Cur panis et vinum
Si Deus elegit tria que sibi sacrificentur,
Nolo tamen quod sacra Dei diuersa putentur.
Vnus enim Deus est, unum quod sacrificatur,
Quamuis diuersum pro temporibus uideatur.
5
Nulla docet ratio, cum uere sit Deus unus,
Quod cupiat uarium uel commutabile munus.
Ipse uoluntatem non permutans aliquando
Consuluit nobis solum ritum uariando.
Solus enim ritus, res uero non uariatur
10
His etenim rebus, Domino quibus ante litatur.
Agnum primus Abel, uitulum lex sacrificauit,
Gratia, que superat, panem uinum que litauit.
Hec tria sola Deo creduntur grata fuisse,
Qui coluere Deum, dicuntur in his coluisse.
15
Ante datam legem precessit lex rationis,
Tercia lex uenit perfecte religionis.
Ergo due leges que nostram preueniebant,
Quod fit in Ecclesia presignificando docebant.
Illa prior legitur sacros patres habuisse,
20
Hac circumcisos in carne Deo placuisse.
Illa sacramentum, quod Christus uerius egit,
Altaris nostri sub eisdem patribus egit.
Hoc sub Abel, sub Melchisedech, sub Abram uiguisse
Fertur eosque noui sacri speciem tenuisse.
25
Quorum Melchisedech quamuis non esse legatur
Progenies, tamen his non inferior numeratur.
Lex in qua Domino caro circumcisa placebat,
Pontifices unctos unius stirpis habebat.
Vnctio talis erat que Christum significaret,
30
Qui uerus sacrifex mundi peccata piaret.
Sed tribus illa Leui quia pontifices tribuebat,
Sola sacerdotum ius officiumque gerebat,
Et pro peccatis et uictima pacificorum
Nonnisi de manibus acceptabatur eorum.
35
Nullus in his arcem capiebat pontificatus,
Ni foret ex Aaron generosa stirpe creatus.
Hic semel et solus intrabat sacra sacrorum,
Intrans hircorum cum sanguine uel uitulorum.
Ipse duos lapides humeris hinc inde gerebat,
40
Nomina scripta patrum quibus insignita gerebat.
Ergo tribus omnes humero gestabat utroque,
Sacrificans oransque Deum pro se populoque.
Hec dixi breuiter ueteri de more litandi,
Vt de more nouo maior sit copia fandi.
45
Preuidit Dominus prius orbem quam fabricaret,
Quomodo peccatum primi patris euacuaret.
Non peccarat Adam, Dominus preuiderat ante
Quo sit holochausto redimendus, quoue litante.
Sed Domino placuit posthac monstrare figuris,
50
Posset ut esse fides magis indubitata futuris.
Agnum primus Abel mactauit filius Ade,
Agnus et ipse Dei peccatum diluit Ade.
Idem quippe Deus, et presul et hostia factus,
Preuaricantis Ade, nostros quoque diluit actus.
55
Agnus Abel Christum Patris agnum significauit,
Frater eum, sic et Dominum Iudea necauit.
Ergo uidere potes quod Abel agnique figura
Venturi Christi signabant sacra futura.
Melchisedech legitur panem uinumque dedisse,
60
Sed nusquam legitur limpham simul apposuisse.
Vtquid Melchisedech partem de parte recidit?
Nonne sacranda Deo posthac tria munera uidit?
Ergo figura noui si tunc ea sacra fuerunt,
Quam simul offerimus cur limpham non habuerunt?
65
Et Dominus Christus, qui mundi crimina lauit,
Ante crucem panem cum uino sanctificauit.
Sed nusquam legitur, quod aquam simul ipse bibisset
Vel quod discipulis aliud quam uina dedisset.
Ergo quid est illud quod aquam uino sociamus,
70
Nec uinum nec aquam per se, sed utrumque sacramus,
Quando Melchisedech nec aquam presignificasse
Nec Deus in cena scribatur eam statuisse?
Si uideas quid aqua, quid uino significetur,
Questio lucebit que nunc obscura uidetur.
75
Non aliud Patri quam Filius ipse litatur,
Per quem nostra Deo natura reconciliatur.
Panis enim qui nunc super aram sanctificatur,
Corporis esse sui substantia non dubitatur,
Illud idem corpus, quod nos de Virgine natum
80
Quodque super celos iam credimus esse leuatum;
Et uinum calicis, quod sanctificatur in ara,
Est cruor effusus pro nobis in crucis ara.
Dixit enim panem corpus quod sumpserat esse
Et calicem potum fundendi sanguinis esse.
85
Admiscemus aquam que labitur et fluit: illa
Significatur homo, res labilis atque fauilla.
Ergo suo capiti reliquum corpus sociatur,
Cum mea cum Christo substantia sanctificatur.
Humanatus enim noster uerus mediator
90
Naturam nostram uehit, eius conciliator.
Si disiungis aquam, Christo nos dissociasti,
Si uinum demas, nichil est quod sacrificasti.
Sed cur Melchisedech panem tribuendo merumque
Pretermisit aquam nec preformauit utrumque?
95
Tempus erat, quo nec Christus de Virgine natus
Nec peccator homo fuerat per eum reparatus.
Nec tunc uniri cum Christo debueramus,
A quo peccato primi patris excideramus.
Nam nec Melchisedech, nec quot quoque sacrificarunt,
100
Nos a peccato primi patris expoliarunt.
Non igitur potuit Christo nos consociare,
Quos constabat ei non posse reconciliare.
Exspectabatur uerissimus ille litator,
Quo uetus antiquum ius perderet expoliator,
105
Qui mirabiliter mortales morte redemit,
Et iustus iuste, quod habebat iniquus, ademit.
Forsitan hunc ipsum miraris sanctificasse
Panem cum uino, nec aquam uino sociasse,
Quamuis inciperent in eadem traditione
110
Que nos perpetua seruamus religione,
Presertim cum iam lex esset et umbra remota,
Et subeunte noua caderet uetus hostia tota,
Cum Deus esset homo qui nos homines redimebat,
Et quod Melchisedech preuenerat, instituebat?
115
Sed uideas quam dispositissimus ordo geratur,
Quomodo queque suo sub tempore distribuantur.
Scimus enim quia nox in qua Deus hec statuebat,
Lucem qua fuerat passurus preueniebat.
Ergo mortalis, passibilis et moriturus
120
Hec sacra constituit, mox hostia uera futurus.
Et tu credis, homo, quod non redimi potuisti,
Nec reparandus eras nisi fuso sanguine Christi.
Sed nec sanguis erat fusus, nec tu reparatus:
Propter id in cena non es Christo sociatus.
125
Sic Deus in cena panem uinumque sacrauit,
Sed que te designat aquam non associauit.
Nam consummari prius omnia conueniebat,
Que de morte crucis lex atque propheta canebat.
Ergo sacramento iam Christi morte peracto,
130
Principe peccati mirando iure subacto,
Nos, quibus antiquum raptorem despoliauit,
Sicut iure suos Christus sibi consociauit.
Quod nec Abel, nec Melchisedech, nec uictima legis
Fecerat, hic fecit nostri uictoria regis.
135
Idem quippe Deus, et presul et hostia factus,
Preuaricantis Ade dissoluit et expiat actus.
Crux altare fuit ubi Christus sacrificatur,
Sanguis et unda fluunt, homo Christo consociatur.
Hic et cyrographum nostre necis euacuatur,
140
Perfidus occumbit, genus humanum reparatur.
Sic ubi prouidit nostre Deus ipse saluti,
Nos a peccati miseranda lege soluti,
Eius preceptum simul exemplumque secuti,
Huius holochausti serie decreuimus uti.
145
Nam quotiens panem uinumque sacramus in ara,
Ammiscemus aquam quam miscuit in crucis ara,
Fitque quod in cena, quod et in cruce sanctificauit,
Ne disiungat homo sibi quod Deus associauit.
Ergo, fidelis homo, panem quem sanctificatum
150
Sumis, crede Deum pro nobis sacrificatum.
Ipse Deo Patri cum sit semel hostia factus,
Cottidie nostros, dum sumitur, expiat actus.
Semper apud Patrem fit noster promediator,
Nosque representat uerissimus auxiliator.
155
Pastor oues portat ut eas ad ouile reponat,
Sic interpellat Patrem qui cum Patre donat.
Hoc igitur sacrum gaudentes excipiamus,
Vt Deus in nobis, et nos in eo maneamus,
Namque quod in terris quasi quoddam pignus habemus,
160
Ipsius in regno perfectius accipiemus.