Rursus in ambiguos gravis ammonet anchora calles
Tela dare, incertis classem concredere ventis;
Languida quae geminas superarunt membra procellas,
Ad nova bella iubet lassos reparare lacertos,
5
Victricemque manum gravidis consurgere remis,
Quo vocat aura levis, placidis superare profundum
Flatibus, aequoreas temptando classibus undas,
Tendere ad ignotas celerique per aequora terras
Cursu et praecipites scopulos pulsare natatu.
10
Vela movet placidus tremulis cita flatibus Eurus,
Cogens me rapido nunc tendere in ardua gressu,
Europae quo celsa pharus cum luce coruscat.
Spargit ad astra suum Karolus rex nomen opimum;
Sol nitet ecce suis radiis: sic denique David
15
Inlustrat magno pietatis lumine terras.
Res tamen una duos variando separat istos,
Et vice disiuncti mutata saepe feruntur:
Illum aliquando tegunt nimboso nubila tractu,
Hunc ullae numquam possunt variare procellae;
20
Ille caret proprio bissenis lumine horis,
Iste suam aeterno conservat sidere lucem;
Pace nitet laeta, pariter pietate redundans
Nescit habere pio lapsurum lumine casum.
Vultu hilari, ore nitet, semper quoque fronte serena
25
Fulget et aeterno pietatis lumine Phoebum
Vincit, ab occasu dispergens nomen in ortum.
Armipotens Karolus, victor pius atque triumphans
Rex, cunctos superat reges bonitate per orbem;
Iustior est cunctis cunctisque potentior exstat.
30
Ille duces magno et comites inlustrat amore;
Blandus adest iustis, hilarem se praebet ad omnes,
Iustitiae cultor cultores diligit omnes,
Iustus in exemplum cunctis se donat habendum.
Ingreditur prior ipse, sequi quo se cupit omnes;
35
Temptat iter, facile cuncti quo iure sequantur.
Iniustos merito duris constringit habenis,
Atque iugum inponit gravidum cervice superbis.
Discere iustitiam divinis ammonet actis;
Impia colla premit rigidis constricta catenis,
40
Et docet altithroni praecepta implere tonantis.
Quod mens laeva vetat suadendo animusque sinister,
Hoc saltim cupiant implere timore coacti;
Quod non sponte prius miseri fecere rebelles,
Exercere student avide instimulante timore.
45
Qui pius esse fero iam dudum more repugnat,
Fitque timore pio pius impius ille coactus.
Erigit hinc humiles, humilesque extollit in altum;
Prona colit relevans ad celsa cacumina colla;
Ora trahit summissa gradus rex iustus ad altos,
50
Colla suprema premit, subdens excelsa petentes;
Et quantum miseri conantur surgere ad alta,
Rursus ad ima facit merito descendere tantum.
Strenuus ingenio Karolus, sapiensque, modestus,
Insignis studio, resplendens mente sagaci,
55
Nomen et hoc merito Karolus sortitur in orbe.
Haec cara est populis lux et sapientia terris;
Omne decus pariter famulis, ornatus et omnis
Exstat, honor populi et plebis spes gloria summa
Nominis. Hunc olim terris promisit origo
60
Tam clarum ingenio, meritis quam clarus opimis
Fulget in orbe potens, prudens gnarusque, modestus,
Inluster, facilis, doctus, bonus, aptus, honestus,
Mitis, praecipuus, iustus, pius, inclitus heros,
Rex, rector, venerandus apex, augustus, opimus,
65
Arbiter insignis, iudex, miserator egenum,
Pacificus, largus, solers hilarisque, venustus.
Grammaticae doctor constat praelucidus artis;
Nullo umquam fuerat tam clarus tempore lector;
Rethorica insignis vegetat praeceptor in arte;
70
Summus apex regum, summus quoque in orbe sophista
Exstat et orator, facundo famine pollens;
Inclita nam superat praeclari dicta Catonis,
Vincit et eloquii magnum dulcedine Marcum,
Atque suis dictis facundus cedit Homerus,
75
Et priscos superat dialectica in arte magistros,
Quatuor ast alias artes quae iure secuntur,
Discernit simili rerum ratione magistra;
Doctus in his etiamque modo rex floret eodem.
Solus iter meruit doctrinae adipiscier omne,
80
Occultas penetrare vias, mysteria cuncta
Nosse, deo seriem revelante ab origine rerum.
Omnem quippe viam doctrinae invenit et omnem
Artis opacum aditum secretaque clancula verba.
Omnia solus enim meruit pius ille talenta
85
Suscipere et cunctis praefertur in arte magistris:
Scilicet imperii ut quantum rex culmine reges
Excellit, tantum cunctis praeponitur arte.
Quis poterit tanti praeconia promere regis,
Quisve putat sermone rudi se principis acta
90
Posse referre, senes cum vincant omnia vates?
Exsuperatque meum ingenium iustissimus actis
Rex Karolus, caput orbis, amor populique decusque,
Europae venerandus apex, pater optimus, heros,
Augustus: sed et urbe potens, ubi Roma secunda
95
Flore novo, ingenti, magna consurgit ad alta
Mole, tholis muro praecelsis sidera tangens.
Stat pius arce procul Karolus loca singula signans,
Altaque disponens venturae moenia Romae.
Hic iubet esse forum, sanctum quoque iure senatum,
100
Ius populi et leges ubi sacraque iussa capessant.
Insistitque operosa cohors; pars apta columnis
Saxa secat rigidis, arcem molitur in altum;
Ast alii rupes manibus subvolvere certant,
Effodiunt portus, statuuntque profunda theatri
105
Fundamenta, tholis includunt atria celsis.
Hic alii thermas calidas reperire laborant,
Balnea sponte sua ferventia mole recludunt,
Marmoreis gradibus speciosa sedilia pangunt.
Fons nimio bullentis aquae fervere calore
110
Non cessat; partes rivos deducit in omnes
Vrbis. Et aeterni hic alii bene regis amoenum
Construere ingenti templum molimine certant.
Scandit ad astra domus muris sacrata politis.
Pars super in summis populi procul arcibus ardens
115
Saxa locat, solido coniungens marmora nexu;
Altera stat gradibus portantum sorte receptans
Pars onera, atque avidis manibus praedura ministrat
Saxa; alii subeunt, volvunt ad moenia rupes;
Ingentes passim fasces cervice reflexa
120
Deponunt humeris, valido sub pondere fessi;
Plaustraque dant sonitum; vastus fragor aethera pulsat;
Fit strepitus, magna consurgit stridor in urbe:
Itque reditque operosa cohors, diffusa per urbem
Materiam Romae certatim congregat altae.
125
Hic alii arma parant, acuentes utile ferrum,
Marmora quo possunt sculpi et quo saxa secari.
Fervet opus; velutique solent aestate, futurae,
Pulchra, hiemis non inmemores, alimenta ciborum
Cum facere, ore legunt carpentes floscula apesque
130
Per latices, per thima volant stridentibus alis;
Floribus insidunt aliae, praedaque redire
Accepta studeant, redolentia castra revisant;
Aut foetus aliae certant educere adultos,
Aut cum nectareas componunt ordine cellas,
135
Roscida stipantes sinuoso poplite mella:
Haud aliter lata Franci spatiantur in urbe.
Non procul excelsa nemus est et amoena virecta
Lucus ab urbe virens et prata recentia rivis
Obtinet in medio, multis circumsita muris.
140
Hic amnem circumvolitat genus omne volucrum;
In ripis resident rimantes pascua rostris;
Nunc procul in medio summergunt flumine sese,
Nunc quoque praecipiti properant ad litora cursu;
Hosque toros iuxta cervorum pascitur agmen
145
Riparum in longa per amoenaque pascua valle.
Huc illuc timido discurrit dammula gressu:
Fronde retecta vacat; passim genus omne ferarum
His latet in silvis. Etenim nemora inter opaca
Hic pater adsidue Karolus, venerabilis heros,
150
Exercere solet gratos per gramina ludos,
Atque agitare feras canibus tremulisque sagittis
Sternere cornigeram nigraque sub arbore turbam.
Exoritur radiis cum primum Phoebus honestis,
Et iubar ignicomo perlustrat lumine montes,
155
Praecipites scopulos et summa cacumina tangens
Silvarum, thalamo properat delecta iuventus
Regali, parte ex omni collecta, resistit
Nobilium manus expectans in limine primo.
Fit strepitus, clamor consurgit vastus in urbe;
160
Desuper ex alto respondent culmine tecta
Aerea; praecipuus conscendit stridor in auras;
Hinnit equusque ad equum, conclamat turba pedestris.
Inque vicem proprio revocatur pignore quisque
Ad dominum famulusque suum sequiturque vocantem.
165
Hic phaleratus equus gravidis auroque metallis,
Terga recepturus regem in sua gaudet opimum;
Stans movet acre caput, montes cupit ire per altos.
Egreditur tandem; circum stipante caterva,
Europae veneranda pharus se prodit ad auram.
170
Enitet eximio vultu facieque coruscat;
Nobile namque caput pretioso amplectitur auro
Rex Karolus; cunctos humeris supereminet altis
Lata ferunt iuvenes ferro venabula acuto,
Retia quadruplici coniunctaque linea limbo,
175
Atque canes avidos ducunt per colla revinctos,
Ad praedam faciles furiosoque ore molosos.
Iam pater excelsi Karolus sacra limina templi
Deseruit; mox castra ducum comitesque priores
Movere; alte urbis panduntur classica portae;
180
Cornua concrepitant, fragor ingens atria complet,
Praecipitique ruunt iuvenes ad litora cursu.
Hinc thalamo cunctata diu regina superbo
Procedit, multa circum comitante caterva,
Liutgardis Karoli pulcherrima nomine coniux.
185
Fulgida colla nitent roseo simulata colore;
Cedit opimum etenim redimitis crinibus ostrum;
Candida purpureis cinguntur tempora vittis;
Aurea fila ligant clamidem, capitique byrillus
Inseritur, radians claro diadema metallo
190
Enitet, et vestis biscocco purpura bysso;
Ornantur variis radiantia colla lapillis.
Agmine se iungit pulchris stipata puellis;
Magnanimos inter proceres regina superbo
Gaudet equo, et iuvenum circum manus emicat ardens.
195
Cetera regalem pubes pulcherrima prolem
Expectat foribus. Turmis comitatus opimis,
More patri et vultu similis, procedere tandem
Temptat item Karolus, genitoris nomine pollens:
Terga ferocis equi solito de more fatigat.
200
Hinc Pippinus avi sequitur de nomine dictus,
Restaurat proprii qui publica gesta parentis,
Bellipotens, animosus heros, fortissimus armis,
Seque suos inter famulos fert ductor opimus.
Coetibus innumeris circumdatus, enitet alto
205
Vectus equo, eximio vultu facieque coruscans,
Tempora cui rutilo cinguntur pulchra metallo.
Circumfusa ruit comitantum turba rotatu
Per patulas portas; certatim exire senatus
Conatur magno cum murmuris inde tumultu.
210
Cornua rauca sonant, avido latratibus auras
Conplent ore canes, fragor ignea sidera pulsat.
Inde puellarum sequitur mox ordo coruscus;
Rhodrud ante alias rapidoque invecta puellas
Fulget equo et placidum prior occupat ordine gressum.
215
Immixta est niveis ametistina vitta capillis,
Ordinibus variis gemmarum luce coruscans;
Namque corona caput pretiosis aurea gemmis
Implicat et pulchrum subnectit fibula amictum.
Virgineos interque choros turbamque sequentem
220
Proxima Berta nitet, multis sociata puellis.
Voce, virili animo, habitu vultuque corusco,
Os, mores, oculos imitantia pectora patris
Fert; caput aurato diademate cingitur almum.
Aurea se niveis commiscent fila capillis;
225
Lactea quippe ferunt pretiosam colla murinam.
Ornatur vestis variis speciosa lapillis
Ordine, gemmarum numerosa luce coruscat
Bratea, crysolitis ornantur tegmina gemmis.
Gisala post istas sequitur candore coruscans;
230
Virgineo comitata choro, micat aurea proles.
Tecta melocineo fulgescit femina amictu,
Mollia purpureis rutilant velamina filis,
Vox, facies, crines radianti luce coruscant.
Splendida colla nitent roseo inflammata rubore,
235
Argento stat facta manus, frons aurea fulget,
Et magnum vincunt oculorum lumina Phoebum.
Laeta super rapidum conscendit virgo caballum;
Frena superbus equus spumantia dente volutat.
Hinc comitata viris, illinc stipata puellis
240
Innumeris circum, circumstrepit agmen equorum.
His cumulata bonis praecelsa solaria linquens,
Virgo pudica pii sequitur vestigia regis.
Rhodhaid inde micat multis ornata metallis;
Agmen ovans rapido praecedit femina gressu.
245
Pectora, colla, comae lucent variata lapillis,
Serica et ex humeris dependent pallia pulchris;
Inseritur capiti nitido gemmata corona;
Stringit acus clamidem gemmatis aurea bullis.
Pulchra vehetur equo Rhodhaidis virgo superbo,
250
Quo latitare solent hirsuto tergore cervi.
Interea egreditur vultu Theodrada corusco,
Fronte venusta nitens et cedit crinibus aurum;
Pulchra peregrinis conlucent colla zmaracdis,
Pes, manus, ora, genae, cervix radiata nitescit.
255
Clara serenatis fulgescunt lumina flammis,
Pallia permixtis lucent iachyntina talpis,
Clara Sophocleoque ornatur virgo coturno.
Turba puellarum circumstrepit agmine denso,
Atque venusta cohors procerum nitet ordine longo.
260
Et sedet in niveo pulcherrima virgo caballo;
Acri fertur equo Karoli pia filia regis;
In nemus ire parat, sacrata palatia linquens.
Agminis extremam partem sibi vindicat Hiltrud,
Illi sorte datur dehinc ultimus ordo senatus;
265
Ipsa autem medio fulgescit in agmine virgo:
Temperat expositum spatii moderamine gressum
Litorei iuxta ora soli. Plebs inclita tendit
Venandi studio, regique exercitus omnis
Iam sociatus adest; mox ferrea vincla rapacum
270
Cuncta cadunt resoluta canum, lustra alta ferarum
Nare sagace petunt, quaerentes rite rapinam,
Et lustrant avidi condensa frutecta molosi;
Diffusi errantes in opacis saltibus, omnes
Sanguineam silvis praedam reperire laborant.
275
Cingit eques saltum, fugitivis obvia turbis
Turba paratur; aper fulvus fit valle repertus;
Mox nemus insiliunt equites et voce sequuntur;
Praedam agiles certant fugitivam agitare molosi,
Et sparsi currunt per opaca silentia silvae.
280
Iste tacendo volat celerem post rite rapinam,
Ille autem vacuas complet latratibus auras;
Errat hic umbrosis delusus odore frutectis,
Alter in alterius hinc saltibus inde rotatur;
Ille videt, hic praedam sentit odore fugacem.
285
Fit strepitus, silvis consurgit stridor in imis,
Et tuba magnanimos incendit ad acra molosos
Proelia, dirus aper quo se fert dente minaci,
Arboribusque excussa cadunt folia undique ab altis:
Per loca vasta fugit rapidoque per invia cursu
290
Tendit iter, frendens tenet alta cacumina montis;
Cursibus exhaustus lasso pede constat anhelus.
Iam parat arma necis canibus turbamque sequacem
Sternit et horrendo rabidos rotat ore molosos.
Mox Karolus pater ipse volat mediumque per agmen
295
Ocior aligeris avibus forat ense ferinum
Pectus et intinguens gelidum in praecordia ferrum.
Corruit ille, vomens vitam cum sanguine mixto,
In flava moriens seseque volutat harena.
Regalis monte haec proles speculatur ab alto.
300
Mox aliam Karolus praedam iubet inde movere,
Et socios verbis claros ita fatur amicis:
"Hanc fortuna diem nobis deducere laetam
Annuit auguriis et nostra incepta secundat;
Ergo favete omnes istum exercendo laborem,
305
Venandi studio curamque adhibete benignam!"
Vix haec dixit heros, subito fremit agmen ab alto
Monte; nemus repetunt proceres hinc inde ruentes
Praeceleres agitare feras. Pater inclitus ipse
Ante volans Karolus manibus fert missile ferrum,
310
Sternit et innumeras porcorum strage catervas;
Corpora multa cadunt passim prostrata ferarum.
Tunc Karolus praedam proceres partitur in omnes,
Et spoliis onerat gravidis sociosque sequaces.
Inde reflectit iter, campum repetensque priorem,
315
Frondosum lucum, patulis fontesque recentes
Ramis praetextos et opacam frigoris umbram.
Aurea hic terris passim tentoria fixa
Stant, pomposa ducum hinc inde et castra nitescunt.
Laeta parat Karolus sociis convivia laetus;
320
Convocat huc omnes longaevos ordine patres,
Maturum populum natum melioribus annis,
Inpubem pariter plebem castasque puellas
Conlocat; inde iubet mensis donare Falerna.
Sol fugit interea, lucem nox occupat umbris;
325
Membra solo exoptant placidum defessa soporem.
Portentum rex triste videt monstrumque nefandum
In somnis, summum Romanae adstare Leonem
Vrbis pontificem mestosque effundere fletus,
Squalentes oculos, maculatum sanguine vultum,
330
Truncatam linguam horrendaque multa gerentem
Vulnera. Sollicitos gelidus pavor occupat artus
Augusti. Rapidos Romana ad moenia missos
Tres iubet ire, foret si sanus pastor opimus
Explorare gregis; quid tristia somnia signent
335
Miraturque; piam curam gerit ille fidelem.
Festinant rapidis legati passibus; ipse
Saxoniam repetit cum multis milibus heros.
Agmina conveniunt diversis partibus orbis,
Cognataeque acies properant super ardua Rheni
340
Litora, Saxonum populum domitare rebellem
Et saevam gelido gentem rescindere ferro.
Culmina iam cernunt urbis procul ardua Romae
Optatumque vident legati a monte theatrum;
Tristior occurrit vulgataque fama repente,
345
Lumen apostolicum crudeli funere plagis
Occubuisse feris; nam serpens saevus et atrox
Qui solet unanimes bello committere fratres,
Semina pestiferi iactare nocenda veneni,
Suasit in innocuum caecatis mentibus omnes
350
Saevire, et famulos dominum trucidare potentem.
Dira animis inlapsa lues et sensibus haesit;
Virus pestiferum concepit pectus anhelum.
Insidias posuere viro mortemque parabant
Insonti tristemque necem; plebs impia telis
355
Pastorem in proprium seseque armavit iniquis.
Dum solitum transisset iter Leo papa benignus,
Et sacra Laurenti peteret pede limina sancti,
Plebs demens populusque vecors, male sana iuventus,
Fustibus et gladiis, nudatis ensibus, omnis
360
Inruit in summum pastorem turba tumultu,
Caeca furens, subito diris commota procellis.
Sacra sacerdotis torquebat membra flagellis,
Vnius in casum multorum saevit hiatus;
Carnifices geminas traxerunt fronte fenestras,
365
Et celerem abscidunt lacerato corpore linguam.
Pontificem tantum sese extinxisse putabat
Plebs pietate carens atrisque infecta venenis;
Sed manus alma patris oculis medicamina ademptis
Obtulit atque novo reparavit lumine vultum.
370
Ora peregrinos stupuerunt pallida visus,
Explicat et celerem truncataque lingua loquellam.
Cum sociis magnus paucis fugit inde sacerdos;
Clam petere auxilium Spulitinam tendit ad urbem.
A duce cum magno fit hic susceptus honore
375
Winigiso et multis cumulatus in ordine donis.
Audit Italiam missos venisse fideles
Francorum, et solitam Romanis ferre salutem
Non voluisse, suum quoniam sine culpa potentem
Suppliciis dominum cruciassent. Mox manifestos
380
Ille venire viros ad se iubet, atque ita fari
Incipit - et truncata brevi infra lingua palatum
Cursu errat - placidam depromens voce loquellam:
"Vos ego per caram Karoli coniuro salutem
Regis, ut eiectum me defendatis in armis,
385
Finibus a propriis et sedis honore repulsum;
Me quoque vobiscum ad vestrum ducatis opimum
Regem, et praecipui liceat mihi principis ora
Cernere, qui iusto nostros examinet actus
Iudicio et vindex saevissima verbera nostra
390
Vindicet insignis, luctus gemitumque meumque
Allevet, addendo nostrae solatia vitae.
Ergo agite et, vestra si nunc mihi gratia certa est,
Eripite his terris, David me obtutibus almis
Praesentate, viri; iam nos mora nulla tenendo
395
Inpediat, gelidas superemus cursibus Alpes."
Haec Leo papa. Cohors Francorum mixta Latinis
Obstipuit, domino grates laudesque rependens,
Qui nova pontifici reddebat lumina summo,
Et desperatam condebat in ore loquellam.
400
At Germar contra breviter sic vocibus usus:
"Lux, decus egregium, populorum lumen amoenum,
Pastor apostolicus, venerandus in orbe sacerdos,
Te mandare decet, quodcumque in corde volutas;
Nos parere tuis fas est, pater optime, iussis!
405
Inde iter incipiunt laeti rapidisque metiri
Passibus; Augusti iuvat ire ad limina magni,
Difficiles temptare vias, callemque severum
Vincere; certatim diversa per oppida pergunt.
Innumerae occurrunt passim ad spectacula turbae,
410
Pontificis sacras gaudentes lambere plantas;
Multaque praeterea cumulantes munera portant;
Et capite in veteri visus cernendo novellos
Obstipeant, linguamque loqui mirantur ademptam
Iam dudum, et celerem recreata voce loquellam.
415
Rex pius interea gelidum transnavigat amnem
David, spumosi superans vada cerula Rheni,
Armatas acies inter primosque coruscat
Arduus, arma tenens; equitatus vertice toto
Exsuperat comites. Fulgentes aere catervae
420
Vndique collectae properant, atque agmina iungunt
Cum fremitu vario sese, et stupet inscia tellus
Loricas, enses, galeas, tot scuta virorum,
Ac concussa tremit sub tanto pondere ferri:
Vastus ad astra frequens conscendit clamor, et echo
425
Rupibus e gelidis, saxoso a monte resultat.
Est locus insignis, quo Patra et Lippa fluentant;
Altus et in nudo campo iacet, undique largo
Vestitus spatio; celso de colle videri
Namque potest legio omnis et hinc exercitus omnis,
430
Castra ducum et comitum, radiantiaque armas virorum.
Huc Karolus, multis stipatus milibus, heros
Advenit, et tandem iuvat hic succedere tectis
Missus apostolici regalem tendit ad aulam
Interea, et summum manifestat quippe venire
435
Pontificem, expulsum Romana a sede Leonem
Civibus a propriis, et tot tolerasse recenset
Verbera, commemorans extinctum lumine vultum:
Narrat et abscisam liquido de gutture linguam;
Nunc, medicante deo, sanatum et ab omnibus istis
440
Esse malis. Animis stupet ipse exercitus omnis
Auditu, et Karolus, recolendo somnia retro,
Praeteriti indicio agnoscens vestigia visus
Hoc fore non dubitat, quod tristes fundere fletus
Pontificem in somnis iam dudum vidit eundem.
445
Hinc iubet extimplo Pippinum occurrere magno
Pastori, pacem et placidam portare salutem.
Obvius ire parat genitoris iussa facessens
Pippinus; centum laetus cum milibus ivit.
Ipse sedet solio Karolus rex iustus in alto,
450
Dans leges patriis, et regni foedera firmat.
Vtque videt patulo adversum se tendere campo
Pastor apostolicus centum cum milibus altum
Pippinum, geminas extendit ad aethera palmas,
Pro populoque preces effundens pectore largas.
455
Ante sacerdotem ter summum exercitus omnis
Sternitur, et supplex vulgus ter fusus adorat.
Mox Leo papa solo Pippinum more benigno
Excipit et, sacris circumdans colla lacertis,
Haeret in amplexuque diu placida oscula libans.
460
It comes et supra se confert vertice toto
Pippinus; varias miscent sermone loquellas
Inque vicem diversa levant problemata verbo.
Rex pius interea solium conscendit et omnem
Alloquitur populum Karolus, venerabilis heros:
465
"Ergo agite; o proceres", inquit, "quibus, induite arma,
Ire estis soliti ad bellum Martemque severum
Temptare et crudo vosmet confidere pugno:
Pontifici celeri cursu occurremus opimo!"
Vix haec dixit heros, fremit undique turba tumultu,
470
Tela manu glomerat mox, loricasque trilices,
Et latos clipeos, galeasque et spicula; peltae
Aeratae resonant; acies hinc inde videntur
Ire equitum; sparso nigrescunt pulvere nubes,
Et tuba lugubri medio strepit aggere voce.
475
Classica signa sonant; campi densentur aperti
Agmine, cristatus fulgetque exercitus omnis.
Tela micant pariter, vexilla levata coruscant,
Armati incedunt iuvenes et freta iuventus
Gaudet equis; siccus fervescit in ossibus ardor
480
Audendi. At Karolus medio micat agmine laetus:
Aurea crista tegit frontem, et conspectus in armis
Fulget; equo ingenti portatur ductor opimus.
Ante sacerdotum porro castra agmina ternis
Stant divisa choris in longis vestibus; almae
485
Sacra crucis vexilla levant, et praesulis omnis
Adventum expectat clerusque et candida plebes.
Iam pater in campo Karolus videt agmina aperto;
Pippinum it summum pastorem tendere contra
Constat: it inque modum populum expectare coronae
490
Praecipit atque aciem hinc dividit orbis ad instar.
Ipse autem medio consistit in orbe beatus
Praesulis adventum expectans, et vertice toto
Altior est sociis, populum supereminet omnem.
Iam Leo papa subit que externo se agmine miscet.
495
Quam varias habitu, linguis, tam vestis et armis
Miratur gentes diversis partibus orbis.
Extemplo properans Karolus veneranter adorat,
Pontificem amplectens magnum, et placida oscula libat.
Inque vicem dextras iungunt, pariterque feruntur
500
Gressibus, et multo miscentes verba favore.
Ante sacerdotem ter summum exercitus omnis
Sternitur, et supplex vulgus ter fusus adorat,
Pro populoque preces ter fundit pectore praesul.
Rex, pater Europae, et summus Leo pastor in orbe
505
Congressi, inque vicem vario sermone fruuntur.
Exquirit Karolus casus auditque laborum
Diversos; sceleris populi impia facta stupescit.
Miratur geminas iam dudum luce fenestras
Extinctas et nunc reparatum lumine vultum,
510
Truncatamque loqui miratur forcipe linguam.
Alter in alterius configunt lumina vultus
Et parili sedis tendunt ad culmina gressu.
Ante sacerdotes sacri stant hostia templi
Alternis vicibus modulantes carmina laudum,
515
Atque creatori grates laudesque frequentant,
Qui nova pontifici reddebat lumina summo
Et desperatam condebat in ore loquellam.
Exoritur clamor, vox ardua pulsat Olympum:
Intrat apostolicus, Karolo ducente beato,
520
Templa creatoris, solito sollemnia more
Concelebrare pio missarum sacra favore.
Ex hinc officiis divinis rite peractis,
Invitat Karolus celsa intra tecta Leonem.
Clara intus pictis conlucet vestibus aula;
525
Auro, ostro ornantur hinc inde sedilia multo;
Ad mensas resident laeti, variisque fruuntur
Deliciis; medio celebrant convivia tecto;
Aurea namque tument per mensas vasa Falerno.
Rex Karolus simul et summus Leo praesul in orbe
530
Vescitur, atque bibunt pateris spumantia vina.
Post laetas epulas et dulcia pocula Bachi
Multa pius magno Karolus dat dona Leoni.
Hinc laetus repetens aulae secreta revisit
Rex, et apostolicus repetit quoque castra suorum.
535
Cum tali a Karolo Leo fit susceptus honore,
Romanos fugiens propriisque repulsus ab oris.