Marbodus Redonensis vita Maurilii 1

Testo base di riferimento: PL 171, 1635-48

Altre sezioni


Quod de Maurilio tentat mea dicere Clio,

Est amor in causa, maioraque viribus ausa;

Sperat opem sancti, quem scit placuisse Tonanti.

Sit venia dignum, quia, quem valet, explicat hymnum,

5

Dum putat esse bonum versu celebrare patronum,

Ossa tegit cuius sedis locus inclytus huius,

Annis ter denis iustis quam rexit habenis.

Praesul magnificus, summae Deitatis amicus.

Hic Mediolano regnante satus Iuliano,

10

Clarae stirps gentis, sed clarior indole mentis,

Est, Martine, datus tibi causa discipulatus,

Inque libris sacris fuit ingenii puer acris.

Aetas in cella residens, rudis atque tenella,

Sub ferula tali doctrina iam speciali,

15

Est imbuta bonis divinae traditionis;

Nec mundanarum sordes bibit illecebrarum,

Sed quasi vas purum, quasi vas in honore futurum,

Incoxit testae succum virtutis honestae.

Sed pro catholica Martinum pars inimica

20

Errantis turbae iam dicta pulsat ab urbe.

Quem ratione pari puer ille volens comitari

Interdicentum retinetur amore parentum.

Ambrosius morum praesul documenta bonorum

Cernens in puero, iubet hunc accedere clero,

25

Et fore lectorem, spondetque gradum potiorem.

Sed non post multo pueri genitore sepulto,

Obstiterat cuius violentia nisibus huius,

Ne prius arriperet quod volvere corde soleret,

Iam liber factus, iam congrua tempora nactus

30

Exit ab aede patris, nec cogitat oscula matris.

Spernit opes mundi, studio praeventus eundi.

Gaudet habere parum, quia taedet divitiarum.

Indigus esse cupit, quia noxia vincula rupit.

Christum mente gerit, praeter quem nil sibi quaerit.

35

Dumque locum mutat, nullum de gente salutat.

Respuit affectus carnales nobile pectus,

Martinumque sequi rem ponderis aestimat aequi,

Ob celebrem vitam iam factum metropolitam.

Per iuga, perque nives properat constantia dives

40

Egregiae mentis, censuque ciboque carentis.

Alpes transgreditur, regio Turonensis aditur.

Gaudet Martinus, cui notus erat peregrinus,

Per similes actus dudum sibi convena factus;

Nam paritas morum connectit corda duorum

45

Disparibus vitis oritur dissensio litis;

Conciliat iustos vitae sapientia custos,

Conveniuntque mali sibi foedere perniciali.

Ergo Deo gratus tecum, Martine, moratus,

Stans in mandatis et servitio pietatis,

50

Temporis accessu virtutum perpete gressu

Ardua conscendit, dum semper ad ultima tendit.

Proficit absque mora, qui tendit ad interiora,

Sic commendatus, vitaeque tenore probatus.

Tempore legitimo gradibus subvectus ab imo,

55

Qui puer ordinibus profecerat ante duobus

Nunc a Martino promotus in ordine quino,

Munere septeno, crescente charismate pleno,

Presbyter est factus, renuens tamen, atque coactus.

Ergo sacerdotis iam praeditus ordine, totis

60

Viribus ad summum properat pertingere nummum,

Ob nummi quaestum portans et pondus et aestum,

Ac vineta Dei fodiens a mane diei.

Nec satis ista putat, sed te, Martine, salutat,

Et gemitus edit, dum flens a flente recedit;

65

Sed cupit abscondi fugiens a turbine mundi,

Contemplativae captus dulcedine vitae.

Nam labor est multus mundanos ferre tumultus,

Quos penitus nescit qui contemplando quiescit.

Ergo vicinos descendit ad Andegavinos,

70

Vt foret his praesul factus divinitus exsul.

Stabat Calonne simulacrorum genus omne;

Ad Ligerim positus locus est hoc nomine dictus,

In veteri fano celebratus more profano.

Hic populus stultus, veri gens nescia cultus,

75

Surdis et mutis cum perditione salutis

Impia thura dabat, pecudumque cruore litabat.

Sanctus Maurilius, regionis apostolus huius,

Vt didicit fanum, ritumque manere profanum

Ne fidei cultum, quem iam gaudebat adultum,

80

Sic ubi restaret, vetus impietas vitiaret,

Illuc accessit; mox arma sueta capessit,

Praedicat insanis, ut nollent credere vanis,

Ieiunat, plorat, vigilat, prosternitur, orat.

Mox precibus dignis divinus militat ignis,

85

Arce ruens coeli vice grandinis, aut vice teli,

Quod volat emissum, revolatque per aera fissum.

Protinus exustum recubat penetrale vetustum.

Vltrix flamma vorat quidquid gentilis adorat.

Numine Vulcani miscentur numina fani.

90

Per cumulos cineris conflatio volvitur aeris.

Iupiter et Iuno rivo versantur in uno.

Phoebus cum luna per terram volvitur una,

Cumque suo moecho Venus igne resolvitur aequo.

Furta tori punit, dum fures Mulciber unit.

95

Caetera falsorum simulacra nefanda deorum

Consimilem cladem sub sorte merentur eadem.

Ergo locum purgat, ne fraus exstincta resurgat

Et latices sacros mundandos spargit in agros,

Ecclesiamque Dei non spernendae speciei

100

Mox ibi fundatam, seseque rogante sacratam

Incola bissenos fertur tenuisse per annos.

Quae bona gessit ibi non possunt omnia scribi.

Mira tamen quaedam signis de pluribus edam.

Cuidam Saturno, qui tempore iam diuturno

105

Siccus utrasque manus vivebat, caetera sanus,

Vox ait in somnis: Manuum succurrere damnis,

Quas vacue gestas datur en tibi plena potestas.

Sanguinis Italici vir sanctus, et incola vici

Dicti Calonne, tibi quod genus auferet omne,

110

Signabitque manus, et fies illico sanus.

Nunc iter accelera, removens molimina sera.

Surgit homo propere, cupiens promissa tenere,

Et venit ad sanctum; nec verba precantia tantum,

Sed lacrymas fundit, nec marcida membra recedit,

115

Dictaque commemorat sibi coelitus, insuper orat,

Sicut erat signum, crucis imprimat ut sibi signum.

Qui non ut dubitans, sed ut omni tempore vitans

Ad meriti fraudem mundanam sumere laudem

Quod de praesenti poterat conferre petenti,

120

Dum sibi nil defert, in crastina tempora differt,

Effectu celeri nolens dare posse videri.

Nocte vigil tota non cessat fundere vota,

Mane manus tangit, sic effugat omne quod angit,

Tangit mane manus, aegerque fit illico sanus.

125

Cum meritis sancti fundentis vota Tonanti,

Christi vexillo langor discessit ab illo.

Est aliud signum celebrari carmine dignum,

Pluraque post illud, quae mira ferentur ut istud:

Daemonis in praedam saevi data femina quaedam

130

Vivens in poenis geminis onera catenis,

Atque sub hac massa gemino quoque lumine cassa

Ducitur ad sanctum manibus pertracta rogantum,

Vt miseram purget quam daemonis impetus urget,

Quam simul aspexit mox daemon territus exit,

135

Tunc oculos caecae tangens consignat, et ecce

In virtute crucis sunt reddita munera lucis

Clausis palpebris, pupillarumque tenebris.

Sic duo persona miracula gessit in una,

Dum fugat invisum redditque precamine visum

140

Dum custos pecoris nocturnis pervigil horis

Cum sociis agitur serpentis ore feritur,

Cui coluber dirus fudit cum vulnere virus;

Vtris at in morem traxit cutis aegra tumorem,

Et pus infusum detraxit corporis usum.

145

Seminecem puerum devota fides sociorum

Sancto praesentat quem iam plebs aegra frequentat,

Qui pueri crebra munit cruce singula membra,

Qua pestis plenas corruperat improba venas,

Et cruce cum sputo pariter medicante solute

150

Vulneris os lenit, mox pestis iniqua quievit

Nam, mirum dictu! virus pungentis in actu

Venis inclusum vulnus petit, estque refusum.

Pastor abit laetus mutans in gaudia fletus

Venter matronae vicina de regione

155

Dudum conclusus fallebat germinis usus

Tristes, in sterili cogens dormire cubili;

Dives uterque satis, nec parvae nobilitatis

Coniux, sed quae resumet hunc cui deficit haeres,

Haec circa cultum Deitatis sedula multum

160

Vt Domini placito fieret fecunda marito

Institerat frustra precibus per plurima lustra

Ergo sacerdotis pulsat pia viscera votis,

Et famulum Christi compellat pectore tristi

Quid mihi, serve Dei, confert lux orta diei?

165

Quid noctis cursus, cum torqueat anxia rursus?

Cuinam mane toro surgens operosa laboro?

Quid domus et servi? quid copia fertilis arvi?

Quid valet argenti species haerede carenti?

Tu qui quanta petis precibus, vir sancte, sueti

170

Impetrare soles, fac sit mihi mascula proles

Nata Creatori, data mox reddenda datori.

Tu mihi sis Heli, sit natus par Samueli,

Dum puer altari mox incipiet famulari.

Motus Maurilius votis ac fletibus huius

175

Orat et exorat; mulier gravidata laborat,

Et puerum fundit, fusum tibi, Christe, refundit

Ex matris voto mansurum tempore toto.

Hunc ita donatum fert fama fuisse Renatum,

Qui post praefatum possedit pontificatum,

180

De quo mira ferunt hi qui nos ante fuerunt,

Quae referenda puto, nec vera fuisse refuto,

Sed cum tempus erit. Prior ordo sequentia quaerit:

Colli Prisciaco locus est a tempore prisco,

Sic appellatus fuerat data causa reatus

185

Idola plena malis culturae daemonialis

Incultae gentis nonnullos decipientis.

Hanc Domini miles quaestus dum captat heriles

Ad Christi laudem cupiens evertere fraudem,

Assumptis secum quot ducere iudicat aequum

190

Ad collem properat quam pars inimica replerat

Mox inclusorum vox obvia daemoniorum

Obstrepit et queritur nullus ne locus reperitur

Quo te, Maurili, possimus pendere vili,

Quo defendamur, dum te veniente fugamur,

195

Hinc quoque nos pellis, atrox, violente, rebellis.

Ille crucem contra iaculatur vindice dextra,

Protinus explosum fugit omne superstitiosum

Et dum pulsa fugit larvalis tuba remugit;

Fetor testatur quod fetida turba fugatur.

200

Sanctus adunari iubet idola, sicque cremari.

Inde locum mundat; nova protinus atria fundat,

Ecclesiamque Dei signum iubet esse tropaei.

Corpus Clementis quartana luce trementis

Frigoribus crebris quatit inclementia febris,

205

Sicque dies quartus cruciatos atterit artus,

Vt reparare tribus nequeat sua damna diebus.

Langor enim stomachi Cererem vel munera Bacchi

Respuit et prorsus sunt illi taedia morsus.

His monachus damnis vastatus iam tribus annis

210

Volvitur in lecto, nequiens procedere tecto,

Membris exutis iam spes ablata salutis,

Solaque vicinis erat exspectatio finis.

Cum memores medici monachi languentis amici

Eius ad aspectum portant cum corpore lectum

215

Vel male victuro, vel forte brevi morituro.

Qui citius dicto morbo vel funere victo

Differt exsequias dum confert eulogias

Reddens quartanum divino munere sanum.

Institor ob quaestum postponens quidquid honestum,

220

De re sorte pari cupiens quacunque lucrari,

Creseus usuris et vendens omnia pluris

Captivos pueros mercatus adibat Iberos,

De numero quorum rudis impatiensque laborum

Vnus agendo pedem sacram confugit in aedem

225

Qua vir mensuetus fundebat cum prece fletus,

Fisus honore viri se vel non posse requiri,

Vel dimittendum prece, vel pretio redimendum;

Namque sacerdotis terris laus nota remotis

Et domino pueri poterat pretiosa videri.

230

Ergo rogat plorans, et eum prostratus adorans,

Vt quocunque modo velit hoc se solvere nodo.

Sanctus ad haec plangit, quia quem labor anxius angit,

Per linguam notam probat esse suum patriotam,

Offert argentum cupiens laxare redemptum.

235

Supplicat, implorat, multumque diuque laborat

Vir domino charus; renuit mercator avarus,

Denique captivum caedi iubet ut fugitivum,

Mandatoque truci violans sacraria, duci.

Indoluit sanctus, zelusque fuit sibi tantus

240

Quod gravis exempli nimis est violatio templi

Vt fervor zeli peteret sublimia coeli.

Nam simul ac mentem convertit ad Omnipotentem,

Et terrae stratus gemitum dedit, estque precatus,

Irae coelestis mors irruit impia testis,

245

Et violatoris vindex manifesta furoris;

Sicque repentina cecidit miser ille ruina.

Caetera turba tremens sanctum rogat ut sibi clemens

Parcat et exanimem vitae det visere limen

Bis condemnatum per mortem, perque reatum.

250

Ille timens animae, ne mersa foret sine fine,

Tendit humo flexus mortis prece solvere nexus.

Rem miram refero, sed quae sit consona vero:

Imperium mortis superans oratio fortis

Per Domini nutum revocat iam carne solutum;

255

Sanctus humo surgit, corpus de morte resurgit;

Liber captivus gaudet simul et redivivus,

Munera dant laeti pro templi crimine spreti.

Dum labor ingentem sed pondus enorme gerentem

Nauticus Andegavim certat propellere navim,

260

Qui labor in Ligeri solet irrequietus haberi,

Horrida tempestas causas movet ecce molestas,

Aer nigrescit, sensim gravis unda tumescit;

Incumbit ventus, trepidat per transtra iuventus,

Nec retinet ventum velo vis iuncta rudentum,

265

Malus et antennae confracta feruntur ab amne.

Iam manus aplustri nequit imperitare magistri,

Iam fluctu plenam prope sorbuit unda carinam

Turbo ratem volvit, pavor omnia corda resolvit.

Maurilium tantum clamat vox moesta natantum,

270

Moxque Deo gratus festinat adesse vocatus.

Signat eos dextra, stans ripam fluminis extra,

Cessat tempestas, crucis est manifesta potestas;

Imperio fidei redit hora serena diei,

Emergit navis, flat protinus aura suavis;

275

Et vehit ad portum, de limine mortis, ad ortum,

Quos quasi defunctos poteras modo plangere cunctos.

Mos erat huic sancto, cuius praeconia canto,

Per villas et agros invisere quoslibet aegros,

Sive per ecclesias recitare sacras homelias,

280

Ac Domino coeli verbo servire fideli.

Neu minus hoc ageret, fessusque labore sileret,

Vtpote districtus modici libamine victus

Obsequio sellae pullum pascebat asellae,

Nescius auratis compescere dura lupatis,

285

Ora superborum sessor sublimis equorum

Terga reluctantis spernebat quadrupedantis,

Mallens in pullo fastu procedere nullo,

Scilicet a Christo facto praedoctus in isto.

Quem fur invisus noctu subducere nisus

290

Daemone correptus nescit quo tendat ineptus.

Nam celebrando redit dum se procedere credit,

Et, dictu mirum! nequit hunc evolvere gyrum.

Mane stat ante fores post tractos nocte labores,

Ante sacrum limen compulsus prodere crimen

295

Furtum praesentat, demensque recedere tentat,

Dum ne curetur trepidat qui clausus habetur

Cui licet indigno pulso prius hoste maligno

Crimen condonat, tria deinde numismata donat,

Credit ad hoc factum quia paupertate coactum.

300

Quae pietas sancti bona praestat iniqua patranti

Fenore multiplici scelus accumulans inimici;

Fur reddens asinum recipit pro simplice trinum

Auro ditatus, sospes, liberque reatus.

Amelinam quamdam nulla ratione iuvandam

305

Dicebant medici, contristabantur amici,

Deque sepultura iam creverat anxia cura.

Illa superborum serie sublimis avorum,

Dives opum, compos proprii, sed corporis impos,

Sic iam bissenos erat infirmata per annos,

310

Vt quo plus fieret, sibi plus medicina noceret.

Moesta domus flebat, quia desperata iacebat

Cum redit ad mentem non defore mira gerentem,

Et prece fisa viri se posse salute potiri.

Ars medicis, inquit, sine spe me vestra relinquit,

315

Sed nunc vel sero, meliora iuvamina quaero:

Ite, suis dixit, quia spes exstincta revixit;

Currite, quaeso, citi, patrono dicite miti

Vt pius afflictam nulloque iuvante relictam

Visere dignetur, quia saepe videndo medetur.

320

Qui quoscunque solet, nunquid me visere nolet?

Ne lenius fiam per inanem macrologiam.

Curritur, ascitur, cito cum veniente reditur;

Orat humi stratus, surgit non multa precatus,

Ad lectum properat, melius iam languida sperat.

325

Vngit eam medicus, fugit illico languor iniquus

Vnguine sacrato surgit semel uncta grabato.

Hactenus ante datum quae gessit pontificatum

Maurilius scripsi, quod gratum sit, precor, ipsi.

Caetera scriptori servanda forent meliori