Alius euentus de serpente semiuiuo
Aure data dictis perscultatoque parente
Natus ait: satis est res noua tantus amor.
Quem pater obseruans dulces ardere relatus:
Plura uide, fili, quae referemus, ait.
5
Eripe suspensos, suspensorum pius esto
Dispensor: foedum te maculabit onus.
Fuste, pedis, petris male uictum seminecemque
Hostilem colubrum linquere culpa fuit.
Culpam uictori, ne totum conterat hostem,
10
Cogendi pecoris cura laborque facit:
Pastorum laudi pendebat ab arbore uictus
Serpens. assumit praeteriturus homo,
Assumit refouetque sinu, quem frigore uictum,
Quem uictum baculis uerberibusque uidet.
15
Protinus ut tepido uires rediere calore,
Mansuetus colubrum cum releuasset homo,
Naturae nequam non immemor anguis et hostis
Cingit, ut innodet deiciatque uirum:
Innodas benefactorem, mala bestia, stringis,
20
Suffocas; equidem corruo, dixit homo.
Anguis ait: natura trahit. quid rectius unquam
Quam si naturae perficiamus opus?
Rixatur; casurus homo, serpens ruituro
Insultat; uulpes iudicialis adest:
25
Audieram rixas uenioque salubriter, inquit.
Silua silens aures, lumina campus habet.
Nil siluestre tamen in nostris iudico siluis,
Vrbanam uobis affero iuris opem.
Vos modo sepositos uideam uelut esse soletis,
30
Vtilia assistens inter utrumque loquar.
Longa suos serpens nodos enodat et exit,
Stat bene semotus angue solutus homo,
Personae propriae obiectu uulpecula prudens
Hic agit et partes exhibet ipsa suas:
35
Non fugis, o serpens? iam si potes, effuge! dixit;
Liber ab hoste truci saluus abibis homo.