Capnities specie crystallinus optima gemma
Facundos faciens, curansque potenter hydropem
Magna sui gerulis est virtus et medicina.
Reddit formosos, et cunctas mitigat iras.
5
Pellit et ipse metus, ut gratia se comitanti.
Magna salus oculis ophtalmius esse probatur.
Sed fures utuntur eo, et quos nemo tenere
Hoc praesente potest, cur hoc fit, noverit auctor.
Obsianus lapis est, incerta repellere, semper
10
Somnia qui potuit, securus eo comitante,
Qui dormire potest, non illum somnia fallunt.
Ignites lapis est, cui subvitreus color esse
Cernitur, et mundus, qui fluxum sanguinis omnem
Stringere consuevit, tantum sit fronte ligatus.
15
Infirmos aliena loqui vetat haec quoque gemma;
Verrucas, naevosque fugat, stygesque malignas
A pueris arcet, quorum sitiere cruorem.
Conflagrare vides incendia forte domorum,
Si tamen hunc adhibes, incendia sponte quiescunt
20
Diadochos specie, similisque colore Berillo,
Plus omni speculo probat effigies speculantum:
Et nullus lapidum tantum medicatur adustis.
Hic ubi defunctis adhibetur, sistere fertur.
A virtute sua, fit hebes, neque lenit adustos.
25
Exebenus lapis est albus, satis et speciosus.
Hac gemma manus aurificum dum lympidat aurum,
Nil magis appretiat, nil illi charius illa.
Haec valet ad stomachum, si sit conspersio facta
Cum vino vel aqua fractae de pulvere gemmae.
30
Novit et exebeni vires insanus et amens.
Conservat partum, cito liberat et parientem,
Si dextro femori connexus erit parientis.
Lingurum praegnans, lingurum si gerat infans,
More suo minus ut timeant, lingurus habebit.
35
Regius et morbus linguro vincitur hausto,
Si teris in vino permisto pulvere gemmae.
Daphnius eximius facit ut lymphaticus omnis
Se praesente statim mereatur habere salutem,
Daphnius assuerit requiem dare daemoniosis.
40
Daphnius ad fluxum valet et compescit hydropen
Mennonius morbos, languores atque tumores,
Virtus et omne fugans inimicitiasque repellens,
Facundum reddit firmum facit atque fidelem
Quemque sui gerulum: vicerunt praelia reges.
45
Evasere necem causis capitalibus acti,
Praeside mennonio, quem qui gerit effugit iras.
Navita naufragium nunquam timet hoc comitante.
Ipsa galactiten lapidem natura vocavit,
Hoc a lacte trahens Graecum simul atque Latinum,
50
Lac utrumque sonans, in eodem nomine iunges.
Namque γάλαζ Graece, lac dicimus esse Latine,
Femina deficiens a lacte per hanc sibi gemmam
Lac suffire potest, cum mulso pulvere sumpto.
Contriti lapidis si femina respuit haustum,
55
Vellus ovis gravidae collo circumliget illa,
Sic galactites super udo vellere sparsus,
Mox plenis puer uberibus lac sugere quibit.
Odontem lapidem si quis venator habebit,
Si latro, si raptor lapidem gestaverit illum,
60
Pro votis succedet eis: quanquam pietatis
Officiis careat, nec erit culpabilis actor
Naturae lapidumque Deus, qui nil sine causa
Efficit in rebus, cuius sunt omnia facta
Ponderis et numeri mansurae subdita legi.
65
Frons onagri, vel frons asini plerumque tumescens,
Fert lapidem quandoque suum, qui pota venena
Atque venenosos fertur compescere morsus.
Hunc in aqua radens, ut aquam pallere videbis,
Mox evasuro dare ne tardes patienti.
70
Hunc nuce maiorem forma crispante videbis
Atque superficie pallescere, non renitere.
Irim coelestem tricolor lapis est imitatus,
Nomine trisutes, iuris facit esse peritos
Iste sui gerulos, regum digitos decet ergo.
75
Nascitur in Phrygia Phrygius, sed hic est quasi pumex,
Pumice sed gravior: facit hunc perfusio vini
Follibus afflatum procul ignis viribus uri,
Et velut ignitum candescere sive rubere,
Fertur et exstingui perfusus nectare tantum;
80
Vtilis iste lapis tingendis vestibus esse
Dicitur a Phrygiis fullonibus, hisque peraptus.
Sarcophagus lapis est, qui mortua corpora fertur
Ferme quater denis consumere posse diebus.
Huius apud Troiam reperitur plurima vena.
85
Eiusdem generis sunt plurima saxa reperta,
Quaeque etiam erodunt viventia corpora tactu,
Et minus observant, quaecunque cadavera claudunt.
Copia dat vilem, licet insignem specularem:
Hunc primum lapidem terris Hispania misit,
90
Nunc legimus multis regionibus hunc reperiri,
Hic effossus humo, sic fissilis extenuatur
Quaslibet incrustas, ut vitro tenuior omni
Cernatur, neque iam nisi vitrum credere possis.