Audio te, Rupili, de paupertate querentem,
Non quia nulla habeas, sed quia pauca tibi.
Sed dicit sapiens, quod nemo est pauper eo quod
Possideat pauca, sed quia plura velit.
5
Si paupertati assensum praebere studeres,
Si pro natura vivere, dives eras.
Aspicito, nudum quia te natura crearit,
Intrans et mundum tu nihil intuleris.
Quodque externa petas, quae sive manentia tecum,
10
Seu te destituant, te faciant miserum.