Epitaphium cuiusdam divitis comitissae
Huic tria post cineres vitam conferre laborant,
Mens humilis, blandus sermo, benigna manus.
Exempli speculum, patriae rosa, lampas avorum,
Feminei sexus immemor illa fuit.
5
Deliciis florens, vultu festiva, coruscans
Exemplis, titulis inclyta, stirpe nitens.
Sic intus mentem, foris os natura polivit,
Vt sine crimine mens, os sine labe foret.
Quod genus exempli rarum est, se femina vicit,
10
In se femineae nil levitatis habens.
Cum fidei mulier corvo sit rarior albo,
Haec tamen in sexu floruit ista fides.
Lance pari librae signum libravit Apollo,
Cum metit hunc florem mortis iniqua manus.