De ortu et morte pueri cuiusdam monstruosi
Vxor Thyresiae dum pleno ventre tumeret,
Numina consuluit quid velit esse tumor.
Phoebus ait: Vir erit: Venus inquit: Femina fiet.
Inquit Neptunus: Imo puella puer.
5
Respondit verbis res, concipit illa, puerque
Femina, vir, neutrum, nascitur omne simul.
Ille vel illa fuit, res nescio quae duo solus.
Neuter, uterque puer, femina plura nihil.
Necdum florentes puer iste reliquerat annos
10
Cum de morte sua consulit ipse deos.
Praedixit Venus hunc laqueis occumbere, telo
Mars, Neptunus aquis. Singula pondus habent.
Hospes aquae pinus fuit, ascendit puer ensis
Labitur incauto, labitur ipse super.
15
Ramo praeda fuit pes, pectus perfodiit ensis,
Vnda caput mergit, ter perit unus homo.
Causa necis tria sunt, et ramus, et ensis, et unda.
Quem tenet ille ligat. hic necat, illa premit.
Pes pendens, latus effossum, mersum caput, haeret
20
Ramo, mucrone pungitur, amne necat.
Corrigiam pectus, caput hamo, cuspide fluctu,
Ramus, mucro, latus, alligat, intrat, agit