Hildebertus Cenomanensis carmina miscellanea 48

Testo base di riferimento: PL 171, 1381-1442

Altre sezioni


Cur Deus homo

 

Adae peccatum quae conveniens aboleret

Victima? Nunquid homo? Sed et hic reus unde placere?

Angelus? an fruges? an vacca? Sed hostia talis

Natura dispar, pretio minor esset inanis.

5

Haec eadem quae displicuit natura placere

Debuit, atque aliquid quod pacificaret habere.

Ergo fuit quaerendus homo, qui praeter idipsum

Quod puri est hominis, quiddam foret unde placeret.

Vnitur carni Deus, et natura redemptrix

10

Par homini, quia verus homo, sed dignior ortu,

Dissimilis culpa, Deitate potentior idem;

Quem quia non genuit ex lapsu nata voluptas,

Iustus pro lapsis agit occisusque perorat.

Hostia sufficiens, quae coelos cive replevit,

15

Qua furor offensus cecidit, qua gratia crevit.

Antidotum felix, quo vulnera nostra cohaerent;

Angelus exsultat, homo gaudet, tartara moerent.