De eliotropia
Ex re nomen habens est eliotropia gemma,
Quae solis radiis in aqua subiecta vacillo,
Sanguineum reddit mutato lumine solem,
Eclipsimque novam terris effundere cogit.
5
Denique post modicum vas ebullire videbis,
Aspergique foras subitae scaturiginis imbrem,
Vt fit cum nimbis distillat turbidus aer.
Imbres de coelo vocat, astringitque serenum:
Se quoque gestanti dat plurima vaticinari,
10
Atque futurarum quasdam cognoscere rerum.
Hosque bonae famae, quibus est data, laudibus ornat,
Servat et incolumes, producens tempora vitae.
Sanguinis adstringit fluxum, pellitque venena:
Nec falli poterit lapidem qui gesserit istum.
15
Tot bona divino data sunt huic munere gemmae,
Cui tamen amplior hic esse potentia fertur,
Nam si iungatur eiusdem nominis herba,
Carmine legitimo, verbo sacrata potenti,
Subtrahit humanis oculis quemcunque gerentem.
20
Hanc nunc Aethiopes, nunc Cyprus et Africa mittit
Sanguinis aspersam guttis, similemque smaragdo.