Hactenus arrisit Susannae gratia formae;
Hactenus in populo floruit eius honor.
Fama serena fuit, sed nubila facta lucernam
Laudis famosae vix rutilare sinunt.
5
Nam iubar exiguum de famae lampade duces,
Ex oleo morum si nihil intus habes.
Vel quis erit fructus, si te flores nominis ornent,
Et de fruge boni nil tua vita metat.
Non aurum dico quidquid fulgore superbit,
10
Non appello favum quidquid in ore sapit.
Auri nobilitas luteam si vestiat ollam,
Non ideo sequitur hanc minus esse lutum.
Sic et Susannam si famae candor inaurat,
Non ideo sequitur hanc minus esse ream.
15
Nobis enituit quod moecha sit, et quod iniqua
Sprevit moecha virum, laesit iniqua Deum.
Virtuti vitium, sinceris turpia, legi
Illecebram, fidei praetulit illa dolum.
Nos urit graviter res haec, opus hoc, scelus istud
20
Res deformis, opus flebile, triste scelus.
Iuris enim nostri est, tales evellere plantas,
Ne pariat fructus arbor iniqua malos.
Parva quidem cito fructificant, at fertilis arbor
Taedius urtica crescere semper habet.
25
Lex igitur poscit, et res ut in arboris huius
Radicem vindex nostra securis eat.
Sed donec nobis clarescant omnia, parvam
Poenae concessit ultio nostra moram.
Ergo revolvatur res ordine ducta, rotamque
30
Linguae currentis auris habena reget.
Cum sol hesternum libraret tempus, et urbis
Librasset causas statera nostra diu.
Surgimus, egredimur, Ioachim nos excipit hortus,
Floridus ut recreet taedia nostra locus.
35
Nostro blanditur locus, arridetque labori.
Ridentem reddunt quatuor ista locum.
Haec sunt: Arbor humus, et fons, et avis; viret arbor,
Vernat humus, garrit fons, citharizat avis.
Arbor fronde viret, pubescit germine tellus,
40
Murmure fons garrit, gutture ludit avis.
Flos oculos pascit, nardus nares, avis aures;
Hic placet, haec redolet, exprimit illa melos.
Sedimus hic igitur fallendo sub arbore solem,
Vt iuvenescat nostra senecta parum.
45
Dumque locum nostri metitur luminis error,
Fors in Susannam lumina nostra tulit.
Pulsat posticam, paruit pulsata, patentem
Ingreditur, graditur, acceleratque scelus.
Et quales optat lasciva libido, latenti
50
Dilecto tales obtulit illa genas.
Intrat enim succincta dolis, discincta puellis,
Picta genis, pedibus nuda, venusta comis.
Excludens famulas, sine teste fuit obvia: nemo
Delinquens oculos testis amare solet.
55
Arte suam pinxit faciem, quia pectus amantis
Praedari citius forma polita solet.
Turpem prodebat habitus quaesitus amorem,
Deformisque notae testis et obses erat.
Signis sive notis, etsi non voce, reatum
60
Impurae mentis haec potuere loqui.
Frons stellata rosis, pictae lascivia zonae,
Collum corque tumens, auris in ore nitens.
Pes levis et vestis rugis impacta superbis,
Et coma dedignans vincula magistra pati.
65
Cur sic? Vt placeat magis, et magis urat amantem.
Plus igitur placuit, plus et inarsit amans.
Arsit et exsiliit, rapit hanc; manui manus, ori
Iungitur os; pudor est ordine cuncta sequi.
Currimus; hi fugiunt; sequimur, foris evolat ille.
70
Illa stat, ille ruit, tardior illa fuit.
Adsumus, illa stupet; loquimur, rubet illa; minamur,
Illa dolet; causam quaerimus, illa tacet.
Nos quasi subsannans oculo Susanna superbo
Quaesitum surda praeterit aure scelus.
75
Indicat ipsa tamen vel fronte, vel ore reatum.
Frons rubet, ecce pudor; os silet, ecce favor.
Elucet quae sit Susanna, nec esse sepultum
Pertulit hoc facinus iudicis ira Dei.
Nec fallit sermo vulgi tam tritus in ore:
80
Donec fracturam sentiat olla, natat.
Haec nec naufragium mundi sensisset in undis,
Si mores esset sponsa secuta viri.
Sed multum distant sibi vir pius, uxor iniqua,
Vir fidus sponsae, sponsa dolosa viro.
85
Sponsae culpa tamen Ioachim non torqueat ex hac,
Ecce nihil maculae contrahit ille sibi.
Non ideo reus est, si vir suus est, quia damni
Nil oleum patitur, si societur aquae.
Causa relata patet, nec testibus indiget: ergo
90
Torqueat et cruciet ultio digna ream.
Quis turbo turbam turbavit? Quis sonus urbem
Impulit? Vnde fragor intonat, unde dolor?
State, viri, torquete reos, absolvite iustam;
Hos sua culpa ligat, hanc sua causa iuvat.
95
Pondere non aequo Susannae causa pependit.
Non timuit mendax esse statera senum.
Canities etiam mentiri novit, et albam
Non semper retinet alba senecta fidem.
Ergo potest ipsis irasci moribus aetas,
100
Quae stupet in senio non senuisse senes.
Albi temporibus, nigri sunt moribus; aequam
Tempora cana nivem, corda dolosa picem.
Pingues ut vitulos, vetulos admiror amantes,
Amentesque, graves corpore, mente leves.
105
Hos gradus insignit, sed vita pressit, honoris
Summos attingit infima vita gradus.
Ambo presbyteri, sed non praebent iter ulli
Ambo videntes, sed sine iure, Dei.
Cumque regant alios, tamen a dulcedine morum
110
Ieiunus remanet tantus honoris apex.
Verbis frondescunt, sed non est fructus in actu;
Ore pluunt aliis, sed sine rore sibi.
Ore docent, et non exemplo, sed documentis
Non redimit mores aurea lingua malos.
115
Qui docet et peccat, lyra sed delira vel ille est,
Vnda sed immunda, vel rosa, rosa tamen.
Dum tibi blanditur lyra, dum verbi pluit unda,
Dum te demulcet laudis odore rosa.
Sed quia delinquit, quasi delirat, quasi sordet,
120
Et quasi cor roseum verme cor intus habet.
Talis uterque docet, nocet, ungit, pungit: obesse
Plus, prodesse minus, nostis utrumque tamen.
Cum doceant alios, se non hortantur, et instar
Candelae faciunt in sua damna iubar.
125
Proficit haec aliis, sibi soli deficit ipsi;
Proficiunt aliis, deficiuntque sibi.
Vt breviore stylo claudam praedicta, sequuntur
Vtres seu ventres, dolia sive dolos
Vt populi loculos nummis emungere possint,
130
Proh dolor! in populos vendit uterque dolos.
Curant non aras, sed arcas; non vera, sed aera;
Non aequum, sed equos; non inopes, sed opes.
Haerent sed vanis, sed vinis, sive venenis;
Quaerunt vana, colunt vina, venena spuunt.
135
Libras, non libros relegunt; parentque monetis,
Non monitis; pretio non prece quemque iuvant.
Non alleluia ructare, sed allia norunt:
Plus in Solmone quam Salomone legunt.
Talibus ergo fides inclinet nostra favorem,
140
Non quia fallaces non meruere fidem,
Fingunt quod vestris infundant auribus; iste
Non est ordo rei quem docuere rei.
Sed nihil intexet mea vox de stamine falsi,
Remque sequar breviter, sed sine nube doli.
145
Aestus erat, calor instabat, sol flammeus undas
Iusserat immemores frigoris esse sui.
Rivus qui ludens Ioachim lascivit in horto,
Lampadis eiusdem vi tepefactus erat.
Illuc invitant Susannam balnea; surgit,
150
Huc properat, fraudem nescit inesse loco.
Tentat aquam, laudat tentatam; nuda subintrat:
Laudatam nudam vidit uterque senum:
Vidit et incaluit; conceptae pabula flammae,
Eius utraeque genae sunt in utroque sene.
155
Hinc species, inde spes, hinc venus, unde venustas,
Hinc color, unde color urit utrumque senem.
Igni dant vires oculi, lux ignea, cervix
Lactea, caesaries aurea, frontis honor.
O res mira! senex amat, exstinctus cinis ardet,
160
Spina vetus redolens, arida planta virens.
Non errant simili puerique, senexque reatu;
Errat amando puer, saevit amando senex.
Excusat iuvenum scelus aetas florida; non est
Respectu veniae digna libido senum
165
Flamma senum rorem veniae non impetrat horum.
Sedari fornax non sine fonte potest.
Exstingui levius puerilis culpa meretur;
Parvo rore premi flamma novella potest.
Quid sero plura? Senes captivat forma, trahuntur
170
Illecebra; celeres ad sua vota volant.
Ergo preces fundunt, ergo dant, ergo minantur.
Nil prece, nil donis, nil valuere minis.
Cumque nihil possunt venari retibus istis,
Aures innocuas his tetigere sonis:
175
Effectus nostro si non arridet amori,
Crimen fingemus ad tua damna novum.
Te sponsi foedus laesisse fatebimur; istud
In medio vulgi nostra loquela seret.
Pensans et metuens fluitat Susanna; ministrat
180
Mens bene conscia spem, lingua dolosa metum.
Mens trahitur veloque spei, ventoque timoris,
Spemque metumque sequens, inter utrumque natat.
Devotaque volans ad coelum mente, loquelam
Fletibus undantem misit in ora senum.
185
Navis quo fugiet geminis impulsa procellis?
Hinc mihi nulla salus; hinc fuga nulla mihi:
Syrtes incurret fugiens, mea cymba Carybdim;
Et mea fata cavens, in mea fata ferar.
Peccem? peccantem me puniet ira gehennae:
190
Clamem? clamantem puniet ira senum.
Sed quia vestra, senes, manus in me saeviet, iram
Leniet inferni verbere trita caro.
Vt damnum carnis animam lucretur, ematque
Portum coelestem, naufraga vita mihi.
195
Si caro spiritui, si Sarae serviat Agar,
Et lucrum mentis, passio carnis erit.
Dixit, et obsistit; sic praevalet una duobus
Saevis blanda viris, femina iusta reis.
Non vincunt quam convincunt, quia nil adamanti
200
Malleus hic uncus. . . . nocere potest.
Vt mea vox populi sit digna fide, locus istos
Separet, et ratio iudicet acta senum.
Dic, frontose senex, dic quem fuit ardor amoris
Conscia; respondet: Aestimo, prinus erat.
205
Dicat et hic ad quem non ista loquela volarat,
Quis fuit arbor; ait: aestimo schinus erat
Quid plura? Condemnat sua lingua reos: docet iste
Quod negat ille; negat iste quod ille docet.
Nil restat nisi crux; sua poena redundet in illos;
210
Vapulet et virgis doctor uterque suis.