Effigies turris constructa refertur Athenis
Octo presculptos gestans octogona ventos,
Quorum qui flaret, facile res apta probaret.
Eius enim summo praestans tritonis imago
5
Virgam gestabat; quam quisque ventus agebat,
Illum conversa mireris tangere virga.
Hanc imitaturus ventosque loco positurus
Quemque suo videas quas fert horoscopus umbras.
Dumque dies libra nocti responderit aequa,
10
Mane stilo primi vibrato lumine Phoebi
Vmbram pinge nota sit parte Favonius illa.
Hinc contraversum Solanum ponis ad ortum.
Ast ubi sol medii centrum continget Olimpi,
Atque stilus sextam prodet spectantibus horam,
15
Vmbrae quam ponet gnomo septentrio praestet.
Huius ab adverso locus insignibitur Austro.
Inter Solanum depingitur Eurus et Austrum.
Chaurus ad hunc versus, seu mavis dicere Chorus
Quem spectans Aquilo sit proximus Affricus Austro.
20
Hos ita Vitruvii docuit sollercia pingi.