Hildebertus Cenomanensis carmina indifferentia 6

Testo base di riferimento: PL 171, 1441-48

Altre sezioni


De Mathilde proba regina Anglorum

 

Filia praeteriti, praesentis nupta, futuri

      Mater regis, habes hoc speciale tibi.

Aut vix, aut nunquam reperitur femina quae sit

      Haec eadem regum filia, nupta, parens.

5

Nec tua nobilitas est a te coepta, nec in te

      Desinet, et post te vivet et ante fuit.

Nec tu degeneras, revera filia matris

      Talem te genuit qualis et illa fuit.

Casta pudicam, pulchra decoram, provida cautam,

10

      Larga tulit largam, relligiosa piam.

Est rosa de radice rosae; de relligione

      Relligio; pietas de pietate fluit.

De stella splendor, de magno nomine maius.

      Vnum patris erat; sunt duo regna tibi.

15

Angli reginam venerantur, te comitissam

      Normannorum plebs; utraque gens dominam.

Non ad sceptra venis rudis; usum tradit origo.

      Est regnare tuum, resque paterna tibi.

Tu per naturam, per sortem caetera turba,

20

      Regnas; regnum dant haec tibi, sors aliis.

Nulla potentior est in regno; nulla decore

      Est tibi par; omnis relligione minor.

Sic mores, regina, tuos componis et actus,

      Vt sit in his iusto plusve minusve nihil.

25

Quippe nocere potes? Non vis. Offenderis? Vltro

      Condonas. Cernis tristia? Compateris.

Vis dare? Non differs. Vis parce vivere? Nescis.

      Si loqueris, meritum sermo vigoris habet.

Si taceas, rigor est; si rides, risus honestus.

30

      Oras? Orantis fletibus ora madent.

Ieiunas? Gaudes. Comedis? Satiabere nunquam.

      Quidquid agas, frenum sobrietatis habes.

Intus simplicitas mentem foris, ornat honestas

      Vultum, grata quidem singula, plusque simul