Neve meae veneris longo sermone graveris,
Deferor ad portum, subeo nova moenia scortum.
Iuncta levi turbae moror hospes et hostis in urbe.
Circumeo vicos, amplexus venor iniquos:
5
Cogitur in facinus tam civis, quam peregrinus.
Hos ego dum capto, dum me malesana coapto
Nequitiae tantae, crucis Exaltatio sanctae,
Quae tunc instabat, cives ad templa vocabat.
Turba praeit patrum, sequitur devotio matrum.
10
Vrbs exhausta fere me compulit ire videre,
Quaerere quid traheret populum, quid in aede placeret.
Ivi lethalem mihi quaesitura sodalem:
Et pudet et dicam, qui subiectaret iniquam.
Sed secus hoc cessit, pietasque superna repressit
15
Incentivorum veneres aestusque meorum.
Quippe volens intrare fores et sacra videre,
Non illas intrare sinor, non ista videre.
Porta patens populum venientem suscipiebat,
Me peccatricem vis coelica reiiciebat.
20
Quae dum feminea contingere debilitate
Suspicor, eluctor quanta licet improbitate;
Sed nec tunc potui portas intrare patentes,
Quamvis intrarent praeeuntes atque sequentes.
Miror et indignor quod ab aede sacra revocarer:
25
Inseror et turbis, ut ab his impulsa iuvaret;
Enitor, populoque manus appono prementi.
Sed nihil istorum prodest intrare volenti,
Hos quoque conatus terit enervatque reatus,
Nec patitur crimen sacrum contingere limen.
30
Vt sensi mecum, sic aio: Non erat aequum
Illa mihi miserae mulieri templa patere,
Templa beatorum titulis reverenda laborum.
Hic est confractum mortis lacrymabile pactum;
His nostros actus auctor luit, hostia factus,
35
Hic est damnatus, hic mortuus, hic tumulatus,
Hinc resurrexit et vitam morte revexit.
Ad loca tam mirae dulcedinis ausa venire
Non oleae rorem, non affero thuris odorem,
Nec mentem puram magis omnibus his placituram.
40
Qui probra testatur fetor pro thure paratur,
Pro titulis morum, turbam gero flagitiorum,
Et quidquid miserum cadit in genus hoc mulierum.
Heu! Quid tentavi? Quo, qualis et unde migravi?
Ad mensam Christi meretrix a fornice tristi,
45
His onerata malis adii loca talia talis.
Obstruit hoc aditum frustra mihi saepe petitum.
Probra lupanaris Deus odit et arcet ab aris,
Et sordes mentis a vivificis alimentis.
Hinc vocem pressi, nec longius inde recessi:
50
Sed stans prae portis lacrymis immergor obortis,
Terque repulsa queror, gravat ora gementia moeror.
Dissidet affectus, tentat confusio pectus,
Incipit et morum meminisse, pudere malorum,
Et quamvis sero tumulata resurgere quaero.
55
Quod bene quaero datur et Lazarus extumulatur.