Theobaldus physiologus 3

Testo base di riferimento: P. T. Eden, K. Langosch, 1972

Altre sezioni


De serpente

 

Iam senex serpens novus esse gaudet

Atque ieiunans macie perhorret;

Pellis effeta tremit: ossa nervis

Sola manetis.

5

Querit angustum lapidis foramen

Vix movens sese veniensque tandem

Inde pertransit spoliatque carnem

Pelle vetusta.

Quoslibet rivos repetens aquarum,

10

Vt sitim perdat, vomit ante virus:

In aquis ergo minus hunc timebo

Absque veneno.

Si virum quemquam sine veste spectat,

Longius serpens ut ab igne cessat;

15

At videns illum, qui fert amictum,

Surgit in ipsum.

Quem vir ut vincit sequiturque multum,

Negligit corpus, facit inde scutum;

Verticis vero tenet usque curam,

20

Ne moriatur.

Fonte qui sacro semel innovatus

Denuo peccas, silicernus extas:

Ergo sis semper imitator anguis,

Cum veterascis.

25

Sit cibus parcus, minuantur artus:

Vnde non mandis, miseros iuvabis;

Penitens defle Dominoque sepe

Dic "Miserere".

Signat hunc callem lapidis foramen,

30

Signat et Christum petra, nam per ipsum

Fit novos quisquam, capit atque vitam

Fine carentem.

Cuius ad celsum veniendo templum,

Vt bibas sacrum beatumque verbum,

35

Evomas primum, quod habes nocivum

Corde venenum.

Corde sunt ire magis angue nigre

Et velut matres odium creantes;

Corde sunt rixe bene non amice

40

Invidieque;

Corde conceptis furiis superbis

Et coequales superosque tempnis:

Plena sunt istis aliisque multis

Corda venenis.

45

His quidem purus, quasi veste nudus,

Demones anguis typicus fugabis,

Noctis ut cecas reprimit tenebras

Orbita solis.

Sed tamen multas patiere pugnas,

50

Atque, dum vives, in agone fies:

Vnde serpentes imitare prudens

Verticis auctor.

Vis novus vitam sine fine dignam?

Semper illesum caput est habendum:

55

Hoc caput dico, quod habes in ipso

Principe Christo.