Forte fuit iuxta mulieris imago venusta
Illius eximiae sub nomine picta Mariae,
Quae Salvatorem peperit, ceu stella nitorem
Hanc dum conspicio, novor intus et altera fio.
5
Accedo propius flens, supplico vultibus huius,
Atque genu flexo matrem Patris hac prece vexo:
Ad te, Virgo pia, Virgo sacra, Virgo Maria,
Virgo novae sortis venio, sed femina mortis,
Sed male vulgaris, sed sordida, sed stabularis,
10
Sed quae ploravi nisi cum ploranda patravi;
Cum probra commisi, quasi probris inclyta, risi,
Et moestus vultus hilaravit concuba multus.
Nox fuit in somnis, dum vir subit, omnibus omnis,
Et crimen duxi nisi multo crimine nupsi
15
Concubitu vetito gaudens, populoque marito.
Taliter explevi cursum miserabilis aevi,
Taliter excessi, modo damno quod male gessi,
Poenitet erroris, sordet sentina furoris;
Nec bene damnatum patiar vel amabo reatum,
20
Si sera laxetur qua peccatrix retinetur,
Si liceat miserae lignum vitale videre.
Hoc per te spero, per te succedere quaero.
Nam licet iratus cedet, te supplice, Natus;
Cedet enim, siquidem Pater est et Filius idem.
25
Duplex affectus trahet exorabile pectus,
Ad quodvis munus flectetur uterque, sed unus.
Ergo sub hoc pacto praesta mihi quod bene capto,
Sis testis pacti, sis vindex tu quoque fracti.
Nolo parcatur mihi, si facinus repetatur.
30
Erigor his dictis, vitiis iam mente relictis,
Inde reflecto pedem, bona spes comitatur ad aedem,
Impatiensque morae feror intus, sed absque labore
Gratulor admitti, posco delicta remitti,
In veniam ploro, vexilla salutis adoro.
35
A sacramentis absterrent crimina mentis,
Illis oblatis matrem repeto pietatis
Et bene promeritae grates ago, supplico rite
Quid iubeat fieri, quo tendere quaero doceri;
Quaero viam morum, regat obsecro mater eorum.
40
Dum tam sollicite pulsatur ad ostia vitae,
Sic respondetur (Nec novi qui loqueretur,
Hoc novi tantum quemdam sic esse locutum):
Iordanem si transieris, requie potieris.
Hinc stupor obrepsit, qui postquam tempore cessit,
45
Egredior celeri pede sic mihi visa moneri.
Quaeritur et rapitur via qua Iordanis aditur.
Dum propero, quidam pro tempore convenienter
Tres mihi denarios offert, tribuitque latenter,
Hinc emo tres panes, egressaque moenibus urbis,
50
Nitor et asportor et cedo profuga turbis.
Vesper erat, subeo Baptistae templa Ioannis,
Quae placido cursu dictus praeterfluit amnis.
Illic in lacrymis gemituque professa reatum,
Mysteriis accedo gerens cor contribulatum.
55
Pane dehinc sumpto praefatum transvehor amnem,
Quaero modum vitae quo pristina crimina damnem.
Tunc mihi delicias, tunc luxum carnis ademi;
Tunc scelerum tempus studio meliore redemi.
Sed te verborum taedet fortasse meorum,
60
Solque rota celeri volat indocilis retineri.
Ergo recede, Pater. Tunc ille: Piissima mater,
Dic age quod sequitur, nihil aptius hic aperitur.
Dic, ancilla Dei; superest pars magna diei,
Nil magis ad votum cedit quam dicere totum.
65
Dic age, si memor es, quos sis ibi passa labores,
Vnde tibi victus, quis et unde paratus amictus;
Si qua rebellavit tentatio, nec superavit;
Si prius infestus carnis deferbuit aestus.
Hic ea mota senis precibus consedit arenis,
70
Et rorans lacrymis subiunxit talia primis:
Annos undenos quadrupliciterque novenos,
Mi Pater, explevi post lapsum flebilis aevi,
Nec tamen absque gravi certamine crimina lavi.
Tentor enim rursus, fit post sacra vota recursus
75
Ad pigmentorum calices, luxumque ciborum;
Pisces Aegypti, vinique cupido relicti
Me miseram tangunt et eo vehementius angunt,
Quo magis intendi dapibus, studioque bibendi.
Dum mihi sordebat modus, ebrietasque placebat,
80
Vrbibus et peregre vitium dediscitur aegre.
Proposito morum subit hostis ubique locorum.
Pectora firma parum mala mentio deliciarum
Vrget et infestat, furit Eva, virumque molestat.
Eva cibum mortis cupit in vitalibus hortis.
85
Hei mihi! nam quaedam pudet edere, sed tamen edam.
Disce nihil tutum nisi primo carne solutum:
Semper erit praesto quod et instet et obstet honesto.
Aestu nubendi desiderioque canendi
Exsecrandorum modulos et carmen amorum
90
Vror et ad mentem retro resipiscentem
Amplexus vetiti redeunt, et mille mariti,
Oscula captantur, ad nuptum vota vagantur;
Virtus est oneri, pudet ultra lege teneri;
Taedet atque iugis, postpono seria nugis,
95
Solivagam turbis, eremum conventibus urbis.
Haec ad defectum pulsant phantasmata rectum,
Et germen moris suffocat imago furoris,
Donec ad eximiam precibus conversa Mariam
A tentamentis revocarem lumina mentis.
100
Huc igitur venio, gemo, lacrymor, hostia fio,
Quaero reformari, precor inveterata novari.
Post holocausta precum redit et stat mens bona secum,
Post fletum cordis fugit omnis mentio sordis.
His medicamentis residebant ubera mentis,
105
Et redivivorum sartago flagitiorum,
Quae male fervebat penitus frigere solebat.
Praeterea flentem miserabiliterque iacentem
Circumfulgebat splendor, totamque tegebat
Missus aberrantem revocare, levare labentem,
110
Spem conferre bonam, dare vim, monstrare coronam.
Trina triennia, bina tetrennia sic abiere,
Lenibus aspera, mitibus effera mista fuere.
Sed nova vulnera Virgo puerpera, cum bene flevi,
Tersit et abluit; inde salus fuit, inde quievi.
115
Per tot lustra fere duo panes esca fuere,
Quos mecum gessi simul huc ex urbe recessi.
Aruerant et duruerant, propriumque colorem
Perdiderant et desierant conferre vigorem,
Inde tamen relevare famem perparca solebam.
120
Quid biberem cum deficerem vix inveniebam.
Postquam sunt longo consumpti tempore panes,
Mens haerens Domino curas abstraxit inanes,
Extunc usque modo tentatio prisca resedit,
Extunc usque modo rationi sensus obedit,
125
Vsque modo cibus exterior cum frondibus herba,
Vsque modo cibus interior coelestia verba.
Vestes quas habui, scidit trivitque vetustas,
Nuda dehinc tenui regiones sole perusta,
In quibus algores nimios, nimiosque calores
130
Horis nocturnis, horis perpessa diurnis,
Supplico praeteritae scelus et dispendia vitae.
Muto iocis hymnos, purgo moerore cachinnos,
Poena voluptatem redimit, sitis ebrietatem,
Paupertas luxum, labor otia, glarea mulsum,
135
Crux mollem stratum, devotio sacra reatum.
Tot tormenta fere fero quot probra praeteriere.
Quidquid peccavit caro, carnis victima lavit.
Quid mihi poenarum qualis conflictus earum,
Quotve cruces aeque renovantur nocte dieque,
140
Scit Deus ipsorum testis, mercesque laborum.
Saepe sub ardenti cancro, brumaque rigenti
Frigore nocturno rigeo, cremor igne diurno,
Et nusquam tuta iaceo quasi morte soluta.
Additur huic poenae vis pulveris, ardor arenae.
145
Nec gravitas horum lenitur sorte locorum,
Nam locus, ut cernis, vacat arbore, monte, cavernis,
Et quibus arcetur canis ardor hiemsve cavetur.
Scis hominem sane non solo vivere pane,
Nec vestimentis aut aede resistere ventis:
150
Omnibus est victus Deus, omnibus omnis amictus,
Coelum Rex coeli moderatur, adestque fideli.
Cum furit aura foris, premit auram fervor amoris,
Nec nive, nec ventis alget devotio mentis.
Ardua nulla bonis spes sidereae regionis,
155
Et mihi despondi mundum male conscia mundi.
Non mihi scripturae cordi, non lectio curae,
Nec doctrinarum vel mentis sola sacrarum.
Vna fuit tantum devotio, lapsus amantum,
Inque lupanari populo male morigerari.
160
Si quid honestatis, si morum, si pietatis,
Si divinorum monimenta retracto librorum
Coelitus ecce datur, Deus haec docet, haec operatur.
Spiritus absque mora mentem replet, erudit ora:
Nullus discenti, nullus labor erudiendi.
165
Sic mihi praeteritae fluxerunt tempora vitae:
Tempora quae restant mercedis spem mihi praestant,
Mortis solemnis, quia merces vita perennis.