De peccato originali
Tot siderum morbis totus prope subditur orbis,
Vt lue sit vacuus nec puer exiguus.
Quae mala serpenti debentur, eumque regenti
Mandere qui monuit quod Dominus vetuit.
5
Ex illo dirus satagit draco fundere virus,
Quae bona sunt removens, quae scelerosa fovens.