Hildebertus Cenomanensis carmina miscellanea 8

Testo base di riferimento: PL 171, 1381-1442

Altre sezioni


De quatuor evangelistis

 

Tange, Camena, stylum, phaleratos exue cultus,

      Rerum maiestas induat istud opus.

Non opus hic phalerae, sed dives sensus inauret,

      Plus pretiosa valent, et speciosa minus.

5

Currus, Christe, tuus sit limes carminis, ex hac

      Materia carmen texe, Camena, tuum.

Corpus materiae parva complectere zona,

      Et brevis esse studens, et gravis esse cavens.

Quae iuga, quaeve rotae referam, quae frena, quis axis,

10

      Quis vir, quis vitulus, quis leo, quis sit avis.

Quatuor intueor paradisi flumina currunt.

      Amminadab video quatuor ire rotis.

Te, Matthaee, prior; te, Marce, sequens rota; Lucam

      Tertia; te quarta signat, amice Iesu.

15

Sors diversa rotas trahit, it rota prima, secunda

      Festinat, currit tertia, quarta volat.

Insignes ubi sunt axes, ubi nobile frenum,

      Gnarus ubi ductor, est ibi lene iugum.

Vtraque lex, avis; frenum est discretio; Christus

20

      Est auriga; iugum sunt tua iussa, Deus.

Gratia cuique suas divisit opes, fluit iste,

      Ventilat hic, ille fulgurat, ille tonat.

Hebraeam didicit Matthaei pagina linguam,

      In Graeco reliqui tres studuere loqui.

25

Matthaei calamus aqua, Lucae littera vinum est,

      Marci pagina lac, mella Ioannis opus.

Iste quasi terram sapit, hic stillat quasi myrrham,

      Hic redolet quasi flos, hic ut aroma viget.

Hic agrum sulcat, in sulco seminat ille;

30

      Hic operit semen, hic adoperta rigat.

Quilibet illorum docet, orbi personat iste,

      Intonat hic, ille buccinat, ille canit.

Cymbala primus habet, gerit alter tympana, plectrum

      Tertius exercet, organa quartus agit.

35

Dum iubar infundunt animis, hic est quasi lampas,

      Cereus hic, ille Lucifer, ille dies.

Consule Scripturas, hic ferreus, aereus ille,

      Hic argenteus est, aureus ille stylus.

Hic hominis vultum, speciem bovis, ora leonis,

40

      Alitis effigiem, quatuor ista noto.

Matthaeum signat vir, bos Lucam, leo Marcum,

      Ales discipulum qui sine sorde fuit.

Scriptorum titulos, titulorum consule causas,

      Quae loquor invenies pondus habere suum.

45

Matthaeo species humana datur, quasi scripto

      Indicat et titulo quid Deus egit Homo.

Os vituli Lucam declarat, qui specialem

      Materiam sumpsit de cruce, Christe, tua.

Effigiat Marcum leo, cuius littera clamat

50

      Quanta surrexit vi tua, Christe, caro.

Discipulum signat species aquilina pudicum,

      Vox cuius nubes transit ad astra volans.

Christus homo, Christus vitulus, Christus leo, Christus

      Est avis, in Christo cuncta notare potes.

55

Est homo dum vivit, bos dum moritur, leo vero

      Quando resurgit, avis quando superna petit.

Fons distillat, adhuc verborum consule venas:

      Quatuor haec iustus quilibet esse potest.

Mente vigens fit vir, mactans carnalia fit bos,

60

      Dura domans leo fit, summa sequens fit avis.