Versus de quodam paupere nuper rapto ad praesulatum
Saepe diem moestum sequitur lux aurea, saepe
Laetus post pluvias incipit esse dies.
Ad quid suspiret praemissi littera scripti,
Vir docet iste modo, stilla, favilla prius.
5
Eius pace loquor, non erat ante tanto
Nomine festivus, sed miser exsul inops.
Tunc neque mitra caput, neque gemma manum, neque mentem
Virtus ornabat, sed quasi nullus erat.
Fermentum, non frumentum; ros, non rosa; ferrum,
10
Non aurum, nullus non erat ullus adhuc.
Nec florens opibus, nec clarus avis, nec honore
Praeditus, insigni nec probitate nitens.
Tunc velut in testa nucleus, velut in saliunca
Flos, velut in cera mel latitabat adhuc.
15
Nullius certe virtutis splendidus auro,
Sub vitii plumbo sorduit iste diu.
De misero lusit sors longo tempore, demum
Se peccasse sciens est miserata virum.
Et veluti veniam peteret sibi, leniter ille
20
Subridens, miserum tollit in axe suo.
Fortunae curru de pulvere raptus ad arcem
Culminis, ad mitram praesulis ille volat.
Vt tamen existat salvus veri tenor, alter
Factus homo, iam se non putat esse suum.
25
Felix de misero, praesul de paupere factus,
Vertitur in florem qui fuit herba prius.
Gaudet qui doluit, stat qui iacuit, iuvenescit
Qui senuit, non est iste quod ante fuit.
Herba prius, modo flos; scintilla prius, modo stilla;
30
Tunc aes, nunc aurum; tunc olus, ecce rosa.
Tunc quasi candela mendicans lumen ab igne,
Nunc quasi sol a quo caetera lumen habent.
Sic potuit veniam fortunae culpa mereri,
Quae modo supplevit quod dedit ante minus.