Epitaphium Petri Pictaviensis episcopi
Virtutes quarum celebris dignatio Petri
Moribus arrisit, colligo laude brevi.
Pieridum lyrifer, virtutum signifer, vitis
Clavifer, Ecclesiae lucifer iste fuit.
5
Consilii ros, ingenii flos, eloquii cos,
Palladis os, morum dos, Heliconis honos.
Praeter tot titulos quibus ille refulsit, in eius
Floruit illaesa carne pudoris ebur.
Carnis candorem nullius carbo notavit,
10
Illecebrae niveus flos sine labe fuit.
Qui de carne sua laudis vexilla reportans,
Aurea quae meruit praemia victor habet.
Piscator fuit hic hominum, piscesque fuerunt
Quinti, piscantur cum sibi fata virum