Insignem titulis et clarum laude per orbem
HVGONEM canimus, spem, Cluniace, tuam.
His deus aspiret ceptis, haec vota secundet,
Vt patre tam sancto digna loqui merear.
5
Quos habuit proceres Burgundia nobiliores,
Germen traxit ab his iste vir egregius.
Nam patre DALMATIO nil clarius edidit umquam,
Ni quia plus nimio bella sequi voluit.
Mater AREMBVRGIS, non impar stirpe marito,
10
O moribus effulsit se quoque nobilior.
Haec concussa metu, partus instante periclo,
Vota sacerdotum censuit expetere.
Res nova tot seclis, dum sacrificatur ab uno
Infantis species cernitur in calice:
15
Quis foret et quantus qui nascebatur habendus
In tanto speculo visa figura docet.
Ille, sacramentis consueto more peractis,
Quem reperit natum predicat eximium:
Inde euum vatem pueri nec vita fefellit
20
O nec iuvenum mores hunc violare queunt.
Hic scolis, hic aecclesiae iam totus adherens
Virtutum studiis ludicra postposuit,
Nobilium vestes humili pro veste recusat
Et cum simplicibus simpliciter graditur.
25
At pater, hinc metuens ne sic dissuescat ab armis,
Corripit hunc tanquam de pietate reum:
Talia miliciae, nisi dediscantur, obesse,
Vix horrere senem quae didicit iuvenis,
Hunc semel heredem se constituisse bonorum,
30
Hunc inter fratres semper amasse magis:
Hinc patrios mores, patrias quoque traditiones
Hunc debere sequi, ne quasi degeneret.
Haec pater, et iuvenis tandem quae mente gerebat
Efficit et profugus te, Cluniace, petit.
35
Hunc ODILO vir magnificus, tunc pastor et abba,
Suscipit inter oves, erudit atque fovet,
Inque brevi spatio sic de virtute probavit,
Fratribus ut cunctis ordine preficeret,
Quin et prepositi post sublimavit honore
40
Vt quandoque suas ipse vices gereret,
Sic humilis, blandus, sic fervens sicque severus
Vt patre defuncto iure pater fieret.
O concors, o unanimis sententia fratrum!
Nam vox una fuit quicquid ibi sonuit,
45
Fratrum tota phalanx abbatem flagitat illum,
Optio nulla patrum, sed pater HVGO fuit.
Quas exinde cruces sibi mox indixerit ipse,
Dat lorica fidem, qua bene se domuit:
Hanc tulit ad carnem dum luget crimina patris,
50
Hanc tulit ad carnem dum sua membra domat.
Pene vel orantem vel semper pene legentem
Crede fuisse virum dum regimen tenuit,
Nunc audisse deum, nunc illum consuluisse,
Hinc spes, inde fides, utraque nectit amor.
55
De pietate patris scribens, reus esse videbor
Si quidem ulli laude secundus erit :
Si referam quas fudit opes in paupere Christo,
Me modus excedit, me numerus superat.
Diffinire tamen breviter quod sentio possum:
60
Tempore nemo suo distribuit melius.
Ad fidei titulos iam nunc tandem veniamus,
Primum de Christo signa locum teneant.
Testis adesto rei tu, septime papa GREGORI,
Haec secreta deus cernere quem voluit.
65
Dum pater insignis fratres aliquando doceret,
Mores discuteret, noxia destrueret,
Iste vir egregius, tunc ypodiaconus Vrbis
Ildebrannus adhuc, post vir apostolicus,
Tunc patris assessor, respexit et ecce Redemptor
70
Consedisse patri cernitur a latere
Et quasi iudiciis habitu vultuque faveret,
Sic hilaris, placidus sicque serenus erat.
Cui vir hic assurgens, fratrum mirante caterva,
In media voluit sede locare deum:
75
Vnde requisitus quaenam sibi causa fuisset,
Patri visa refert ordine commemorans.
Vrbs est ITaliae, Florentia nomine dicta,
Hic STEPHANVM papam fama mori fuerat.
Visitat hunc sanctus, medicus sapiens animarum,
80
Et vitae verbum sepe ministrat ei.
At generis nostri crudelis et invidus hostis
Cum vir sanctus adest, ipse dolosus abest:
Sic protracta diu fuit alternatio presens,
Dum rogat antistes semper adesse patrem.
85
Obsequitur precibus nec ei se subtrahit ultra
Donec obisse videt, donec eum sepelit.
Nec mireris eum veterem pepulisse tirannum,
Cuius adherebat mens animusque deo,
Et cui fixus erat, cui nocte dieque vacabat,
90
Hunc ab eo visum, dum locus est, referam.
Psallebat domino fratrum chorus, et pater ipse
Aspexit Christum psallere cum cythara,
Qui singillatim visus cantare per omnes
Implet odore locum, balsama qui superat.
95
Nec te preteream, languor simulate per iram,
Quem simulat frustra PONTIVS ille reus.
Hic aliquando patris ne colloquio frueretur
Confugit ad lectum sicque malum simulat,
Non impune tamen! Nam mox ita redditur aeger
100
Vt iam deficeret pene loquela sibi
Et nisi vir sanctus festinans viseret illum,
Spes etiam vitae nulla superfuerat.
Vt tamen a culpis absolvitur a patre sancto,
Mox redeunt vires, ipsa loquela redit.
105
Te quoque, qui solidos iniussus habere dedisti,
Te patris expertum novimus auxilium :
Nam defunctus eras, sed nondum carne sepultus,
O visio cum fratres una duos monuit
Te prius absolvi deposcere quam sepeliri,
110
Sin alias, donum posse nocere tibi,
Vtque fides dictis adhiberi posset ab illis,
Vir quoque detegitur cui solidos dederas.
Haec ubi sunt comperta patri, quae vota sequuntur
Tu melius nosti, cui datur hinc venia.
115
Est reticere nefas curatum veste leprosum,
Quam dederat sanctus compatiens misero.
Nec mentem fugit memorabilis infula Petri,
O qua per eum languens redditur incolumis.
Inde decem solidos decies auro retributos
120
Vel pro laude tua, Rex inopum, refero.
Te, PETRE, cum PAVLO patris huius epistola flexit,
Flexit egestatem sepe levare suam
Vosque novum templum fundare patrem
Monuistis fitque per hos; sospes nuncius ipse rei.
125
Dic, Cluniace, statum quo te pater HVGO locavit,
Dic numerum fratrum, quem dedit innumerum,
Dic cellas, dic aecclesias quas condidit ipse,
Dic quae restituit multa monasteria.
Inter cuncta tamen foveas, rogo, MARCINIACVM:
130
Hunc in iure locum constituit patrio,
Hic statuit servire deo sanctas mulieres
Et Iesu MATRI continuare melos.
Tu quoque, spirituum discretor, Spiritus alme,
In discernendis non deeras animis:
135
Hinc est quod sanctus cuidam negat oscula fratri
Quem non presbiterum sacrificasse probat,
Hinc de pauperibus zelatus corripit unum
Cui dominabatur luxus et ebrietas.
Tu, meditate fugam, quem prevenit ipse beatus,
140
Huic quoque sensisti cor patuisse tuum.
Ille Tolosanae DVRANNVS episcopus urbis
A patre post obitum quid lueret didicit:
Spumosum labiis ob verba moventia risum
Se fore cernendum cuilibet edidicit.
145
Qui simulac obiit, cuidam de nocte SIGVINO
Spumeus apparet, dicta patris memorans.
At pius et sapiens medicusque sagax animarum
Fratribus ut sileant imperat ebdomadam.
Fratribus hoc septem statuit, sed negligit unus
150
Quod reliqui servant; nec tamen hoc latuit:
Rursus enim presul fratrem repetivit eundem
Et transgressa patris iura statuta refert,
Se satis adiutum quod sex tacuere fideles,
Sed quod adhuc restat septimus impediit.
155
His pater acceptis solidat quae fracta fuerunt
Per totidem fratres atque per ebdomadam.
Tunc redit antistes, nec iam deformis ut ante,
Sed specie renitens atque decorus erat.
Ne monachus fieres o clerice carcere truse,
160
Te pater angelico liberat auxilio.
Quem parere patri cruris dolor impediebat,
Ipsius ad nomen propulit ipse malum.
Mensae relliquiis multos curasse refertur,
Res ea quam tetigit sepe medela fuit.
165
Tu, contrite puer, qui vix spirare valebas,
Tu precibus patris factus es incolumis.
Quem requiem nullam pedis ardor habere sinebat,
O qua pater est lotus convaluit per aquam.
Quam frustra sancto, miles BERARDE, minaris!
170
Orat et insanis dum veniam tribuit.
Quid tibi, Briderium, quid profuit illa rapina
Qua meritis sancti caelitus igne peris?
Nunc in consilio quantus fuit iste beatus
Expediam breviter, namque placet brevitas.
175
Fulmina crebra diu Clusenses percutiebant
Atque pater sanctus consulitur super his.
Te, bone LAVRENTI, te propter Cesaris ignes
O quos bene vicisti, te iubet hic recoli,
Te satis hos ignes affirmat posse fugare
180
Nocte dieque tuum si celebrent meritum.
Complentur mandata patris, mox fulmina cessant
Et sic ille locus permanet absque metu.
Quae vel quanta pio fuerit discretio patri
Vnus de multis GVIGO comes perhibet.
185
Hic monachum fieri iurans se posse negabat
Ni liceat vestem ferre velut comitis.
Prebuit assensum sanctus comitemque lucratur,
O ille brevi spatio sic monachus moritur.
Vtque viro sancto perfectio nulla deesset,
190
Ipse peremptores fertur amasse patris.
Morte cruentatis fraterna factus asilum,
Credo nec hoc facto rege David minor est.
De patris haec meritis, haec de virtutibus eius
Edita sufficiant: nunc obitum referam.
195
Cum celebrarentur paschalis festa triumphi,
Ex quo Virgo deum carne satum peperit
Millenis annis centumque novemque peractis
Felix ille senex transiit ad requiem.
Cuius ad exequias vir quidam relligiosus
200
Mente quidem rapitur, sed procul ipse manens.
Trans mare, Normannos quod dividit atque Britannos,
Hic positus vidit quod Cluniacus agit.
Luctus ubique sonat, nusquam nisi planctus habetur,
Nil sine singultu cernitur aut gemitu.
205
Annotat ergo diem quo sanctus obisse putatur
Huncque brevi spatio comprobat esse diem.
Inde grabata duo, quae portabantur ad astra,
Vt senior quidam visa refert, memorem.
Presulis ANSELMI, quo presule Cantia gaudet,
210
Esse ferebatur qui prior est loculus,
Quique secundus erat sancti patris esse futurus
Insinuabatur; post tamen octo dies
Visa fides sequitur, nam postquam presul obivit
Octavo sanctum constat obisse die.
215
Hic regimen sacrum lustris tenuit duodenis,
Adde duos menses, insuper octo dies.
Haec, pater HVGO, tui RAINALDI dicta nepotis
Suscipe, queso, pie meque tuere, pater.