tituli metrici II 1

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1881

Altre sezioni


Magnus erat princeps Arichis, lux nostra salusque,

      Restituenda deo hic sua membra dedit.

Nec non et Romoald, ipsius maxima prolis,

      Sub patre iam princeps hic requiescit humo.

5

Vir quoque magnificus Grimoald, famosior illis,

      Hic situs est princeps inter utroque loco.

Sensus et eloquiis formam describere laudis

      Cuius non possit pleniter ulla manus.

Gloria magnificus de Lango - maxime - bardis,

10

      Praecelsa e quorum stirpe superstes erat.

Regali genere existens ab utroque parente,

      Transcendunt cuius gesta set alta genus.

In terris pollens nimium pulcherrimus annis

      Spes iam Samnitis certa salutis erat.

15

Mirandus specie, set plus mirabilis actis,

      A puero micuit promptus ad omne bonum.

O dolor immensus, pro ultima damna ruinae!

      Quae gens Bardorum fraude subacta tulit.

A patre pro patria directus regibus obses

20

      Placavit patriam funus ad usque patris.

Cum Danahis bellum felici sorte peregit,

      Finibus et pellit belliger ipse suis.

Extera regna sibi terenda pace subegit;

      Dilectus cunctis terribilisque fuit.

25

Pertulit adversas Francorum saepe falangas,

      Salvavit patriam set, Benevente, tuam.

Set quid plura feram? Gallorum fortia regna

      Non valuere huius subdere colla sibi.

O quam longinquo fuerat dignissimus aevo,

30

      De quo tantus erit tempus in omne dolor,

Post casum infaustum quod regna Latina ruentis

      Ipse suae gentis spes requiesque fuit.

Terrenas gazas numquam servavit amando,

      Sed mox captivis indigenisque dedit.

35

Itala, Romana, Illirica, Hebraea, Afra, Pelasga

      Morte tua, princeps, gens sine fine dolet;

Mors tibi non nocuit, set nos linquendo peremit,

      Dulcis alumne, tuo, quo tenet atra die.

Vixisti septem [ter binis floridus annis],

40

      Set cunctis seclis laude perempnis eris.

Sint satis haec breviter de te prolata legenti,

      Plenus laude tua qua .... mundus adest.