Marbodus Redonensis de Laurentio

Testo base di riferimento: PL 171, 1607-14


A Decio tentus, gladioque furente peremptus

Martyribus mistus fulgebat in aethere Sixtus

Cum quo levitae duo nacti praemia vitae

Laude Creatoris pensabant damna cruoris,

5

Cum flens et laetus his gaudia dans sibi fletus

Quaerit sorte pari Laurentius ense necari.

Cumque pati properet, dilata pericula moeret,

Et se ceu vinctum gemit a tribus esse relictum,

Non tamen ut victus erat a tribus ille relictus,

10

Plus quibus ardebat, quos morte praeire volebat;

Sed tanquam iuvenis velut aetas congrua poenis

Vt certaturus melius, maiorque futurus

Dixerat huic flenti, secumque pati cupienti,

Vox praesaga senis cuius parebat habenis:

15

Desine te, fili charissime, pendere vili;

Quod modo non pateris, quia post triduum patieris,

Et lucra poenarum pensabunt damna morarum.

Quid senibus iungi, quid tentas munere fungi

Aetatis fessae? Iuvenis, maiora capesse;

20

Praemia grandaevi sperent certamine levi,

Captet proventus poenas tolerando iuventus.

A gladio metas iam debilis impetret aetas;

Lentis robustos fornax probat ignibus ustos,

Fortis velle viri non est semel ense feriri,

25

Et non est fortis consortem quaerere mortis.

[Turbae iungatur, si cedere quis meditatur,

Non parat hic dorsum qui vult pugnare seorsum.

Bella, fide fortis, gravioris suscipe mortis.]

Ante quidem vado, sed materiam tibi trado

30

Maioris poenae; post poenam, sedis amoenae.

Ecce tuae curae consortem non habiturae

Tradit in expensum mea delegatio censum.

Quod tibi commendo fac pauperibus tribuendo,

Vt melius nosti, cupido ne serviat hosti.

35

Largiri propera, ne si dilatio sera

Spargere cunctatur, non sparsis rex potiatur.

Haec post verba senis, captus vinctusque catenis

Est praesentatus Decio levita beatus

Vel monstraturus thesauros vel moriturus.

40

Quem sibi praesentem, sed non sua verba timentem

Nunc terrore gravi Caesar, nunc ore suavi

Flectere conatur, dum tali voce profatur:

Res damnatorum patuerunt crimina quorum

Esse mei iuris cognoscit et incola ruris;

45

Nam quem sacrilegum damnat sententia legum,

Et sua iure pari fisco iubet annumerari.

Sic mea prorsus erunt Sixti quaecunque fuerunt,

Quem lex damnavit, gladiusque meus iugulavit.

Cur mea laude caret, quia res mihi publica paret?

50

Sed quia cum sit ita, non sunt tamen haec repetita.

Hactenus ignosco non reddita, nunc ea posco.

Si reddis vives, charus mihi munere dives,

Nunc censum totum non est mihi sumere votum,

Pro quasi servatis partem tibi defero gratis.

55

Si repetita negas, et cognita iura relegas,

Vix est poena mori. Sub crimine iam graviori

Amplior est talis transgressio quam capitalis;

Contemptum regis cumulat despectio legis.

Ad facinus duplex non sufficit ultio simplex,

60

Vltra quam vellem cogor punire rebellem.

Si crimen furis solum, ferit atra securis;

Qui scelus adnectat, hunc amplior ultio flectat.

Ergo peccati sit poena duplex duplicati,

Quod his peccatur poenis et morte luatur.

65

Ille fide fortis flagransque cupidine mortis

Pro nihilo reputans terrores, verba refutans

Non retulit verbum, regem spernendo superbum

Irritare volens hunc, et sibi parcere nolens.

Tunc datus insano praetori Valeriano,

70

Quas non frustretur poenas tolerare iubetur,

Ni velit incensum dare dis, et reddere censum.

Reddere sed censum, vel ad idola flectere sensum

Istud nolebat, quia Christi sacra colebat;

Istud si cuperet, iam non erat unde valeret,

75

Iussa sequendo senis cum cuncta dedisset egenis.

Hyppolitus tandem curam suscepit eamdem

Iussu praetoris. Praetoris iure minoris

Carcere qui clausum, tanquam capitale quid ausum

Vinxit cum multis poenali morte sepultis.

80

Nox et carcer ei requies, splendorque diei.

Hic quemdam caecum residentem in carcere secum,

Qui per ploratus nimios erat exoculatus,

Nomine Lucillum, docuisset cum prius illum

Corde Dei veri sacra credere, vera fateri

85

Baptismo lavit, visumque sibi reparavit,

Per lavacri flumen dans interius quoque lumen;

Sic alios idem caecos curavit ibidem,

Qui fama facti fuerant hinc inde coacti.

His motus signis, verbis quoque martyre dignis

90

Coeperat Hyppolitus gentiles ponere ritus

Et fidei verae culturam velle tenere.

Mox sacramentis doctrinae cuncta sequentis

Plenius instructus, solito subit ordine fluctus

Divini fontis qui lavit crimina sontis,

95

In quo mundatus lacrymas dedit atque precatus

Vt sua more pari domus esset digna lavari.

Ergo suus totus grex et baptismate lotus.

Deposuere decem per sacra piacula faecem

Terque simul terni propriam vitiique paterni

100

Postmodo quos tentos, et Caesaris ense cruentos

Hyppolito iunctos decoravit laurea cunctos.

Iussio praetoris venit illico plena furoris

Discipulum Sixti sibi praecipiens cito sisti,

Quem sic affatur: Decius tibi saeva minatur,

105

Gazas occultas nisi prodis, quas tibi multas

Esse frequens testis probat indiciis manifestis.

Has igitur peteris, et dis dare thura iuberis.

Quae facias duo sunt; neutrum gravat, utraque prosunt.

His si parueris, vitaque bonisque frueris;

110

Crede meis verbis, et dulcia praefer acerbis

Et dignis credi credendo libenter obedi,

Ne malis irae reus imperialis obire

Primum vexatus per inauditos cruciatus,

Quam felix dici merito legalis amici.

115

Sanctus ad ista refert: Qui mitibus aspera praefert

Mente caret plane, rem spernit, captat inane.

Mortis acerba pati, quam vivere sorte beati

Si me malle putes, pro falsis vera refutes.

Nunc de thesauris tua quid loquar audiat auris.

120

[Cogit vera labor proferre, nec inficiabor

Vlterius, quando non eruor inficiando.

Gazas occultas, ignoto pondere fultas]

Quas mihi servavi, quos multo fenore pavi,

Has a te precor, a te nunc quoque regie precor.

125

Si posset, fieri cuperem mihi parta tueri,

Iacturae talis cunctatio sit venialis,

His opibus temere quis possit velle carere?

Sed tua maiestas, et Caesaris alta potestas

Rerum iacturae praeponderat utraque iure;

130

Praeterea geminam vitae censusque ruinam

Velle subire, furor; si damnis unius uror,

Amissa vita, nequeo retinere cupita;

At retinens vitam, levius rem perde cupitam.

Expedit alterutrum mihi quam retinere neutrum:

135

Sed quia suspensus de tanti corpore census

Hoc diversorum sparsi per plura locorum,

Est ad adunandum triduum tempus mihi dandum.

Intellecta parum responsio fallit avarum,

Nec venit ad verum deceptus imagine rerum.

140

Gaudet praefectus celerique cupidine vectus

Haec Decio recitat; spes hunc quoque frivola ditat.

At Christi miles hos esse probans sibi viles

Quaerit mendicos per sepes, compita, vicos,

Surdos et mutos, caecos membrisque solutos,

145

Quorum praegrandem turbam cito nactus, eamdem

Praevius ipse gregis ducit ad praetoria regis.

Rex exspectabat, gremiumque manumque parabat,

Stipabatque latus sibi praetor et ipse paratus

His saccos plenos sperantibus obdit egenos.

150

Sic dilatatum ieiunae pestis hiatum,

Et vacuos morsus eludit, taliter orsus:

Hi sunt thesauri potiores montibus auri;

His cedunt plane pretiosae vellera lanae.

His lapides chari non possunt aequiparari;

155

Hos nequeunt fures subducere, rodere mures.

Quod templis praebes, istis potius dare debes,

Quos Deus in coelis servat, tutela fidelis.

Vt dedit hanc vocem, regem quatit ira ferocem.

Vt dedit hoc verbum, praeses fremit ore superbo.

160

Ergone sic visus tibi rex occasio risus,

Et de me scenam meditaris crimine plenam?

Taliter ostendis quod iussa mei levipendis;

Claret quod mimus, quod ludibrium tibi sumus.

Sed quid cunctaris? Per plurima quid variaris?

165

Praesto sunt arae; dans thura deos venerare.

Ille Deo plenus, vultuque nitente serenus

Respondit tutus, mortisque timore solutus,

Idola digna coli deceptus credere noli,

Materiem ligni quam scis quod subiacet igni,

170

Artificisve manum venerari crede profanum.

Effigies aeris non plus decet ut venereris;

Ipsum te fallis dum das incensa metallis.

Nulla creaturae cuiquam datur hostia iure.

Hoc sibi servavit soli qui cuncta creavit.

175

Non petit hic pecoris tantum, cadaverque cruoris;

Et cibus et potus est a deitate remotus;

Cuius culturae modus est incedere pure,

Eius habere fidem, qui permanet unus et idem.

Cum spe non segni flagrare cupidine regni

180

Quod postquam veniet, Deus omnibus omnia fiet.

Audit ut haec, diram rex impius exit in iram

More furens Daci sic intonat ore minaci:

Fer tormenta cito, lictor, properansque ferito.

Taurea blasphemum cogat spirare supremum.

185

Mox denudatus loris est dilaceratus,

Sed vis tormenti dabat eius gaudia menti.

Dextera delinquit tua, nec bene percutit, inquit,

Fesso lictori, quidquid potes adde furori,

Non me compelles deponere, saeve satelles,

190

Per data flagra foris hominis decus interioris.

Rex indignatus iubet omnimodos cruciatus

Protinus afferri, plumbatas, vincula ferri,

Cardus, uncinos, fustes, unguesque ferinos

Craticulam, laminas, baculos, et ad ultima flammas.

195

His ut tormentis vel flectere cor metuentis,

Vel si despiceret, corpus laniare valeret.

Haec tibi, Laurenti, non sacrificare volenti,

Inquit, debentur; si sacrifices, removentur.

At contra sanctus: Furor absit, ait, mihi tantus,

200

Vt cultum spernam Domini, legemque paternam,

Et non sensuris accendam munera thuris,

Vel me dedecorem pecudum fundendo cruorem.

Qui stat in arce poli regi dabo munera soli;

Quod dico, soli, frustra pervertere noli.

205

Lucet sole polus, sed non regit omnia solus.

Ne credas stellae libamina me dare velle.

Ergo minus multo dabo cuilibet extra sepulto;

At vero minime naturae motibus unae,

Vt lapides, lignum, quae me mihi subdere dignum,

210

Non sibi subdere me, quia non sunt talia post me.

Ergo Deo vero dare munera congrua quaero,

Non suis omentum, non intestina bidentum,

Non bovis arvinam, non thus, carnemve caprinam,

Sed carnem propriam quo gratior hostia fiam.

215

De pecudum tabo quid gratum sacrificabo?

Victima sunt orci, qui mactant intima porci.

Sanguine nullus ovis se mundat vulnere quovis,

Dans bovis arvinam mentis capit ipse ruinam;

Dans sua membra Deo, nequit ille carere triumpho,

220

Vivet in aeternum gestans diadema supernum,

Per breve tormentum lucratus grande talentum.

Nam rex coelorum merces est magna suorum.

Haec mecum reputans, et praemia tanta salutans,

Omne genus poenae, grave sit licet, aestimo lene.

225

Qui moriturus eram, cur non ita vivere quaeram?

Prudenter cupimus quidquid vitare nequimus.

Quis quod poena foret sine lucro ferre putaret?

Expedit ergo mori mihi pro vita meliori,

Debita quam sceleri tormenta, litando, mereri.

230

Talia dum fatur, dum talia fans cruciatur,

Et sic laetatur patiens, quasi non patiatur

Laminas ardentes, fustesque cruore madentes

Dum, ne patiatur sibi forte timendo, precatur

Vt se dissolvat Deus, et sibi praemia solvat.

235

Auribus astantum regis, simul et flagra dantum

Vox illapsa sonat; maior te poena coronat;

Hac quam nunc sentis vincat constantia mentis

Omnia quae restant, quae plus tibi plurima praestant.

Caesaris impia mens, et pectoris aestibus amens

240

Vocem coelestem pro vero martyre testem

Daemonis esse putans, et in antrum candida mutans:

Nil ita, dixit, agis, cedet versutia plagis;

Per magicas artes licet hos illosque coarctes;

Me non decipies, nisi mactes victima fies.

245

Et quidquid fando peccasti, vilificando

Sacrorum cultum, non dimittetur inultum.

Verbera pro verbis patieris acerba superbis.

Instaura poenas, fer, fide satelles, habenas.

Ictibus hunc vasta nudum, tensumque coacta.

250

Aspice quo fastu nos spernit, despicit astu;

Surdo cantamus, caecoque colorificamus.

Extensus, caesus, quasi nullo verbere laesus,

Martyr agit grates, iuvat illum ferrea crates,

Ad quam tendebat, quae se post ista manebat;

255

Vult maiora magis, praefert incendia plagis.

Caesareus miles spectans hunc ducere viles

Poenas illatas, nec formidare paratas,

Verborumque fidem quae texuerat prius idem

Perpendens secum, verbisque videns opus aequum,

260

Nomine Romanus, mox desiit esse prophanus,

Fassus et ipse Deum, meruit moriendo tropaeum.

Caesaris ira fremit, quod et hunc sibi Christus ademit.

Imputat et sancto se cassum milite tanto,

Impatiensque morae mens impia plena furore,

265

Nequando cesset, velut in culpa locus esset,

Quae minus apta putat, ternus Iovis atria mutat,

Tempore nocturno, quasi prosperiore diurno.

Athletam Christi iubet absque mora sibi sisti,

Proque tribunali residens, ait ordine tali:

270

Deponens magicam dis et nobis inimicam,

Dic quis, et unde satus? Respondit ad ista beatus:

Si patriam quaeris, sum sanguine mistus Iberis,

Romae nutritus, fidei legisque peritus,

Quam quicunque colit, pro vita perdere nolit.

275

Caesar ad haec: Vanam legem colis atque profanam,

Quando deos nescis, mea nec tormenta pavescis.

Consilium muta, nec sacrificare refuta.

Parce tuae vitae, pro te cadat hostia rite.

Ni flammis dederis thus, restat ut ipse cremeris.

280

Confer mactari mactare, cremare cremari.

Respue quod pungit, cape quod blanditur et ungit.

Cur tuleris gratis incendia fervida cratis?

Multa licet passus, non es tamen ignibus assus.

Impar et est isti poenae quodcunque tulisti.

285

Quantumcunque gravis, fit ad istam poena suavis.

Hac nisi nocte mori vis, vade via meliori.

Martyr subridens subdixit ad aspera fidens:

Nil habet obscurum mea nox; in luce futurum

Est quodcunque geris, qui velle latere videris.

290

Quod facis in tenebris vulgabit fama celebris.

Ausum sic fari iubet os Caesar lapidari

Cumque tribus costis, lectum ferus imperat hostis

Consimilem crati membris aptare beati.

Protinus exutus, sive voce manens quasi mutus,

295

Sternitur ad poenam, sibi delicias, sibi coenam.

Prunis suppositis incenditur hostia mitis,

Furcis arcetur; velut elabi meditatur

Qui vita pelli mallet, quam crate revelli.

Quid furis incassum? quid vexas omnia passum?

300

Ardentes prunas quid saeve minister adunas?

Credito passurum quidquid potes addere durum.

Qui stans intactus, nullo tamen est labefactus

Lictor crudelis. Domini capit ista fidelis

Muneris instar ei; sunt haec et causa tropaei.

305

Ignem perpessus, flammis et forcipe pressus,

Ridens laetatur, laetans quoque talia fatur:

Erroris cultor, quem percutiet Deus ultor,

Qui me nunc torres, nec inauditum scelus horres,

Adde scelus sceleri, nec formidato videri;

310

Nox delicta tegit, testes locus aptus abegit.

Viscera tosta vora; scelus est, sed agis graviora.

Qui torres nudum, quasi nolles mandere crudum,

Ecce potes tostam, si mavis, rodere costam.

Disce, miser, tandem poenam tibi te dare grandem,

315

At mihi mercedem, cui nullam comparo caedem.

Hac mereor poena regni coelestis amoena,

Tu barathri poenas, infernalesque catenas.

Est mihi parta quies, tu mortis victima fies.

Te, Christi spretor, manet ignis, frigora, fetor

320

Vermes, tortores, fletus, pressura, dolores.

Grates, Christe, tibi refero, merui quia scribi

In libro vitae multumque diuque cupitae.

Tollitur his dictis, terris, super astra, relictis;

Et requiem nactus, pro qua fuit hostia factus,

325

Gaudet in aeternum, regem cernendo supernum.