ac dubius cernens cunctos de germine terrae
Herbarum flores surgendo crescere tantum,
205
Quantum illic vernent aestatis tempore toto;
Hos carpens manibus fratres proceremque revisit,
Partitur attonitus cunctis pia munera Christi
Conlaudans dominum per sanctos mira operantem.
Tempore non alio famulus Christique sacerdos
210
Quosdam cleptantes vincit virtute superna.
Dum quondam sanctus benedixit pectori caro
Inque sibi attiguis habitabat corpore tignis,
Mentis in excessu transcendit nubila caeli;
Cumque soporifera torpebant omnia nocte,
215
Adveniunt subito cursantes clancule fures
Et furvis temptant tenebris auferre iuvencos.
Sed deus omnipotens mavult cito perdere sontes.
Qui castum meritis stolidi cleptare volebant,
Rapto praedonum quam lectum reddere tristem.
220
Siquidem extimplo fures vertigine clausit
Et cunctos pariter tetra dementia sepsit,
Donec bomboso processit clamore taurus;
Setiger horrendis crispato vertice pilis
Occurrit minitansque infixit cornua fibris,
225
Discutit atque agitat vehementi viscera pulsu,
Donec vitales moriens amiserat auras.
Extitit infandus iam ductor sontibus iste,
Et (mirum dictu) torvus vestigia taurus
Impremit <in> silici velut <in> mollissima cera,
230
Vnguibus et teneris cessit firmissima cautes;
Omnia nam Christi poterit patrare creator,
In sanctis suis preclarus omnia patrat.
Ast ubi pallentem nox furva ammoverat umbram,
Tum pius egreditur previante spiritu sancto
235
Invenit et cunctos trepidantes lingere terram
Atque illum exanimem sopitis frigere membris,
Qui prius ad stabulum cleptantes ducere temptat.
At sacer adsistens egris raptoribus infit:
"Cur, precor, inmerito voluistis ledere, quem vos
240
Nec parvis umquam voluit fraudare rapinis?"
Haec ait et cunctis morbum culpamque relaxat.
At pius ad Christum rogitans sua corpora flexit
Et sonuit casto de pectore talia dicta:
"Te precor altithronum, vivifica immobile corpus,
245
Artibus et gelidis tepefacto corpore toto
Spiritus ingrediens restauret munera vitae."
Dixerat et functi praemortua membra reviscunt.
Tum pavidi stupuere, viri quia vita revertit,
Et cuncti pariter domino pia verba frequentant.
250
Talia dum multis mirandus gesserat annis,
Cecorum tenebras mutavit lumine claro,
Turgentem mundat squamoso corpore lepram
Nec minus et multis vestigia languida curat,
Ast aures surdas penetrat per stimula vocis,
255
Qui homines multos vario languore ruentes
In priscam renovat Christo medicante salutem:
Inde dies venerat, quo felix tempore plenus
Attactus: sensim languoris tabe peresa
Pontificis summi plectuntur membra dolore,
260
Et morbo obsessus penetrat super ethera mente.
Iusticiae cultor venerandus haec memorabat:
"Vasa quatit figuli fornax vi fervida flammae,
Ac homines iustos sevissima pondera coquent.
Vellem dissolvi et praesentem cernere Christum."
265
Haec ubi dicta dedit mirandus in ordine vates,
Tempore completo gelidantia membra relinquit
Spiritus atque sacer casto de corpore tractus
Limpida stelligeri penetrabat culmina celi.
Ergo ubi vitalis morientes liquerat artus
270
Spiritus, extimplo praecinctus agmine claro
Tegmine iam niveo fulgens ceu fosforus axe
Angelicis vectus ulnis super astra polorum
Inter sanctorum globos cuneosque perennes
Transit et altithroni penetralia visere regis
275
Letus in aula poli turmis celestibus ille
Iunctus conspicue cernit trinitatis honorem,
Carmina leticiae summis cum civibus altus . . .
Nec tamen in sanctis divina gratia membris
Hic potuit tumulata mori sub gremio terrae,
280
Currere per populos sed late infusa fideles
Incipit irradians per plurima tempora seclis.
Hinc canere incipiam brevi narranda relatu,
Quae post busta sacer Christus patravit in illo.
Carmina vera loquor pangens miracula sancti.
285
Vir quidam in populo genuit de coniuge natum,
Informem cunctis tenuit quem carnibus ingens
Morborum ingeries, quatitabat corpore fesso.
Supplicio comitante miser vestigia ferre
Nescius ex utero compressis currere plantis,
290
Nam geminas retro vergebant vulnera plantas;
Perque dies plures defunctus vivere membris
Incipit atque miser morborum tabe peresus
Vulnera semper habens torpebat mortis in umbra.
Hunc comitante fide ad templum vexere parentes,
295
Corpus itaque sacri cineres visitare satagunt,
Culmina celsa petunt praeclarae gressibus aulae.
Portantes puerum multis cum fletibus intrant
Ac calidis mesti rorabant imbribus ora,
Poplitibus flexis rogitabant munera vitae
300
Et crebris precibus sacrata busta sacelli
Obsecrant, merent, lacrimant cum murmure fantes:
"O dilecte dei, celorum lumina cernens,
Te requiem fessis Christus concessit in orbe,
Te saucis medicum statuit regnator Olimpi,
305
Claudum laxatis, confessor, currere plantis
Protinus instaurans tu fac virtute superna."
Ergo ubi prostrati seminarunt talia dicta,
Languescente die linquebant saucia membra
Languentis pueri, sese quin edibus arcent
310
Atque fores templi crepitanda pisula cludunt.
His demum exactis fulgentia sidera celi
Nox gelida operuit nigrantibus desuper umbris.
Tum lux enituit mediae libramine noctis,
Quo puer effebus tenebris arcentibus intus
315
Iacuit ad tumbam morbo depressus acerbo,
Cum subito intrantem niveo iam tegmine vatem
Conspicit et sacram pingentem vertice dextram.
Hinc medicina potens macerata in membra cucurrit,
Et, mirum dictu, verbis vestigia torsit
320
In rectum statum, gelidus quin torpor abibat,
Et dicto cicius, pedibus cum pergere temptat,
Surrexit sospes saltans per marmora templi.
Post haec adtonsus numerosa in tempora vixit
Menibus in nostris dictus cognomine Pethgils.
325
Nec minus interea viciato corpore toto
Vir volat ad tumulum, quo sanctus corpore praesul
Marmore sulcato fatali sorte quiescit.
Qui sacris pedibus variata membra tetendens
Procubuit venerans et supplex talibus orat:
330
"En cuncta obsidens foedarat viscera tabo,
Excolorata cute erupuerunt pondera leprae;
Sed precor, ut caream per te languoribus istis
Deque tuis meritis oriatur gratia larga,
Quatenus devicto instantis discrimine morbi,
335
Haut mora, poscenti iubeas remeare salutem."
Haec ait et propere purgavit lurida membra
Virtus celsa dei meritis cumulantibus almi
Atque novo priscae redierunt munere formae.
Ille ubi cognovit, quid gessit vivida virtus,
340
Laudibus accumulans miratur dona salutis.
Venerat et mulier tetris cecata tenebris,
Haut quicquam cernens patulis fuscata cavernis,
Tempore quam longo vetuerat cernere lucem
Nox oculis infusa, chaos dum iuncta cerebro
345
Tinxit non madide fuscans primordia venae.
Hanc diu vexatam tandem duxere parentes,
Quo praecelsa nitent sacrati moenia templi.
Ergo ubi pervenerat somno depressa vetusto
Femina, quo sanctum defossae viscera petrae
350
Inclausum corpus captant, penetralia saxi,
Sternitur et venerans carpebat talia dicta:
"O dilecte dei, geminas sub fronte fenestras
Decedente die nigrae tenuere tenebrae,
Nox mihi longa manet nullo de lumine clara.
355
Sed precor obsecrans summi per regna tonantis,
Discute praenigram tenebris fugientibus umbram
Et clarum largire diem redeunte salute.
Fac tenebras exire graves, fac cernere lucem.
Semper amica manus tua numquam munera tardat,
360
Credula si fuerint hominum precordia semper.
Nam dominum constat tonuisse talia dicta,
Dilectas docuit cum turbas discipulorum:
"Poscenti dabitur, querens inventa tenebit."
Vnde ego, pars hominum minima, isto munere freta
365
Inclamitans lacrimis obsecro munera Christi,
Vt mihi iam miserae dignetur reddere lucem."
Talibus exorat mulier sine luce fidelis
Verbis et precibus, proiecto corpore toto
Fronte premit terram defossoque incubat antro;
370
Exilit et splendor tenebris fugientibus orbes
Implet, quin mulier gaudens penetralia nota
Adiuvante deo sospes transcurrere plantis
Incipit et laudem domino modulare per orbem.
Presbiter egregius venerando nomine Plecgils
375
Dilectam coluit iusto moderamine vitam.
Hic meritis dignus precibus pulsare tonantem
Sepius et suerat sancti venerabile verbis,
Quo sacer in tumbae requiescit gremio, corpus.
Quem primo ab evo legis praecepta tenebant,
380
Nam Christo famulans viguit virtute superna.
Hic patriae fines et dulcia liquerat arva
Sedulus, ut domini mysteria disceret exul.
Inde domum repedans visitabat moenia nota
Perque dies plures divina negotia mensae
385
Multiplicans domino tranquillo pectore dona
Obtulit venerans ferventi plenus amore,
Continuosque dies venerans altaria donis
Offert munda deo casto libamina corde
Solibus ac multis dominum deposcere curat,
390
Vt sibi monstraret naturam corporis almi
Sanguinis atque sacri, preciosa<que> munera litat,
Anque foret latitans nitidi sub tegmine farris
Christus ubique deus, quem totus non capit orbis,
Sepius obsecrat lacrimis madidatus amaris,
395
Non quia sic rogitans de corpore dubius esset,
Sed quia sic poscens pie Christum cernere vellet
Corporis in specie, quem nemo carne gravatus
Iam super astra poli radiantem cernere valet.
Venerat ergo dies, quo celsi culmina templi
400
Ingrediens precibus supplex consistit ad altar,
Quo domino letus tumulato corpore pausat
Antistes Nyniau, gaudens sed splendet Olimpo
Spiritus altithroni fungens praesentia regis.
Tum pie sacratae celebrat sollempnia missae
405
Moribus et solitis lacrimarum fonte rigatus
Incubuit genibus, quin poplite flexo
Marmore prostratus memorabat talia dicta:
"Te precor, omnipotens, misteria pandere Christi
Incipe portendens naturam corporis almi,
410
Vt mihi sit licitum praesentem cernere visu,
Quem matris gremio quondam visitare satagunt
Pastores, puerum gracili praesepia voce
Implentem cernunt, celi qui sidera torquet,
Cognovere simul, cecinit quod nuncius ante."
415
Talia dum fatur humili de corde sacerdos,
Nuncius e summo visus descendere celo
Eius et a dextris consistens talia fatur:
"Surge igitur properans, si Christum cernere lectet.
Corpore nunc praesens, carnis vestitus amictu
420
Christus adest dominus, mundi fabricator et auctor;
Hic est ille puer, qui sanctis horrea celi
Iam super <astra> parat. Constanti corde tonantem
Aspice monstrantem vestrae consortia carnis,
Hospicio ventris quem sacra puerpera gessit."
425
Presbiter at pavidus prostratus vultibus herbas
Liquerat et stupidus sacrae super ardua mensae
Cernere promeruit patris venerabile pignus:
Conspicit in disco puerum sedisse beatum,
Quem senex Simeon veteris sub culmine templi
430
Infantem venerans palmis portare sacratis
Promeruit letus. Nitidus tum nuncius infit:
"Terrore discusso Christum si cernere velis,
Quem prius absconsum nitidi sub tegmine panis
Mystica verba canens semper sacrare solebas,
435
Nunc oculis spectans manibus tractare memento."
Presbiter inde pius celesti munere fretus,
Quod mirum dictu est, puerum trementibus ulnis
Accepit et pectus venerandum pectori iunxit,
Fusus in amplexum dat vultibus oscula sanctis,
440
Attingens labris pulcherrima labia Christi.
His demum exactis fulgentia corporis almi
Membra restituit praeclare in vertice mensae;
Rursus sub pavido compressit pectore terram
Obsecrans dominum caeli, dignetur ut ipse
445
In panem verti naturam corporis album.
Post haec exsurgens nitidam super ardua lancis
Invenit oblatam in formam remeasse priorem.
Tumque pius meruit sacro libamine pasci
Ructavitque sacras pasto de gutture laudes,
450
Talibus enituit post sancti busta cadaver
Virtutum signis, tumulo de claruit orbi,
Versibus ut nullus poterit contingere digne;
E quibus ista mihi tenui sermone profare
Satius imperito quam cuncta linquere verbis.
455
Christus ubique deus patrans miracula multa
Post mortem corpus claro redimivit honore:
Morbi diffugiunt, fluitant miracula membris,
Inmortale decus praefulget martyris almi,
Funera post medicans, vivensque solebat ut ante
460
Signorum monstrare iubar sub celo coruscans:
Christus adest semper, qui in sancto corpore patrat
Omnia, quae poscunt non dubia mente fideles.
Hic fuit egregius per omnia gesta sacerdos,
Omnia quae nullus potuit perstringere lector,
465
Ex quibus innumera scribendo linquere quondam
Predixi, obsequio sed sancti pauca relatu
Incipiam pandens cellaria pauperis horti.
Vir humilis sapiens hic iustus et bonus almus
Castus ubique pius cunctis solatia vitae
470
Exhibuit pupulis celestia dona ministrans;
Hospitibus largus patuit cellaria cunctis
Ingessitque pius venerandis fercula verbis;
Quin etiam nudis blandissima tegmina praestat
Carceris et poenis depressos visere curat
475
Et famis in paenis tribuit solamina panis
Atque sitim passis praedulcia pocula tulit.
Hic pater orbatis iudex viduisque benignus
Pauperibusque fuit presentis portio vitae
Extitit atque malis metuendus in omnibus auctor,
480
Nec minus atque bonis magno diligendus amore.
Vir fuit hic felix, qui nulli nocuit umquam
Et nimium felix nostrarum gloria rerum
Instructus pietate aliquem contemnere nolens.
Vir domino dignus, qui terque quaterque beatus
485
Effulsit cunctis praeclarus virtute Christi,
Actibus et verbis confessor dignus in orbe
Laudibus et meritis terras lucebit in omnes
Enituitque poli veluti clarissima lampas.
Hic decus omne suis horrendae noctis in antro
490
Celestem intento meditabat corde sophiam,
Doctoris celebravit iter dans dona salutis,
Doctiloquis meruit linguis comprendere libros,
Predicat inde potens verbis, quod actibus implet,
Quaeque alios docuit homines, prius omnia complet,
495
Eius et eloquio lectorum corda virescunt
Dulcisonos mirata modos, quis intonat ipse;
Vera loquens famulis eternae gaudia vitae
Pandit ad astra volans meritis celestibus aures,
Omnibus aeque sacer monstrabat dogmata digna
500
Gentibus ac populis regnum ad celeste vocandis.
Cumque per innumeras celebraret talia gesta
Plebes ac gentes vir tam bonus ore magistro,
Clausit iter laetus domini translatus ad aulam;
Nunc Christum laudat sacris concentibus illic.