Hildebertus Cenomanensis querimonia carnis et spiritus 5

Testo base di riferimento: P. Orth, 2000

Altre sezioni


"Cum placeat carni, quod vivificatur, ametque

Hoc anime obsequium, tamen evenit, ut diuturnis

Fracta malis vitam fastidiat, abdicet annos,

Malit obire semel quam sepius atque suprema

5

Morte rapi quam tot preeuntibus esse superstes.

Sed licet his instet, non est homicida voluntas,

Donec declinet faveatque uxorius illi

Spiritus: hoc stimulis et blanda lite subacto

Gignitur excessus, quia, dum caro clamat eamque

10

Spiritus exaudit, consensu culpa creatur

Inque creando nefas caro fit vir, spiritus uxor."