Hildebertus Cenomanensis vita Mariae Aegyptiacae 11

Testo base di riferimento: PL 171, 1321-40

Altre sezioni


Mi Pater, excessus fratrum scrutare regressus.

Doctrinam morum pars aspernatur eorum,

Et velut ignoret qua fallere fraude laboret,

Quis mentis postem petat hostis, negligat hostem.

5

Astu subtili lupus insidiatur ovili.

Si qua vagatur ovis, perit obruta vulnere quovis,

Et patet ad morsum dum respicit illa retrorsum.

His obstet damnis abbatis cura Ioannis,

Horteturque gregem monachi non spernere legem.

10

Fratri qui peccat lex patrem qui silet aequat,

Quos quia culpa ligat par, par quoque poena fatigat.

Sic Regem coeli contristans corruit Heli:

Ne sit ei talis transgressio iudicialis,

Pro vigili cura Pater exstirpet nocitura.

15

Excubet ante fores, ferat aequa mente labores,

Scrutetur mentes, confortet honesta volentes

Excitet agressos, premat immoderata professos,

Arguat, hortetur; quae praedicat haec operetur.

Mulceat immitis, denuntiet aspera mitis;

20

Hos coram pungat, modo verbis verbera iungat,

Vlcera culparum lavet, aut luat auctor earum.

Sit licet hic tutus, sit felix prava secutus,

Iudicium gravius Deus irrogat ausibus huius,

Continuatque gravis clementia prospera pravis.

25

Qui modo torquetur nescit quam magna lucretur.

Cum furit atque ferit Deus olim parcere quaerit,

Ista relaturus, et adhuc semel huc rediturus.

Vade, revise gregem, revereri praecipe legem,

Assistens arae pro peccatrice precare.

30

Sic ea fata redit, redeunti fluctus obedit,

Et siccis plantis famulam testata Tonantis

Desuper incedit, Zosimaque stupente recedit.

Ipse domum propere, venit, et procul a muliere

Votis sinceris comes et memor est mulieris.

35

Obsidet haec mentem, totum tenet una querentem

Quod si tam magnus, quod lente transeat annus.

Annus abit tandem, Pater exit; quaerit eamdem,

Egressusque fores fert absque labore labores,

Quoque potest nisu, pede pervia, caetera visu

40

Circuit, explorat, flens haec et plura perorat:

Christe figura Patris, Pater et stirps unica matris,

Exaudi flentem, rege, quaeso, vasta sequentem

Hanc ostende seni propter quam te duce veni,

Quam volo, quam quaero, cuius prece coelica spero;

45

Quae licet in castris modo militet, insidet astris

Iamque comes superum fastidit lubrica rerum;

Iam coniuncta Deo fructum petit haec hymenaeo:

Fructum longaevum, fructum qui duret in aevum.

Vae mihi, vae misero, frustra per devia quaero,

50

Cui domus in latebris solo cultore celebris;

Cui casa, desertum, thalami, specus haud coopertum,

Cui pudor est velum; comes, angelus, atria, coelum.

Quo ferar, aut quid agam? Sequar ustam sidere plagam?

Multiplices poenae, senium, sitis, ardor, arenae

55

His adversantur coeptis, et vota morantur.

Sic Zosimas questus circumfert lumina moestus

Nescit utrum properet, dubiusque quid eligat, haeret;

Clamitat, auscultat; non vox, non echo resultat

Non sonus auditur; non forma pedum reperitur

60

Dumque pererraret, dum visu cuncta nutaret,

Desuper algentes artus animaque carentes

Illuxit radius quasi dux et praevius huius:

Omine laetatus, Dominumque Deum veneratus

Currit eo, reperit quam votis, quam pede quaerit;

65

Sed iam defunctam, iam Christo re quoque iunctam,

Iam superum castris, rutilantem clarius astris.

Glorificanda caro decocto purior auro,

Sicut oportebat mulierem, tecta iacebat.

Quam tristes questus monachi! qui pectoris aestus?

70

Qui gemitus lacerae mentis? quae verba fuere?

Is modo suspirat, modo totam lumine gyrat;

Nunc oculos coelis, nec applicat ora querelis.

Prostratus moeret, pedibus reverenter adhaeret;

Flet super et sanctis pia dividit oscula plantis.

75

Neve revertatur votis et voce precatur,

Grande putans munus comitari funere funus,

Occasuque pari convivere, contumulari.

Dum dolet, et dubius de nomine fluctuat huius

Suscitat ora senis inventum nomen aren

80

Et nubes mentis dilabitur his documentis

Sancte Pater, Phariae sepeli precor ossa Mariae;

Gleba recondatur, cineri cinis adiiciatur.

Mox ut ei Christi corpus calicemque dedisti,

Victricem mundi dissolvit prima secundi.

85

Mysteriis plenae transacto vespere coenae,

Nox gravis irrepsit, quia sol cum sole recessit.

His Zosimas demum, nomenque diemque supremum

Agnoscit dubius. Quis conditor exstitit huius?

Nam nil legisse mulierem, nil didicisse

90

Noverat istorum, nec vel memorem studiorum.

Comperit hinc etiam post tradita sacra Mariam

Illuc traductam momento, moxque solutam,

Quo vix expletis bis quinque decemque diaetis

Venerat is fessus, victumque labore professus;

95

Qui nova lamentis testatus vulnera mentis

Assidet exanimi, madet imbre doloris opimi,

Iratus fatis studet officio pietatis,

Laudibus applaudit, tegit artus, lumina claudit;

Nunc amplexatur vestigia, nunc veneratur

100

Ora, comas, vultus. Erat his incuria cultus;

Horum maiestas, contemptus, squalor, egestas.

Femina munda satis lacrymis pietate vocatis

Abluitur gratis, quia par prope glorificatis.

Ipse sepulturae studet, huic vacat, haec sibi curae;

105

Sed quid agat nescit, tellus perdura rigescit;

Multa senem frangunt, labor et calor et sitis angunt;

Cedit vis annis, sinuosis brachia pannis,

Prae manibus nullus ligo, sed nec sarculus ullus.

Dum dolet atque gemit, nova res suspiria demit:

110

Lumina siccantur, quia spe meliora parantur.

Nam leo lugenti similis funusque colenti

Obsequium spondens, iramque feramque recondens,

Vertice submisso venit, fastuque remisso

Adiecit sanctas humilis collambere plantas.

115

Miratus talem tam devotumque sodalem,

Attribuit meritis mulieris; quod fera mitis,

Quod leo sit lenis, quod nomen inhaesit arenis,

Quod super illuxit, et eum lux praevia duxit;

Quod desolatam custode, quod intumulatam

120

Non infestavit fera, non volucris laceravit,

Non solvit magnus fervor, non integer annus;

Iam depingebat quae gloria membra manebat

Sub calidis ventis incorruptela iacentis.

Tot simul et tantis expertus dona Tonantis

125

Cuncta recordatur, relegit quod ubique loquatur

Alloquio tali tradens mandata sodali:

Mi comes, urgemur, et eam sepelire monemur

Quam nescit mundus, cui maior in orbe secundus

Quod si venisti missus sub nomine Christi,

130

Si famulaturus, tumulum fode, post rediturus.

Exue terrorem, solitum dedisce furorem;

Ad laudem Christi cedet quod feceris isti.

His nondum dictis, feritate minisque relictis,

Lenius incedit, et ei leo promptus obedit,

135

Ignarusque morae momento labilis horae

Implet mandatum, peragens opus acceleratum.

Interea monachus sacros ad sternitur artus:

Vestis eum nulla nisi trita vetusque cuculla

Quae vix haerebat sibi iam contusa tegebat.

140

His indumentis involvit membra iacentis,

Scilicet ingentem thesaurum, iamque gerentem

Quiddam splendoris, quiddam solemnis odoris,

Quiddam praeclarum de nectare coelicolarum

Femina sanctorum mercede beata laborum,

145

Ad tumulum vehitur, famulante fera sepelitur.

Inde senex repedat, iubet ut leo verna recedat.

Visa domi recitat, delictis parcere vitat:

Increpat, hortatur, spondet bona, dura minatur.

Sic ubi complevit viginti lustra quievit.