Marbodus Redonensis liber lapidum 1

Testo base di riferimento: PL 171, 1717-36

Altre sezioni


De adamante

 

Vltima praecipuum genus India fert adamantis,

De crystallorum natum sumptumque metallis.

Hunc ita fulgentem crystallina reddit origo,

Vt ferruginei non desinat esse coloris:

5

Cuius durities solidissima cedere nescit,

Ferrum contemnens, nulloque domabilis igne.

Quae tamen hircino calefacta cruore fatiscit.

Incudis damno, percussorumque labore,

Huius fragmentis gemmae sculpuntur acutis.

10

Hic sed avellana maior nuce non reperitur.

Alterius generis producit Arabs adamantem,

Non sic invictum: nam frangitur absque cruore.

Nec par huic nitor est, pretiique minoris habetur,

Pondere sit quamvis, et enormi corpore maior.

15

Tertius est adamas quem dat maris insula Cyprus.

Quartum producit ferraria vena Philippis.

Omnibus aequa tamen vis est adducere ferrum;

Quod facit et magnes absente potens adamante:

Nam praesens adamas magneti, quod rapit, aufert.

20

Ad magicas artes idem lapis aptus habetur,

Indomitumque facit mira virtute gerentem;

Et noctis lemures, et somnia vana repellit.

Atra venena fugat, rixas et iurgia mutat.

Insanos curat, durosque reverberat hostes.

25

Clausus in argento lapis hic, aurove feratur,

Cingat et hinc laevum fulgens armilla lacertum.