Hildebertus Cenomanensis carmina miscellanea 79

Testo base di riferimento: PL 171, 1381-1442

Altre sezioni


De matrimonii sacramento

 

Vt cognatos et affines uniret coniugium,

Raritate primae prolis fuit necessarium:

Vt augerent charitatem nuptiae sub gratia,

Ad externos transierunt sacra matrimonia.

5

Affines, consanguineos, coniugia prima

Non susceperunt, nec proles una, nec unus.

Vnius Eva fuit coniux, vir unius Adam.

Praecessit coitum benedictio, gratia prolem.

Nupta sequens non sic, cui copia prava virorum

10

Affinem, consanguineum, fratremve iugavit,

Non solum quia quaeque parem non inveniebat,

Sed quia Messiam proles paritura placebat

Tu genitrix Isaac venturi praescia Christi

Coniugii sociam patienter sustinuisti.

15

Ante datam legem Iacob Rachel et Lia nupsit.

Vxores sub lege duas simul Helcana duxit.

Temporis illius si vis attendere nuptas,

Quaesita est soboles, non affectata voluptas.

Non sibi, sed generi matrona satisfaciebat;

20

Inde Redemptorem venturum prospiciebat.

Hinc uni multae, non multis una maritis,

Haeserunt pariter, velut ulmo plurima vitis.

Non enim multis ad prolem sufficiebat;

Pluribus una viris non quo generaret egebat.

25

Sic populum Domini peperere sacrae mulieres,

Vnde creandus erat suus ille Redemptor et haeres.

Illius adventus connubia prima reduxit;

Inde nec affinis, nec proxima sanguine nupsit;

Nam descendentes ab eadem stirpe ligantur

30

Proximitate sua, charique sibi generantur;

Nil amplexus eis ad honestum praestat amorem.

Iam satis est fratrem, satis est hanc esse sororem;

Inter eos ideo connubia nulla iungantur

Quos generis pietas, et gratia praecomitantur.

35

Vult Deus ut fiant qui non nascuntur amici,

Vult homines alios quam cognatos sibi dici.

Illas uxores, istos vult esse maritos.

Ex alienigenis illas, istosque petitos,

Coniugale bonum quos stirps sua separat, unit.

40

Foederat hic populos, ligat urbes, moenia munit.

Sic diffusus amor, sic res haec publica crevit;

Sic mundus discors quaesita pace quievit.

Vt sacra sub Christo dilectio porrigeretur,

Femina sub Christi sic nubere lege iubetur.